장음표시 사용
51쪽
DE VENTIS auricularis est,ibi extimam meridianam, quam Notiam appellat,intelligamus. Sed de his si quis uelit requirero abunde multa in Pomp nianis Commentariis diximus.
Rosuerit sortasse Sc uentoru meminisse hoc loco,qd constat Lucam in Actis cap. XXVII. Aphrici & Cori & Euroaquilonis &-facere mentionem, diuersa quidem ueterum in his enumerandis sententia:aliqui enim quatuor secere, a quatuor Orbiis: dinibus eXOrientes,in qua seritentia & Homerus fuit uatum uetustissimus, Eurum Orienti ZephyrumOccidenti,Meridiei Notum, re Boream Septentrioni tribues. Qua nimiru distributione contenta esse natuta ratio potuisset,nisi aliud immodice diligetiae suisset uisum. Secuta enim artas, ut tradit Plinius, octo addidit ratione nimis subtili 3c cocisa:quam quidem distributionem Varroni tribuit Seneca. Mox fuerut qui primo numero duplicato alios quatuor primis adiecerunt, ut singulis coeli partibus bini essent Plinio. Sed nos Gellium liberius sequimur,qui Orietis lateri pro triplicis ortus ratione tres uentoS,ruω sum occasui pariter triplici,tres illis contrapositos,cardinibuS autem, hoc est Meridiei dic Septentrion quia stati sint,singulos tantu tribuit: quae traditio mihi in tanta uarietate in primis clara & explicata uidebatur. Ventus igitur qui ab Oriente uernoseu Aequinoctiali uenit Euorus nominatur, alio nomine Apoliores Graecis dictus, Romani eum Subsolanum uocitant.Porro is qui ab Hyberno Oriente spirat Vulis turnus Romanis dicitur: Quanquam Plinius a Gellio tantillo dissenistiens,Eurum eum uocari a Graecis autumat. Ipse autem Gellius quoinniam inter Notum & Eurum intersit, huρονοπρ mixto scilicet nomine, Graecis appellari tradit. Ventus qui ab Aestiua seu Solstitiali Orienistis meta uenit eidem Gellio Latine Aquilo,Graece Boreas dicitur. Boream autem,inquit,putant dictum α πο VR id est a boatu,quoniam sit uiolenti flatus 8c sonori. Sed reliqua Gelli j uerba Iubet adscribere ex X XII. cap.libri secudi,quae sic habet,Hi sunt igitur tres uentiorientales, Aquilo, Vulturnus,Eurus,quorum medius Eurus est:his oppositi Sc cotrari j sunt ath tres occidui: Corus,quem solent Graeci αργω
uocare, is aduersus Aquilonem flat: item alter Fauonius,qui Graece Mocatur aduersus Eurum fiat: tertius Africus, qui uocatur AH, is aduersus Vulturnum flat. Eae duae regiones coeli Orientis Occidentis inter sese aduersae sex habere uentos uidentur. Meridies aute, quoniam certo Sc fixo limite est, unum meridionalem uentum habet, is Latine Auster,Graece N nominatur, quoniam est nebulosiis atoque humectus. Noris enim Graece humor nominatur. Septentriones
52쪽
autem habent ob eande caussam unum, is obiectus directusq3 in Auis serum Latine Septentrionarius,Graece appellatus. Hactenus Gellius. Cum quo fere consentit Plinius XLIX. cap.libri secundi nisi quod Septentrione uocat eu,qui a Gellio Septentrionarius dicitur,&Corum quem ille Caurum uocat ratione nihil diuersa.Quatuor aute: praecipuos uentos elegater Manilius libro quarto Astronomicωn his uersibus complexus est: Asper ab axe ruit Boreas,fugit Eurus ab ortu. Auster amat medium solem,Zephyrusq3 profundum. Qui duodecim uentos statuunt cum Varrone hunc ordinem sequuntur,ut ab ipso Meridiei cardine flantem Notum seu Austrum ponat, a latere autem Orientis Euronotum, Occidentis Libanotum illi tria huant. Rursum ab Arctico cardine uenientem Boream 8c eundem Aparctiam,eiq; laterales,alterum occasum uersus Tras aram,alterum ad Orientis latus inclinantem Aquilonem uocant. Ipsi ortui Aequiis noctiali Subsolanum tribuunt, qui a latere in Boream uerso Caeciam
quem Lucas in Actis Euroaquilonem uocasse uidetur ab Australi Dero Eurum habeat. Contra eum qui ab occasu Aequinocth spirat,
Fauonium dicunt, cui uicinus sit Libs uentus ab occasu Brumali,altero autem a latere Corus:ut in hunc modum a quatuor orbis partibus uenientes terni quater, duodenarium numerum constituant. Plinius
author est uiginti & amplius authores Graecos de uetis prodidisse. Ex Latinis potissime tradui hac de re Seneca libro Naturaliu quaestionuquinto,Plinius & Gellius locis citatis,ad quos lectorem remittimus.
