Epitome trium terrae partium, Asiae, Africae et Europae : compendiariam locorum descriptionem continens, præcipue autem quorum in Actis Lucas, passim autem euangelistæ & apostoli meminere. : Cum addito in fronte libri elencho regionum, urbium, amnium

발행: 1534년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

AEOLIS, TROAS. N Coenam illam sacram pro ueteri more celebrantes, aliaq3 id genus

quae publicae disciplinae erant, exercentes. De qua re ipse X X XIX. capite Apologetici disseruit. Neque uero haec assiero, quasi aut usum damnem templorum, quem longe optimum duco, aut illorum opiis nionem sequar, qui somniant ecclesiam non posse consistere nisi Scpersecutio consistat & saeuiat. Sed magis ut historiae sua fides illaesa seruetur,quam plerique adulandi magis quam ueri prodendi studio

aut fucant, aut interuertunt. Cuperem autem sacrorum antistites,ineis

moria tantarum rerum humiliari, non est erri: & simul admoneri offici j, ut Sc gregem pascerent Christi sanguine redemptum, & doctriis

nam quam sic retinuerunt apostoli, ut sanguine etiam fuso obsignais rent,iam aestimarent magno, quam magnus ille est, qui eius aedendae fuit author.

AEOLIS, TROAS.

Phocea maritima urbe Aeolidis initium, Ionia digressis suomitur. Prima eius ciuitas Elea, dein Pitana Arcesilae Acade mici patria clarissima Aeolicarum,iuxta est flumen Cais ruse Mysia uentes,quod Pitanan inter & Eleam Aegeu ingreditur. Pomponius primo libro Aeoliam ante Mysiam dicta fuisse ait,& Troada connumerat. Erunt igitur fines Aeolidis, ab occasu Hellespontus ScAegeum mare, contra Lesbon insulam, ab Austro Ionia ante dicta, ab ortu Lydia pars, a Septentrione Phrygia. Oppidoru celebrium, praecipuum est, Adramyttium, cuius Conuentus quonda, Adramytσ AB diiii . tenus dictus.Et Adramyttina illa nauis in Lucae Actis capite X X VII. cui primum uinctus Apostolus a Iulio Centurione Romam nauigaisturo, impositus fuit. Inde Antandrum, Scepsis, & in littorum flexu posita Assus, Aetolorum colonia, & aliquado Apollonia dicta, cuius

Lucas Actorum XX. ad hunc modum meminit: os aute conscensa naui soluimus Asson,inde excepturi Paulum, sic enim ordinauerat 'las.

ipse, per terram iter facturus Rc. Haud procul Assio, promontorium Lectum attollitur Aeolin & Troada disterminas,Plinio. Inde Troas Troas, oppidum, colonia Romana, Sc apostoli etia aetate Alexadria dictum, proxima Hellesponto 8c Tenedo insulte in ipsis Hellespoti faucibus iacenti, atque hinc Lecto, illinc Sigeo promontorio septa. Eius L

cas meminit Actorum XVI. Cum autem pertransissent Mysiam,deoscenderunt Troadem.Et iterum:Cum soluissemus,inquit,a Troade, recto cursu uenimus Samothracem &c. Quanquam prior locus de

regione accipi potest in quam e Mysia Paulus descenderit . Est enim Troas es urbis nomen iam dictae dc regiunculae cui Phryga supersun

