장음표시 사용
81쪽
sunt. Appellatur Sc Valeria, qua parte a Danubio recedens, ad Draae in ripam procurrit. In Saulensi tractu est Sirmium uetus oppidum, iuxta quod Bacuntius amnis in Savum influit Plinio. Hoc est Sirmiuin quo Constantius Imperator Arrianis fauens conciliu habuit, Osio Episicopo Cordubensi ad id euocato, 8c Arrianorum suggestionibus indignis modis tractato, uelut scripsit Socrates. Meminit eius inter Synodalia decreta D. Hilarius. Aetate enim Constanti j in qua Sc Hilarius floruit, hoc est annis post Christum passum plus minus trecentis uiginti, celebris iam & decantata erat Christiana religio in omnibustam Rhenanis quam Danubianis prouinci js. Sed 8c ecclesiae fundatae in Galli js praecipue prima Sc secunda Germania ueteres, quarum Ireaenaeus propinquus Apostoloru temporibus meminit . Habuere igitur 8c Pannoniae suos Episcopos habuit Noricum Laureaci Maximiliaisnus lato habuit Augusta Vindelica. Caeterum post amissum limitem 8c Imperi j Romani uires collapsas factum est,ut Germanorum infideislium migrationibus non nihil Sc de religione decesserit, quae ut fit conuersis gentibus postremo, maxime post Francos fidem in Christuedoctos,instaurata est. Supra Sirmium occasum uersus,& iuxta Saul fluenta, pars Pannoniarum est, quam Croaciam uulgo nominant, in Illuricum Sc Lyburnos imminens, terrae maxime foecundae, 8c multis
locis uitibus consitae, ubi Christianae ecclesiae, & Episcopi qui scriptuis ris in suam linguam uersis utuntur, Sc literas habent longe a nostris caracteribus disterentes, nec absimiles scripturae Turcicar:sed Dalmatica se es lingua uti &scriptura ipsi affirmant. Caeterum nihil illis tutum est propter Dequentes Turcarum incursiones, quae Zc oppidis eos Sc magna agrorum parte sertilissimorum exuerunt.Dolendu profecto principibus Christianis alicubi tantum bellorum geri quo regna regnis coniungant, & quam latissime dominentur: hoc autem loco quo belaelum geri cum gloria, addo, & cum pietate poterat, tantopere cessare, nec ad lachrymas hominum tot nominibus miserrimorum respicere. nec tueri limite,neo hostem,desidia nostra ut uere Hermolaus dixit Potentem,longius arcere. Profecto isthac cessatione, dum quis in publica salute postergata, suis rebus consulit, unius tantum 1arculi deae cursu factum videmus ut magnam Europae partem sui iuris Turca socerit. Caeterum ut de Pannoni js finiamus, istud obiter notandu duximus, Quinque prouincias, uidelicet Rhetias duas, oricum &Pannonias eregione Germanicae ripae sitas esse,Moesiae enim cotra Dacia 8c Getarum tractum pandutur. Proinde nec alibi Romanis seequetiora praesidia amni imposita,&plures in statiuis milites fuisse legimus in Panoniis,qdae formidaret getibus Barbaris hac maxime parte no ita
prouincias modo fertilissimas,sed dein ipsam Italia uiam patere posse
82쪽
tibi semel successisset. Sunt enim non humilia modo alpium iuga quae cingui Pannonias, sed locis etiam aliquot peruia ut nullo labore tras eatur. Enimuero constat Primum omnium Romanorum Augustum Caesarem, insolentia Barbarorum & crebris in Italiam faetis incursiois nibus comotum, per priuignos suos Drusum & Tiberium has terras quarum hucusq; a Rheni fontibus meminimus,alpibus superatis perae domuisse, & in prouinciarum formam modo quo diximus redegissse, hoc maxime tempore quo Iesus Christus in mundum natus est. Ante sua lingua usos es se, & quidem diuersa a Germanoru lingua sunt qui existiment. Non dubium autem quin post receptum impexi j iugum Romanam pariter linguam usurparint: nam si hoc ipsum nil aliud,certe ueteres inscriptiones tot locis memoriar dicatae satis super testarentur. Et Romanis hoc studi j fuit, ut cu armis, quatenus dabatur,lingua quoque & mores cum institutis & legibus propagarent:quae reS,ut arbitror, Coloniarum deducendam praecipua causi a fuit. Hodie qui hahitant tanta rerum omnium est uicissitudo) nec ueterem nec prouincialem, sed quam linguam migrando importarunt eam adhuc retinent. Pannonia autem inferior,ante quidem a Germanis occupata,maxime
Longobardis ut mirum non sit passsim extare illic Germanicoru noae minum uestigia ) hodie ab Vngris qui regno dedere nonae habitatur. Quam quide gentem Scythicae originis, re quae pars Hunnorum Heis rit,in haec loca ingressam nuper primo libro rerum Germanicam Reatus Rhenanus prodidit. Non tacendu & Imperatores aliquot Romais no imperio genuisse Pannoniam inter quos Decius, Aurelianus, Hister. Probus Flau. Valentinianus praecipui fuerur. Aetium autem praefectum Galliarum sub Valentiniano uirum incomparabilem, Moesia genui de qua nunc dicemus.