Is ad hunc modum ex tabulae generalis descriptione demonstratis, ad terrae habitatae partitionem accedemus. Ac priamo quide mari nostro, quod Mediterraneum vocamus, ab Herculis columnis usque ad Tanais ostia procurrente, & duobus inaeclytis amnibus,Tanai uidelicet 8c Nilo, in tres partes uniue sae terrae continens diuiditur. Tanais ipse a Septentrionibus in Meridiem deis currens mediam sere Maeotida ingreditur. Haec aut a Thauricae Chersonesi seonte Euxino mari miscetur. Ex diuerso Nilus amnis in pel
gus quod Aegyptiacum dicitur influit. Quod terrarum a seeto Gadiatano ad ea flumina interiacet ab altero latere Akicam vocamus,ab autero Europam:ad Nilum scilicet Aisicam,ad Tanaim Europam,ultra quicquid est Asia est,Pomponio. Caeterum inges illud pelagus quod
ambitu suo iam memoratas partes cingit & alluit ceu insulam quanis dam complexum,proprie Oceanus dicitur:ex quo terra uelut urgenti
53쪽
nec recessu nec magnitudine pares. Quorum primus & maximus est
quem Athlanticum pelagus ab occasu sundit per fretum,quod ab inissula GadibusGaditanum cognominatur,quem in uniuersum,ut dixi, Nostri maris seu Mediterranei nomine censemus. Secudus a Septenistrione ingressus longo seeto, quem libro tertio Pomponius describit, Caspius seu Hyrcanus ab gentibus qui adhabitat appellatus est.Etia si sunt qui mare illud ita suis claudant littoribus ut seorsum mare esse,&ab Oceano magno terrarum interuallo secerni,nec ullo seeto inde deis riuari tradant. Tertius sinus Persicus ab Indico Oceano, 8c Austrino latere susus Persaru terras magna parte alluit, unde & ipsi nomen daistum. Quartus Arabicus nominatus ab Eudaemone, id est beata illa Arabia,cuius littora longissimo recessu pulsat,Erythreum alias & Ruhrum mare a colore quo appare dictus.Sunt praeterea Sc alii Oceani sinus,sicut Magnus ille in India ultra Gangem, & Gangeticus ipse qui Gangem fluuium recipit. Deinde a Septetrione sinus inter Hispaniae Galliaeq3 littora, qui illinc Cantabrico, hinc Aquitanico Oceano peisnetratur, & Codanus trans Daciam in quo Scadia insula est. Cartem ad illos collati minus sunt celebres, nec tam longe terras ingrediutur.