282쪽

ditur. Commodissima autem est e Troadis portu inThraciam & Macedoniam nauigatio. Meminit eius urbis 8c ipse Paulus secunda ad Timotheum III L cum ait:Penulam quam reliqui Troade apud CanPum, cum uenies apporta &c. Haec est Troas, ad quam Apostolus postremo peragrata Graecia N Macedonia appulit septem diebus in ea moratus, Actoria XX. Qua & panem noctu facta congregatione, cum fratribus fregit,& degustauit,diu collocutus,sermoneΦ usque ad diluculum protracto. Quem locum plerique suae opinioni accommoaedantes,Panem stegisse tantum hoc est,alteram Eucharistiae partem distribuisse Apostolum contendui. Non uidentes Eucharistiae seu Coenae dominicae celebrationem, in scriptura, panis s actione interdum significari. Quod hoc tamen uel uno loco Apostoli clarissime conuincitur. Iam enim Corinthi fuerat Paulus S epistolam suam ad Corinis thios priorem iam antea ex Epheso miserat, in qua eum se usum eccleis site illi de Coena dominica tradidisse testatur, quem non ipse consilio aliquo instituisset, sed quem accepisset a domino. Nimirum,ut conis gregati de pane ederent 8c biberent de poculo,hoc modo Christi mortem qua essent redempti, annunciaturi, donec ille olim e c estibus mundu iudicaturus rediret. Putandum ne igitur aliter Paulum Troais de mysteria Coenae peregisse quam peregit Corinthic aut diuersum Troianis tradidisse ab illo, quod tanta cum asseveratione se a domiano accepisse amrmatc Praecipue quod Ι. Corinth. X. Corinthios ab idolorum cultu Sc communione dehortatus mysteriorum eos Euacharistiae ita admonet,ut euidenter pateat, Apostolum sacramenti itilius institutione non corporis modo dati, sed & fusi pro nobis fanis quinis memoria Ecclesii js proponere solitum fuisse,quo certius redemptionis suae uelut tesseram quandam reciperet, & in animum reuocarret, ita nos in corpus unum compactos per fidem, ut merito nullius alius membra esse possemus quam eius,cuius caput Christus est. Non autem corporis gentium cuius caput daemon est. Inde haec illius uerba sunt: Poculum benedictionis cui benedicimus, n6nne communicastio sanguinis Christi estr Panis quem frangimus,nonne communicastio corporis Christi es V quoniam unus panis,unum corpus multi suo mus . Ergo si unum corpus, horum membra no erimus qui extra hoc

corpus sunt. Illi autem corpori, Paulo teste, & corporis & sanguinis, panis & calicis communicatio attribuitur. Video quide doctos uiros hodie de partibus seorsum exhibedis uehementer digladiari, Sc usum

eius rei ueterem fuisse audio quide asseri,tamen non nisi recentem, d c, ni fallor, a tertio quarto ue faeculo citra,introductu invenio,cum consstet interim plus nongentis annis non Orientalem modo quae usum

eum nunquam intermino sed occiduam etiam Ecclesiam, integro so

cramento

283쪽

AEOLIS, TROAS. 237crameto,ut est a Christo institutum, sine discrimine uti suisse solitam.

blam Sc C A R O L Ι magni aetas hunc morem tenuit. Et testatur acta synodorum quarundam a morte Caroli Germanicarum, quibus 8c Romani presbyteri interfuerunt, indivisam eo tempore Eucharistiae communionem suis se, neque ullum, quod sciam, ueterum aut mediae aetatis interpretum uidisse me recordor qui tamen nonullos uidi qui

diuiduae Eucharistiae ullam rationem praescripserit. Quod fieri tamen non potuissici si ea de re quicquam fuisset illis staculis ab Ecclesia desiis

nitum. Accedit his quod tot ueterum 8c recentiorum constitutionum& decretora compilator Gratianus in suis illis Canonum Pandectis, nusquam ullius partis sacrae Coenae, seorsim Laicis datae, ac ne moris quidem illius in totum taculi usquam meminit, sed ubique unius fain cramenti duobus signis instituti mentionem facit idem Sc apud Lombardum uidere est aequalem Gratiani, qui libro sentent. IIII. muiratis distinctionibus de sacrameto Eucharistiae curiose omnia excutiens, nusquam coenam diuidit,nec aliud Laicis,aliud sacerdotibus quod sumant praescribit. Sed simpliciter duplicem manducationem facit coraeporis es sanguinis Christi, uidelicet spiritualem Sc Lacramentalem. Et in sacramentali quide perpetuo panem Sc calicem siue, quod idem est, corpus 8c sanguinem complectitur. Floruerunt hi duo uiri sub impeis ratore Friderycho primo,clarissimo Sueuici sanguinis duce, annis abis hinc trecentis sexaginta, ex quo primum tempore ius scriptum, quod Canonicum uocant, & Theologia quae Scholastica dicitur, in orbent Christianum emersierunt. Nec me latet quid Gerson in synodo Conis stantiensi sensierit,es quid libri eius de hac re scripti praeserat, sed fateor