Abet & nostrum mare sinus aliquot, quos ordine littorum paucis indicabimus. Primum quidem a Gaditanis angus sadusque Zephyrium extimae italiae promontorium mensus est libro tertio Historiae Naturalis Plinius. Secundum idem author a Lacinio & ipso extremae Italiae promontorio,sed in ortum reflexo,adusque Acroceraunia quae sunt Epiri montana,in Adriaticum procurrentia)extendi cuius X I. cap eiusdem libri meminit.Tertiu sinum ab Epiro ad Hellespontu usq; deflectit in Praefatione quarti libri. Quaristum ac postremum his littoribus tribuit, quae ab Hellesponto adus Maeoticae Paludis ostiu sinuantur,libro quarto cap. XI I. Ora Asticae
contraposita non longe nec sinuose flectitur,minorem maiorem
Syrtim admittens, caetera fere recta,quod & in Aegypti 8c Syriae ora uidere est.Tantu in intimo angulo quo mons Amanus Syriam a Cialicia disterminas pelagus ingreditur, littorum flexu sinus evicitur,qui ab Isso iuxta sito oppido, Issicus cognominatur, memorabili loco obpugnam quondam Alexandri Macedonis dic Darii Persarum regis: cuius Q. Curtius tertio libro meminit.Est Sc ille sinus notabilis,quem
54쪽
s DE sINIBUS MEDITE R. Chersonesum procurrunhorae Ponticae diuerso Sc contraposito essiis citasthmo quoda inter Hyrcanum pelagus Sc Euxinum relicto. At
hi quide quos memorauimus praecipui sinus nostri maris existimanis turiSut ath particulares circum omnia huius littora, qui suis locis referuntur lam prope notius est quam ut referri debeat Promoto tu dici montanum,quod conspicua altitudine in mare prominet, quale est in extima Italiae Lacinium aut Zephyrium,in Sicilia Lilybaeum,in Asia Sigarum .Insulam autem uocari quae a continenti seiu sta undi* mari alluitur, ut Sardinia, Creta,Cyprus,C orcyra. Inde factu ut domus Raedificia,etiam in urbibus seorsum extrueta dic separata ab aliqs Insulae dicantur Liuio,Suetonio & Iureconsultis saepe. Peninsistam vocamus quasi pene insulam,quae non toto mari ambitur sed iugo aliquo conistinenti,id est,terrae solidae adnectitur,qualis est Achaiae Peloponesus. Graeci terra hoc modo angustam qua mare dirimitur 'it . Isthmum, Peninsialam autem χμτονησομ Chersoneson, hoc est, Insulam terrae adis haerentem uocare solet. Sunt porro celeberrimae aliquot Chersonesi, quarum una est Indica illa, quae aurea Ptolemaeo dicitur, inter Gangeticum sinum 8c eum qui Magnus dicitur expansa. Secuda Septentrionaria,quam Cymbricam seu Daticam uocat.Tertia Taurica illa quae Maeoticam paludem ab Euxino dirimit. Quarta in Hellesponto contra Phrygium littus porrecta. Quinta Peloponesus est, quam Strabo Chersonesum uocat. Sexta iuxta Rhodu in Caria Gnidum sustinens, in cuius Isthmo Halycarnassus iacet.Sed 8c in Ionia Peninsulam Pomponius facit, illam quae Telon dic Clazomenas in angus hs sita oppi da habebat,quorum meminit libro secundo.Et Plinius libro quarto. in Lugdunesi Gallia, inter eum sinum in quem Liger influit,& littus contrarium,quicquid inde terrarum contra littus Anglicum excurrit, Peninsulam & spectatiorem quidem nominat. Mare autem quod an 'gusto aliquo meatu terras dirimit Graecis Latinis Fretum diacitur, quale illud est quod Siciliam Italiae eripuit, Sc Gaditanu fretum quo extima Bethica a Mauritaniae ora diuiditur.
PAGUS, CIVITAS, METROPOLIS, COLONIA, erc.
Vanquam leuiculum uideri potest, non etit tamen ab instiis tuto nostro alienum aliquot uoces, quarum freques in omni historia usus est, paucis explicare. Urbs ut M. Varro libro Primo linguae Latinae tradit, ab orbe Sc urvo, quae pars est aratri,deis ducitur. Circunducebantur enim aratro loca extruendo oppido destis gnata,& ut ait Seruius sulco muri designabantur. Nein aliud est urbs
quam oppidu, nisi quod maiora insigniora , urbes dicere solemus,
55쪽
ALIO UOT NO M. SIGNIF sut Roma urbs dicta, & de Carthagine Maro, Vrbs antiqua fuit. Co,
Ioniae quo populi Romani in antiquis literis urbes scribebatur,ceu tradit Varro: qui idem ait Oppida quondam in Latio,Ethrusco rita condi solita,hoc est iuniis bubus, tauro, &uacca,interiore,qui aratro sulcum circumagerent: quod faciebant religionis caussia die auspicato, ut fossa Sc muro essent munita. Terram unde exsculpserant,Fossam uocabant,& introrsum faeiu murum post ea quod fiebat orbis,urbis principium: quod post murum erat Pomerium dicebatur Oppidum autem ab ope dictum existimat, nimirum quod opis caussa fossis murosp cingatur. Vicus in oppido uia est domoru seriem complexa,eius enim appellatione etia aedificia comprehenduntur:nam ut ait Varro, ex domibus constat. Habet aute sua cognomina,ut Romae quondam Victis Asticus, Vicus Cyprius, Vicus Sceleratus, quorum caussam Varro reddidit. Extra oppida uicus idem est quod pagus, uulgus inπdoctum Villam uocat,cum Villa sit domus ruri seorsum extrucita,&suo fundo attributa, Vicus autem multis domibus costat nullo muro clausis. Ciuitas tametsi pro urbe oppidoue Dequenter usurpaturi ut
quum concussa terraemotu,aut absorpta pelago,aut incendio uastata ciuitas dicitur, tamen proprie ipsa est ciuiu κοινωνέα σω οικία 8c sociestas,moribus legibusq3 8c institutis gubernata. Nam & hi qui passim
tractu aliquo habitant,qsdem legibus atq; institutis usi ,Ciuitas dicun ciuit tur Caesari. Porro donari ciuitate, & ciuitate dari legimus,quibus ius dignitas* urbis coceditur, quiq3 numero ciuium censentur. Et Petere ciuitatem, est eam communionem & dignitatem ambire, Germaniaburgerrecbr uocitat, nam uetus horia nomen Burgu est, quod eis oppidum seu castrum significat.Metropolis urbs dicitur, quae ceu parens alias ex se urbes genuit,scilicet ψοὶ πολ haec vox deduae citura atini Matrices uocant,Augustinus simpliciter Maiores urbes nominauit: quales fuerunt Athenae, Lacedaemon, & ipsa ante alias urbs Romana:cuius innumerae non in Italia selu, sed dic in prouinciis Coloniae extiterunt. Coloniae enim dicebantur quae in hunc modum es sient conditae 8c deductae. Augustinus principio decimi de Ciuitate Dei Hinc,inquit,ciuitates a maioribus ciuitatibus uelut populorum examinibus conditae, Coloniae nuncupantur. Romanis non una raatio erat deducendi Colonias, nam & Latinas deducebat, & quas non Latinas sed Colonias tantu ciuium Romanoru appellabant, authore Liuio. Gellius tradit libro XVI Colonias Romanorum iura instituis qta omnia non sui arbitri j sed populi Romani habuisse,eaq; re a Municipi js differre. Erant enim Municipia oppida quae suo iure & legiαhus suis utebantur,nec nisi honorario munere cum populo Romano
Participabant apsi incolae Municipes dicebatur,qui ciuitatis Romana:
56쪽