ingenue, me n5 uidere, quibus aut scripturae aut idoneorum interpre, tum duntaxat eorum qui ante Lombardum uixerunt, locis testimo,n a sue defendi possit, quod ille uir alioqui nec indoctus nec impius tanta securitate asseruit. Nec uacat in praesentia hanc rem ad plenum

excutere, es si uacaret,iamen operaeprecium non esset, cum nuper haec

materia abunde a disertissimis uiris locupletissime disputata sit. Illud constat arbitrante Basiliense synodo,non expectata Gersonis opinioisne, Eucharistiae usum sub utraque ut uocano specie,Boiohemis ut pium 8c sacrae scripturae accommodum fuisse traditum. Ac ne quis suspicari posset ex necessitate permissum eis quod aths non liceret, conceaeptis etiam uerbis res acta est,uidelicet quod authoritate domini nostrilesu Christi & Ecclesiae uerae sponis suae hoc modo sumpta Euchariaestia Boliemis sit licita, 8c digne sumentibus utilis ac salutaris. Sed haec

nunc omittimus ad Troadem reuertentes,supra quam remotiuS a mari Gargara fuere, ab Assens conditum oppidum, & mons Ida, iuxta

Ilium illud Troiani belli memoria celeberrimum. Fuit & Gergythos

284쪽

138 LYDIA. a quo Gergythiae Sibyllae nomen est, in Marpesso uico non longe a Gergythonatae. Quanquam apud Lactantium Marinesta habuere

uiciata exemplaria,quod ab Hermolao est annotatum. Hinc iacet Hellespontus 8c tractus reliquus in Bithynia vergens,quem mox Paulo in Phrygia referemuS.

LYDIA, QUAE ET MOEONIA.

Editerranea est Lydiae regio, ab austro Maeandrum aliquo. usque, dein Cariam, ab ortu Phrygiam Galaticis gentibus confinem,a Septentrione Mysiam,ab occasu Ioniam & Aeoliam attingens,Plinio. Cultissima haec Asiae portio fuit,& Herodoto in primis memorata propter Croesi regnum, qui ab Haly Paphlagoisiniae fluuio, usque ad Propontida 8c Aegeum mare, quicquid intra Taurum est, tenuit, tanta prosperitate & affluentia rerum, ut de sumisma sibi felicitate persuadere fuerit ausus. Et Soloni sapienti etiam succensuerit quod beatum eum, nisi cognito exitu, fateri nollet. Verum a Cyro Persarum.rege captus & Pyrae impositus qua cremaretur, uera dixisse Solonem fassus est. Unde illud Ouidianum sumptum

Sed scilicet ultima semper Expectanda dies homini est dici* beatus Ante obitum nemosuprema funera debet Victore igitur Cyro illo qui & Iudaeos Babylone in Palaestinam re,

gredi passus est, ad Persas Lydorum regnum deuenit, cum annos circiter ducentos quinquaginta durasset. M. T. Cicero in oratione pro Pompeio, de hac maxime Asiae parte intellexisse uidetur, quum inquit: Asia tam opima est & fertilis, ut & ubertate agrorum, δί uainrietate fructuum, & magnitudine pastionum, & multitudine earum rerum quae exportantur facile omnibus terris antecellat unde luxus ilis le Asiaticus memoratus scriptoribus, quem Romani ut admiserunt perinde atque suaui 8c blandiente Syrenum cantu, obsopiti euerissi* sunt,& urbs illa gentium domina, quam & domestica &miliis