ro DE HISPANIA. honorem quidem eapiebant, sed negoths tamen at oneribus uacas hant. Apud Plinium alios* legimus Oppida l1bera,quae sunt imumintate donata:rursus alia Stipendiaria, quae annuum stipendiu populo Romano soluebant. Sed uerba eius ex capA. teriss libri,ubi de Bethica loquitur adscribamus. Oppida,inquit,omnia numero C L X X V. in his coloniae VIII. Municipia V ΙΙΙ. Latio antiquitus donata XXIX. Libertate VI. Foedere II. Stipendiaria CXX. Emporium oppidum
aut locus negotiatione & mercatu celebris, ἐμποι quale in Germania
orimberga & Francksordia, in Galli js Lugdunum, apud Belgas
Antuerpia. Ammianus lib. XIIII. ubi de Barne Mesopotamiae Municipio,Resertum,inqui mercatoribus opulentis,ubi annua solennistate prope Septembris initium,ad Nund1nas magna promiscuae foramnae conuenit multitudo, ad commercanda quae indi mittunt, & alia Plurima,vehi terra mariq3 consueta. Prouincia autem authore Dori
to,a porro uel procul uincendo dicta: acquisitae enim bello ab Italia regiones Prouinciae dictae sunt: & in Prouinciae formam redigi diacebantur,quum tributorum 8c uectigalium inita ratione, aut Proconsuli ex urbe misso, aut Praetori ius dicenti parebant. Quaedam enim Proconsulares erant, quaedam Praetoriae aut Praesidiales, Stipendi
Vnc ad terras ueniendum, ipsaeq3 partes ordine censendare quarum quoniam nostra est Europa, de ea primum dices mus.Haec qua in occasum vergit extimam habet Hispania, diuitem terram & foecundam, nec minus populosam: quippe quae proximis saeculis ut antea in prouincias sic etiam in regna diuisa,hos
die* non uni regi pareat. Clauditur illa tribus a lateribus mari, in Bonae quidem quam latissimam habet, & serme totam Occiduam Athlantico Oceano, R illo, quem Occidentalem Ptolemaeus nomisnat. A Septentrionibus Cantabrico, a Cantabris iuxta sitis populis dicto. Qua Meridianam plagam respicit Medite aneum mare ha het, recens a Gaditanis angusti js immissum. Quod quidem toto sit torum decursu, quatenus Hispaniam lambit Hispanum,praeterea &Ibericum & Balearicum nominatur,illi Iberi gens steques,huic Baleain res insulae in ipso sitae nomen dederunt. Ortum uersus Pyrenaei montes ab Aquitanica & Narbonensi eam seiungunt. Pyrenari dicti a Pyrene Bebricis filia, uelut libro III Silius Italicus tradit: qui quoniam instar Alpium sunt, incolas eius recepti scriptores Alpinos Hismae
nos dixere,in quibus etia ueteribus memoratae aeraria argenti dinae Pulcherrimae, mons ex sale magnus, quantum demas tantu adcrescit. Forma
57쪽
DE HISPANIA. MForma littorum propemodii triquetra, & si totam contempleris Gaul as ceu llilamo quodam adhaeret, hinc inde terras pelago fatierante,ac Delut perrupturo ni montana obsisterent. Inde pates as Chersonesi speciem habet, latissime diffusa. Plinius eam in ulteriorem diuidit δέ citeriorem. Vlterior qua in si exu se flectit,Bethicam habet prouinciam sertilissimam, nunc Granadae regnum uulgo. Eam Bethis perlabitur amnis nauigabilis, unde terris quo* nomen. Oppida inter innumeaera Corduba & Hispalis coloniae quonda Romanae. Qua media fronte in Oceanum exit Lusitania est prouincia, Ana fluuio a Bethica di,
screta,hodie regno Portuoalliae tribuitur. Habet 8 c Tagum amnem, memoratum ueteribus quod auru trahere creditus sit. In ea oppidum