taris uirtus evexerat, Asiaticis opibus delibuta, repente mutatis mois

ribus, uitiisqν admissis seipsam oppressit. Caput Lydiae quondam fuere Sardes, antea Hydar dictae, ad Caistrum amnem, haud ita proacul Tmolo monte . Quas, quia Croesi regia erat, cinctas obsidione& expugnatas fuisLe a Cyro, libro primo scripsit Herodotus . uois mani & conuentum Sardibus tribuerunt, qui Sardianus dictus est, Plinio. Magnam uero urbem Sc celebrem fuisse Strabo indicat. Hae sunt Sardes quarum ecclesiam inter septem illas Asiae praecipuas Ioannes Apocalyp. II. censuit. Meminit & Hieronymus Methodii Saris densis

285쪽

ι LYDIA. densis episcopi, ut qui amoeno Zc declamatorio ingenio suerit. Pro ixime Sardeis,Catacecaumena regio multorum millium spacio diffunditur, solo cinericio & exusto simili,cui praeter uitem nulla arbor coaelitur. Strabo uinum eius adeo nobile esse tradit, ut nulli cedat. Sunt

sanἡ passim in Asia rupes atrae, & similimae adustis,inter quas 8c mea ,

tus montium 8c cauernar extant, adeo uenenato spiritu, ut si certi geis neris animalia adhibeas repente moriantur: SubtuS eo modo lepos

res alente natura. E ii 8c Philadelphia Lydorum urbs clarissima,quam

proxime tempora Pauli terraemotus afflixit, commune Asiae malum. Cuius non obscurae caussae sunt, quemadmodum 8c adustionum, quarum praecipui ex nostris Seneca, Plinius,& Albertus memineaerunt. Notior autem Philadelphena Ecclesia quam 8c referre sit opus. A Philadelphia uersus occasum aestiuum,Thyatira iacent, Hermi aninis ripis imposita, a plerisque autem Phrygiae attributa,quae & Seis miramis aliquando & Pelopia dicta est. Hinc Lydia illa fuit purpuis raria, liberalitate in Paulum & suos,nota, Actorum XVI. Strabo Ditimam eam Mysorum facit, sedem fuisse ait Macedonum,qui My

macedones de gentium coitu appellati sunt. Nota est ex Plinio Thyatirena iurisditio Romanoru, longe notior ecclesia Thyatirena Christianorum inter septem ecclesias Ioanni numerata,quarum supra meminimus. Pactolum amnem celeberrimum Tmolus fundit, Chrysorhoam aliquado dictum Graecis, quod aurum ueherer. Iuxta quem sita Maonesia ad Sipylum cognominata, cuius etiam regio Magnesia dicta est. Sipylus quondam & Tantalis clarae,sed absorptae terraemotibus, ut author est libro secundo Plinius. lonum amnes,Cais rus&Hermus suam originem Lydiae debent, nec ingrati in parentem ri αoant terras 8c foecundant, sicut & Pactolus, quem tamen Strabo ait La aetate aurum ferre desiisse, antea tot saeculis hoc solo nomine celein bratum. Vt iam constet nec amnibus id munus durare semper, sicut nec montibus, ex quorum tamen fodinis ingens prouentus Asiaticis regibus fuit, auctis uidelicet in immensum opibus ceu libro XIIII. 1nnuit Strabo. Cui uero ualde mirum sit, destitui auri uenis amnes& monteset qui cogitat hoc quoque efficere naturam, ut in totum 8 montes subsidant, Sc amnium cursus intercidant. Siquidem aliquot Phrygiae fluminum, quae Homerus celebrauit, nulla amplius uestigia cerni,C. Plinius prodidit. Mons Tmolus omnium Asiae clarissimus, ueteribus accolis etiam Mysos,qui colerent,admisit,unde Mysotmois

litae postea dicti accolae,quoru pars fuere Philadelpheni,dc trans Herismum summoti Thyatirent.