antiquum Vlysippo, quae uulgo Lysbona dicitur,celeberrimo emporio, ob merces ab Indiae atq; Aethiopiae littoribus aduectas,tota Africa circumnauigata. Quam nauigationem tot seculis intermissam,annis retro Plus minus quadraginta, inclytus rex Ferdinandus Caroli quinti Romam imperatoris maternus auus,post expulsos Saracenos
incredibili opu accessione instaurauit,sed magno dispendio Reipub. Venetae: de quare alibi referemus. Illos autem qui primum omnium hanc in Indiam nauigationem a Ferdinando inuentam asserui,palam refellunt Strabo,Plinius,POponius. Citerior longe late* patens Tarraconensis cognominatu a Tarracone urbe a Scipionibus conditatam nem habet Iberum clarum, Cantabricis ortum iugis, qui primum in ortum solis egressus tande alueo in Meridiem flexo mediam Taraeraconensem rigat, inin Mediterraneum effluit. Ab hoc Iberi iuxta siti populi,&lberia Graecis Hispania dicta. Vrbes in ea etiamnum clarae, Tarracon, Valentia, Cssaraugusta, quam uulgus Zaragostam uoce corrupta nominat, praeterea 8c Barcino, quae hodie Barsilona clarisissimum emporium, & Toletum,unde Plinio I oletani dicti. Gentes quae oram hanitant Borealem ab occasu Gallaeci, & Celticum pro montorium, Finis terrae uulgo dictu. Dein Celtici a Celtis,si Silio credimus orti. Mox bellicosissimi Cantabri, Astures, Varduli, R in Pyinrenaeum inclinantes Vascones Plinio. Ea ora pleraq; sterilis, & cccii durioris, nec sine caussa robustiorum gentium, uulRo Piscatam uocirtant. Sed & pietate & ingeni js Hispania excelluit. Corduba Osium illum habuit Costantini Magni tempore Episcopii, uiru claru,& toleσrantissimum laboris, qui Niceno couentui intersuit. Praeterea Paciainnum Episcopu Barcino cuius inter scriptores meminit Hieronymus Famam aute de Christo uel apostolorum temporibus Hispanias teinnuisse ipse in primis nobis Paulus fidem facit, qui in Romanis tanto se Hispaniam inuisendi desyderio teneri testatus est, uelut operae fas
cturus pretiu apud eos quibus Christi nomen Sc professio arrisisset.
58쪽
ix DE GALLI A. Ex gentilibus aute praecipue clari Seneca Stoicus Cordubensis Pauli familiaris,si Hieronymo credimus,utrunque certe Nero occidit. Item M.Fab. Quintilianus, quem Valla non dubitauit lumen Romanae eloquentiae dicere. Sed & Valer. Martialis, Lucanus 8c Silius clari poetae,Hispani fuerunt. Praeterea & Pomponius Mela,cuius de Geographia libri extant Et ex nostris Christianis Iuvencus presbyter qui
iub Constantino,& Prudentius qui sub Theodosio floruit. Dedit 8c
principes Romano imperio, praecipue Traianum,& cuius iam memini Theodosium.
Mplissimum Galliarum tractum,ab occasu Pyrenaei monae res ab Hispania separat. Ab ortu partim Alpes,quae ab Hannibalis quondam transitu Poenina ab Herculis aute Graia praeterea & Cotiar dictae, siue ut Tacitus eas uocat a Cotio Regulo Cotianae:partim Rheni amnis decursu clauditur. Ora Septentrionis aestuosus Oceanus alluit,qui iuxta ostia Rheni Septentrionalis,inter Rhenum 8c Sequanam fluuium Britannicus,dein ad Pyrenarum usi Gallicus dicitur: qua in Meridiem procurrit pelago mitiori nempe Mediterraneo terminatur. Proinde ab Austro orae est no admodum iniquae, nisi quod amplis sinibus semel iterum sese incuruat, cum sita latere Boreali ob frequentes sinus Sc promontoria maxime lacinio,
fa . Serius haec quam Hispania Romanorii armis patuit, Sc Fabii Maximi primum aetate petita est, quia annis ante Christum natu circiter C X X V illam Punica bella, ea maxime parte qua maritima est,tonge antea imperio subiecissent. Terram eius uniuersam ueteres quatuor
in partes diuisere. A Rhodano enim & Coemen's montibus in meridiem vergens,hinc Varo amne a Nicaea & alpibus, illinc ad illiberim Pyrenaeis,finita,Braccata Gallia dicta est, a Braccis uestis genere,quotum ea gens peculiariter utebatur. Mox a Narbone Colonia,Prouincia Narbonesis dicta omnium Galliae regionum sertilissima,& ut ait Plinius nulli prouinciarum postsereda,breuiter Italia ueriusq3 proin uincia. Nomen prouinciae adhuc retinet, & media Rhodano fertilissimo amne rigatur. Reliqua Gallia minus fertilis,sed aere salubriore in totum aliquando Comata dicta est, quod ueteres Galli, perinde at Germani comae nutriendae studio teneretur: qua de re est apud Taciis tum lib XI. Haec pars a Caesare dictatore primum omnium inuasa, toto decennio no sine magnis cladibus aegre deuicta, tribus clarisissimis amnibus distinguitur. A Pyrenaeo enim iugo ad usq3 Garum αnam fluuium, si Plinio,aut certe ad Lygerim, si Ptolemaeo credimus, Aquitania protenditur. Dein a Lygeri ad Sequanam usque amnem,
59쪽
DE GALLIA. squi Lutetiam Parisiorum perlabitur, Lugdunensis appellata. Postremo inde latissime patentibus terris ad Rhenum Belgica Gallia uocata est. Quibus limitibus hodieq3 amplissimum Galliae regnum contineatur,nisi quod ad Rhenum & Alpes iusta pars urbium gentiumcp alionae ditionis existunt. Galliae autem omnes iam olim non ob opes soae Ium & uirtutem bellicam,quibus semper praestiterui, uerumetiam ob continentiam & disciplinam,quae summum apud illos locum habuit, celebres fuerunt. Nam & artium illustrium & Graecae etiam linguae peritia excelluerunt,matre ut arbitror Massilia Graeca urbe,in maritiis ma ora Prouinciae sita, ad quam quondam disciplinarum gratia uel ex ipsa urbe Roma missi sunt qui docerentur. Certe Caesar primo comis mentario belli Gallici tradit in Helvetiorum, quos afflixerat,castris tabulas fuisse repertas, quae Graecis literis scriptae essent. Praeterea fuere in Galli js qui mercatores, ea quae ad luxum 8c mollitiem facerent imis Portantes,non admitterent, neque uinum inferri sineret, quod his re bus,ut inquit Caesar, elanguescere animos & remitti uirtutem existiae marent. Graeci Gallos qui trans Rhenum sunt Celtas dixere,ideo Celto allia Ptolemaeo lib. II. ea Gallia quae abit in Septentriones uocata est. Vrbes partium plurimar,ac in Prouincia quidem & ueteribus etiamnu illustres, arbo colonia, & sub ipsis pene Pyrenari tuois Tolosa. Praeterea in ora ut dixi,Massilia clarissima olim. In mediterraneis autem Vienna & Auenio,& Arelatae colonia. Vicum Atacen memorat Eusebius,unde fuit Marcus ille Terentius Varro,cuius nomen Scfamam ipsa etiam iactat. In Lugdunesi Lugdunum colonia,emporio in omni Gallia celeberrimo, ubi Ararim amnem incredibili lenitate fluentem,celerior Rhodanus in se recipit. Sed & Lutetia Parisiorum tenuis quondam, nunc adeo frequens 8c populosa, ut cum maximis Europae urbibus certet. Esto & Rothomagus clara. In Aquitania fueis runt Aquitani populi Plinio, a quibus prouinciae nomen datu. Prara terea Sc Pictaui celebres,quos hodie Pictones dici autumant. Oppiis dum praeter alia eximie clarum Burdegala. Sed Sc Vasconum gens in eas terras migrauit, quos Aquitanica oppida compluscula tenere constat.Ipsa Belgica qua