286쪽

t authores

PhrygPlinius, transisse ex Europa Mysos,aS, oc a 2 nos, a quibus appellentur Mysi, Phryges & Bithyni: unde mox terris data nomina fuerint Mysiae Phrygiae, Bithyniae. De Mysis 8c Phrygibus simul,de Bithynis seora sum dicemus. Sunt enim Mysorum cum Phrygibus sere consi apud

authores,limites, tametsi aliquo tenus etiam discernuntur. Duplicem

enim Phrygiam faciunt, maiorem inter Galatiam Sc Lydiam longo flexu incedentem, donec ad Pamphilios,Lycios & Cares pertingat, cuius urbes praecipuae Ancyra, Synnada, Apamia, Hierapolis, Cyhira. Minorem Troadi superiectam, & ad Galatas usque ingredienistem,ab Austro Mysia maiore, a Borea Bithynia finitam. Rursum 8c Mysiam bipartiuntur, Minorem a Bithyniae finibus in Propontida flexam citra Prusiam quae iuxta Olympum est, in qua mons ipse sit Olympus,& maritimae urbes, Cyzicum, Parium, Lampsacum, Strata boni, Plinio, Ptolemaeo. Maiorem ab Austro supra sinum Adramyis teum,in qua Scepsis regio & Palesceptis,iuxta Antandrum littora lamurbem, contineantur. Teutraniam quoque regiunculam,cuius urbs

Pergamus est, in Mysia statuerunt. Hellesponto interim Abydum 8c Dardanum tribuentes. Verum has partes Phrygiae nomen non conis fundit modo, sed etiam amplectitur. Ordiemur igitur ab Hellesponisto,& inde ad ortum meridiemi insigniora duntaxat loca indicaturi, flectemus. Infra Sigarum promontorium a Troade iam nunc memois rata Abydos iacet, contra Seston Europae oppidum, ut Marcianus libro sexto: Hic,inquit,duae ciuitates,quarum una Sestos Europa alis tera Abydos Asiae. Vtranque notam secere literae Leandri fato.Inde contra Callipolim Europae, sita uetus urbs Lampsacus, memorabilis conuentu contra Eudoxium 8c Accatium Arrianae factionis princiis Pes,habito, quanquam nullo successu, propter Valentem Caesarem qui Arrianos tuebatur, Sc rescissis synodalibus actis, orthodoxos damnabat exilio, ceu in Valentiniano Paulus Diaconus scripsit.Huis ius urbis ciuis fuit Anaximenes orator, praeceptor Alexandri,ille qui Lampsacum periclitantem uaserrimo responso, seruauit. Alexander enim excidium Lampsacenis interminatus, ut uidit Anaximenem Ieis patione ad se missum, primum praeceptorem, dein 8c eloquentia suis spectum sancte iurauit, nihil se facturum quod peteret Tum Anariis menes:Rogo te,inquit, Alexander ut Lampsacum diripias. Authore Iibro VII. Valerio. A Lampsaco,Parium est memoria Paridis quondam nobile, & proximum iam Bithyniae Cyzicum a Milesiis condiatum, cuius episcopus Eunonius ille fuit haereticus, qui per omnia dis,

similem patri filium esse affirmabat, & factum creatum asserebat: quo

287쪽

PHRYGIA. 24iquo nomine demu urbe pulsus in Cappadocia exulauit. Inde est Rinis

dacus amnis, ante Lycus dictus, uoce multis amnibus comuni, quam tamen imposita esse a caussa costet, quod aut impetu undarum,aut ausctu ripas infestent Sc mordeat,aut ut Rhenus noster assolet frequenter mutent alueum. Graecis enim λ lupus dicitur, animal natura uorax, unde & piscem noxiae voracitatis lupu dicimus,cuius frequens

apud Plinium mentio. A Rindaco finis est Mysiae, & Bithyniae iniistium Plinio. Altera Mysia quae adiacet Aegeo,Scepsin habet celeberrimam quondam ciuitatem,a qua Sceps ij,& Pergamu Attali regiam, qui regnum Pop. Romano testamento reliquit. Pergamus Sileno fluuio finditur,alluitur autem Carcio quem mons Pindasus aedit Plinio.