ad Oceanum 8c Rheni ostia procurrit,quodam desertior & raris oppidis, nunc ut res uariant mortalium, magnifice extructis urbibus habitatur. Ex ueteribus autem quae in Rhenum inisclinant clarissima esst Augusta Trevirorum, uetus principum Romainnorum sedes. Secundae autem gloriae Colonia Agrippina,ab Agripis pina illa Claudi j Caesaris coniuge appellata,n omen adhuc retinet. Est& Bonna uetus 8c Mediomatricum ciuitas. Rursus in Rheni ripa Romanorum quondam contra Germanos excubantium praesidi js celeishres factae urbes, Magoneiacum, Nemetum Sc Vangionum, quas
60쪽
Dulgus Spyram Sc Vuormatiam uocitat. Supraq3 eas clarum adin dum hodie Sc humanitate, & potentia Argentoratum. Sed Sc Rauaricorum Augusta quondam forentissima fuit,post quam a Germa
nis solo aequatam iuxta condita est Basilea, urbs cum loci natura Scsplendore aedificiorum, tum uero & lequm 8c institutorum ciuilitate eximia .Intus Sequanorum quondam vesontium,quam hodie Bisantium uocant. Trans Iurassum Aventicum fuit, itidem Helvetiorum, sed interissi, extant reliquiae tantum 8c nominis 8c urbis,d abulae
non paucae ueterum inscriptionum quas e ruderibus accolae effodiis iant. Supra Basileam Sc Iuram montem ueterum Helvetiorum sedes,
dc Belgicae prouinciae pars fuit. Quorum uetus oppidum Vindonissa iuxta Voceti j montis radicem posita, adeo ab Alemannis Rhenum
transgressis uastata, ut nulla prorsus urbis uestigia appareant,durant tantum nominis reliquiae, uetus nomisma, aliaq3 antiquitatis monuae
menta illic esto Ta urbem fuisse indicant ubi nunc solum est. Gentem ipsam Helvetiorum penitus interrisse creditur. Qui hodie habitanta
Germanis orti maiores habuerunt Alemannos qui annis ab hinc suis pra mille traiecito Rheno saepe antea ab eis uastatum agrum omnem qui Rheno ambitur insederunt. Fuerunt enim oppida non obscura, 8cante alia uetusta, Caunodorum,Forum Tiberη, Uitudurum, Ars horselix, quorum adhuc quaedam extant. Caeterum a ueteri illa clade Uelut recenti, etiamnum inualida,Tigurum refloruit, proximis alia
quot saeculis Thuregum dictum, cuius pagus Tigurinus ob eximiam
Virtutem uel ueteribus histori js celebris est. Praeterea &Salodorum uetuS,aeditiore colle conditum qua ad amnem quem Arulam uocant demittituri turrim habet uisendam professito ob eximiam uetustatem. Berna si annos numeres, non admodum uetus est, si situm Sc cultum,
si mores & ciuilitatem, si leges 8c instituta, si potentiam ac uirtutem consideres, nulli urbium quae in hoc ueterum Helvetioru tractu sunt, cedit. Sed & Lucerna dignitate 8c opibus par multis, in eius lacus exitu, iuxta quem condita est, turrim habet peruetus atra, unde ei noαmen datum puto,quoniam ex ea nocturni ignes ostensi nauigantibus praeluxerint. Eiusmodi turres ueteres Pharos dixere: qualis iuxta Alexandriam in Pharo insula turris suit, nocturnis facibus procul Sc esublimi nauigantibus uelut cursum dirigens,quo suum in portum in offensi deserrentur: talem adhuc habere Genueiam portumas serui. Et est Tiguri pari modo extructa turris, a procellarum alluvione noclmen habens, quem credibile sit primum eius rei gratia itidem condiritam. Nihil enim est dubium utranque uiam, uidelicet Sc qua Tiguro& qua Lucerna in Alpes 8c Italiam itur, iam olim tritam 8c maxia me frequentem fuisse. Friburgum recens est, caeterum dc ipsum floαridum