Eius fuit Pergamena iurisditio, de qua idem Plinius, Sc Pergamena ecclesia, de qua est apud Ioannem. Sed Sc charta Pergamena,quae licio

die* a loco eo ubi inuenta est nomen retinet. Strabo decimotertio liishro, Pergamum describens palam innuit inter clarissimas eam Assae ciuitates nabitam,sed tum maxime potentem fuisse, quum in Asiarum Attalus supra memoratus potiretur. Habuit 8c bibliothecam cum Alexandrina certantem, & Galenum nobis medicum genuit sub Traiano Romae ob artis praestantiam summo in honore habitum, Intus Ancyra iacet,&Synnada, cuius Synnadensis Conuentus olim,& Synnadici marmoris celebritas,& nostris Paroecia Synnadensis dicta, nobili episcopatu . Nec praetereundum, hoc maxime tractu ubi

Synnada est Phrygiam aliquado Pacatianam cognominatam fuisse, usque ad Cariae confinia, ubi Sc Carophryges dicti coitu gentium,ut Gallograeci in Galatia, & Syrocilices ad monte Amanum. Ultra Synnadam in Austrum, Philomelium est, montanis appositum,quae gentem Galaticam &Pisidas a Phrygibus disterminant,meminit oppidi Ptolemaeus 8c Strabo,cuius incolae Philomelienses dicti Plinio. Inde Pelia est dein iuxta Maeandri ortum,quondam Celenae. Vetustissimi reges Pacatianae Phrygiae, memorantur, Gordius, Mydas, Marsias. Hinc in Cariam immittens Phrygia, haud longe Laodicea,Hierapoolim ambit clarissimam urbem, impositam amni Lyco, iuxta quam Sc Colossar iacent,itidem in Phrygia censiae Plinio: unde Colossenses di colagricti, Pauli epistola celebres,qua 8c Iudaismo fiduciam, & Paganismo supercilium detraxit. Vtrinque enim Euangelicae doctrinae puritas, subinde at is atque aths persuasionibus uiciata, laborabat. Erant ex Ethnicis docti uiri ad Christum conuersi, qui arrepta ministerh funis ctione cum eloquentia ualerent, philosophiae itidem dogmata insynis cera, de Deo, de astris, de fato, de uirtute, de rationis praecellentia &sublimitate ex porticu sortassis aut Academia petita,ingerebat. Quippe in illis perdiscendis erant educati, & fides pro modulo data conces

288쪽

a4α PHRYGIA.ptam a teneris persuasionem nondum elimauerat. Neophyti igiture cisternis hauriebant, sed quod purissimis sanae doctrinae fontibus

suffunderent. Contra,qui ex circundisione crediderunt, fauebat Legi, pariter a teneris imbibitae, nec desinebant ceu iussam a Deo & ad salutem attinentem simplicium animis inculcare. Proinde Apostolus ceristo sciens,nec in ratione hominis aut uirtute, neque in Lege & eius tuis

stitia quicquam esse quod ad salutem faciat, sed plenitudinem iustitia

esse in Chr; sto, per quem credentibus donata sit redemptio,Colossatarum ecclesiam admonet ut neque his,neque illis aurem praebeant,parilam testatus tam philosophia quam Lege, candorem Euangelia subinuerti. sed in Christo fixas radices teneat,quemadmodum essent illum ab Epaphra edocti. Vtina & nos in postremis illis temporibus,hanc eximiam doctrinam sic fuissemus secuti, Paulo inhortante, ut nec Iure daeos audissemus operum fabricatores,nec Ethnicos admisissemus argutiarum magistros. Hoc uno enim praesidio declinare licuisset flais grantissimum istud belli incendium, quod Euangelio etiamnum adis uersum carnis iustitiam 8c prudentiam geritur. Atque haec quidem de Colossis. Proxime Hierapolim Themisonium est celebre oppidum, dehinc Maeandri ripis imposita urbs Apamea, non Conuentu modo inter Asiaticos praecipuo quondam, sed & Christi professione celeberrima,& prius Celenae dicta, unde & Celenios montes a Ptolemaeo dictos uideri queat, in quibus Maeander oritur. De Celenis Liuius lubro VIII. belli Macedonici, Celenae,inquit,urbs caput quondam Phrygiae fuit. Migratum inde haud procul ueteribus Celenis, nouae urbi Apameae nomen inditum ab Apamea sorore Seleuci regis, ScMarsyas amnis haud procul a Maeandri fontibus oriens, in Maeandrum cadit. Famaq3 ita tenet haud procul Marsyam cum Apolline tis

hiarum cantu certasse. Maeander ex arce summa Celenarum ortus,

media urbe discurrens per Caras primum, dein lonas in sinum maris egreditur,quod inter Prienen & Miletum est Hactenus Liuius. Curistius tertio libro non Maeandrum sed Marsyam fluuium intermeare Apameam dixit, eundem & Lycum nominans. Plinius certe quinto libro tribus amnibus in Maeandru exeuntibus circuiandi Apameam

scribit uidelicet Marsya,Obrima,Orga. Est & in Syria Apamea sicut

8c Hierapolis, quaru nihil minus frequentes quondam ecclesiae fuere. Quanquam Hierapolim Phrygiarum urbium maximam, ath in Cainria nonulli in Lydia,terthin Lycaonia Phrygiae statuere,manifesta uariationis caussa, quod in horum tractuum confinrjs iacere ipsam conis

stet. Praeterea, quod libro XIII. Strabo docet, Phrygiae & Cariae, sed & Mysia loca difficulter inter se discerni queant,ob mutatas genatium sedes,ut ante quoq3 dictum est . Haec est Hierapolis quae Philipispum

289쪽

PHRΥGIA. et spum apostolum,cum filiabus Syria digressum excepit aluit condidit. De qua re Polycrates Ephesi episcopus epistola quada ad Victorem

urbis Romae testatus est. Si cui uacat eius partem in Hieronymi calais logo,ubi de Polycrate mentio est,tegat. Memoratur & Papias praesul Hierapolitanus eidem Hieronymo . Eius fertur dogma fuisse mille annorum, quibus Dominus cum sanctis post resurrectionem esset in carne regnaturus, quod postea Apollinarius,Irenaeus,Tertullianus, Victorinus & Lactantius sunt sequuti. Obiter monendus Lector, aliam esse Hieropolim in Asia,ab hac nostra Hierapoli,& ab illa Hieis ropolitanos,ab hac Hierapolitanos dici. Sita autem est Hieropolis in Aeolide,haud procul Thyatiris,quam Ptolemaeus Hierocaesarea uoacat,ut annotauit Hermolaus. Ad Hierapolim Phrygiam aquas esse calidas resert Strabo, quae ipso profluuio lapidescant,& in tossum indurentur, quales hodie & in Carpathiis Sarmatiar couallibus monstrantur. Praeterea 8c specus extare,halitu noxio, quos uidisse se idem auis thor & passeres immisisse ait, illico exanimatos uenenoso spiritu,qui tamen hominem minus infestet. Plinius libro II. solis sacerdotibus eum halitum innoxiu existimat, & fortassis ita gentibus eius agri tum fuit ob Numinis reuerentiam persuasum. Est enim cognatum superostitioni uitium, ut fabulosis interdum 8c commentitiis rebus admia rationem sui ambiat.

Ithyniam longe optimam 8c splendidissimam prouinciam, a Nicomede illo qui Iulium Caesarem educauit,Populo Roα-mano testamento relictam, duo maria alluunt, ab occasii

Propontis, a Septentrione Euxinus pontus. Qua introrsum abit,ab

Austro Mysia 8c Phrygia ab ortu Galatia & Paphlagonia finiui. Porro uariare scriptores in Bithynico limite orientali, maxime marittiaemo, supra in Paphlagonia ostendimus. Turcae eam regionem hodie atoliam uocant. Ex oppidis insigniora serutur Prusa ad Olympum dicta, & alia quae ad Hippum cognominatur. Porro Hippus amnis est Ptolemaeo Plinio uero mons. Olympicam illam condita ab Hanonibale libro XII. Strabo tradit, quum post deuictum a Romanis Antiochum Prusias eum rex hospitio excepisset. Tumulus eius Plini aetate eo loco monstratus est,quo antea Lybissa steterat. Caeterum in ora Propontidis Apamia est colonia:& praecipue inter Bithynicas clara Nicomedia, in sinu qui ab Astaco urbe Astacenus cognominatus est posita.Habuit haec episcopum Eusebium doctum uirum,sed Arri

dogmate suspectum,illum scilicet a quo Iulianus Bizatii natus a tenea

290쪽

mum eius falsa deorum persuasione dementaverat. Gloriosior Euse bio Authimus fuit uir magnus,qui cum doctrina pietatem coniunxes rat, capite plexum Praesente Diocletiano & Martyrem factum uetus historia assterit. Martyres autem Graecis eccles's,hoc est: testes dicebantur,qui ut Ammianus ait) ad negandum Christum es sinendam religionem compulsi, poenas cruciatus. pertulissent, ad gloriosam mortem intemerata fide progressi. Prosecto maius ulli rei testimonium praestari nequit, quam quod cum mortis optione coniungitur. Nicoamediae Lactantius rhetoricam professus, mox discipulorum penuria ob Graecam uidelicet ciuitatem, sub Constantino ad scribendum se contulit. Sed dolendum tamen tot praeclara uolumina eius intercidii isse, quorum ordine Hieronymus meminit. Non minus clara Chalceis

don est: c5tra Constatinopolim sita claris simo hodie Emporio,& Galata dicta accolis, a Bizantio,interflua Bosphori parte septem stadiois rum spacio divisa. Celebris esto nostris ob synodum Chalcedonesem,

quae inter praecipuas numeratur. Quanquam haud raro in ea urbe per Arrianorum dissidia cogressum consultatum,& disceptatum es Nec tacenda hoc loco Maretis Chalcedonen. episcopi laus,qui quum grauante senio,visu dic corpusculo adeo languido esset, ut manu proraeeuntiS regeretur,die autem quadam obambulans,lulianum iam idolis sacrificantem,obuiam habuisset,palam 8c in faciem,ut impium&apostatam reprehendit. Contra uero Iuliano caecitatem ei acerbe opprois

branti, ut quam ne Deus quidem illius Gallilaeus sanare posset,liberarime respodit se Deo suo gratias agere de caecitate qua principem tam impium intueri sibi esset negatum: meminit facti libro undecimo Eu tropius. Nunc ad alia pergendum. Cios extra Bosphorum in Euxino sita, quae 8c Prusias aliquando dicta est,diuersa a Tio Paphlagonum

seu Mariandinorum eodem littore, Prusiam autem ad Hippium,flurasam inuersis & mutatis literis posteriores uocarunt,Turcis etiam celahrem. Postquam in ortum Iuliopolis dicta, 8c item Heraclea iacent, notae urbes. Contra,in Propontidis ora, Pythia, postea Sotiropolis dicta ob thermas medicae salubritatis,in quibus lauas Imperator Constantinus uenenum pro pharmaco inscius hausit, inde Nicomediam Uectus,proxime urbem in publica uilla ab Eusebio Nicomediensi existrema primu senecta baptizatus ex humanis excessit. intus iuxta Ascanium lacu Nicaea spectatur, fertilissimo agro clausa, 8c mater urbium Bithyniae dicta. Conditam ab Antigono Macedone & Antigoniam Mocatam, deinde a Lysimacho de uxoris nomine Nicaeam dictam, Strabo est author. Ambitus urbis stadiorum sedecim suit,forma moenium quadrata, nec pluribus quatuor portis, uicisi adeo rectis ut ex

SEARCH

MENU NAVIGATION