Consuete mox Danubri & Saui,Moesia superior cognomiis nata incipit, Macedonicis m5tibus a Meridie ab ortu amne Ciabro finita Ptolemaeo. Agrum habet eximie fertile,& Dardano amne clarissimo rigatum. Hodie Romam uocant &Serviam. Satis autem superq3 prouinciae opuletia hoc ipso depreheditur, quod
Patrum nostrorum memoria regibus parui nec amisit nonae hodiem
Boseiae regnum uocatur. Oppida Moesiae permulta, sed celeberrimuquod Vngari Sinderouiam uocant, regum Bosniae non ita pridem sedes,iam Turcarum qui utran Moesiam suam secerunt, domicilium. In Saul clarissimi amnis & Danubrj confluere Taurunum iacet,quod in sine Pannoniae statuit Plinius,uulgus Belgradum nomina oppiduest nomine quam magnitudine celebrius,nec tam fossis aut moenibus quam
83쪽
quam undis circumfluis tutu. Habet in colle aedito,cui imminet,arcem munitissimam,in occasum & Boream spectantem,subtus aute ammisnam Sc late patentem planiciem,a qua sola parte,quoniam terrae uelut continenti adhaeret, obsidioni patuit: qua re factum,ut Turca oppuginare conatus semel iterum Φ non sine magna suoru clade repulsus fuerit. Demum anno dom. M. D. XXI. uinente adhuc Vladislao rege
eius Ludovici patre, qui & ipse nuper infelici praelio cum Turcis inito perfruingentibus copiis terra atin undis obsessum Selinus Turcarum Imperator expugnauit. Sed & arces aliquot sortissimas haud longe Tauruno in Saul & Danubi j ripis sitas eodem bello cum praesidi js impositis & unuierso pro dolor ) comeatu recepit. Hoc est Taurunum quod Ungari semel mirabili opera Ioannis Capistrant seruatum seis runt, atoinde apud sodales Franciscanos illi honores propemodum triumphales decreti inuito quidem Ioanne Huniade, qui Capistrano
contempto, hanc seruati oppidi gloriam soli sibi deberi affirmabat.
B hac altera Moesia Haemo altissimo eius tractus monte in angustum coacta demittitur. Gens in ea uetusta Triballi, siis cut&insuperiori Dardani. Rigatur & amnibus partim in Istrum, partim in Euxinum exeuntibus. Sed latis lima est,ubi Ponto alluitur, propter Istrum qui haud procul Euxino subito in Boream,ac mox occasum uersus reflectitur Sc Ierassum ex Geticis montibus deis lapsum excipit, demum ingenti mole undarum,non iam amnis sed laiscus magis speciem reseres, uastis sex fluminibus in Pontum euoluitur. Plinius author est singula ora tanta esse, ut probetur in quadraginta milium pas una longitudinem uinci mare, dulcem haustu intelligi
Certum est secundum Nilum omnium amnium Mediterraneum maire ingredientium eum esse maximunt.1ster autem appellatur,unde primum lilyricum alluit Plinio,id sit ad Saul confluentem. Regio ilIa tota hodie Bulgariae nomen habe non ita pridem a claris uiris qui colonis principum loco essent, gubernata, quorum postremus fuit Marcus Crateuicus, quem PazaitesTurcarum imperator superatum interfecit, maxima parte eius terrae occupata quae dein tota Turcis cessit. In Bulis
paria Theophilactus Episcopus fuit,qui idem & Uulgarius. Praeterea
Theotimus Tomorum antistes,cuius Hieronymus in Catalogo Scriis pioru meminit. Sunt autem Tomi maritima urbs, in qua exulauit Ois
uidius, haud longe ab Istropoli clarissima quondam urbe, distans. Nulla est illis in locis seugum fertilitas, ac ne coelum quidem admoductemes,quanquam hodie* 8c in Istri ripa dic Euxini littore non paucis
84쪽
THRACIA. celebribus oppidis habitetur . Circum ostia accolentibus pIurimus expiscatione quaestus est, captos magno numero euiscerant,& falitos dolijs praegradibus indunt, Pannoniis at etia Sarmatiae eos inuehetes.
Aius Plinius traictum Euxini qui ab ostrjs Istri in Meridie pro
tenditu Thraciae tribuit, quemadmodu lib. III. Mela. Ptoleae magus aliam quandam rationem secutus,extimam Moesiae cis uitatem Mesembriam facit, & Moesiam a Thracia omnino seiungit. Nos quo distinctius coeptam narrationem prosequi possimus,Ptolomarum sequemur, qui Thraciam a Septentrione Hemi montis altiss1ismis iugis, ab ortu parte Euxini & Bosphoro, deinde & Propontidis ora,& Chersoneso quam Thraciam cognominat,ab occasu brumali Nessi, siue ut Pomponius eum uocat Nesti amnis ostrjs & montanis ab Orbelo digresctis, praeterea 8c Aegeo mari terminat an multas proae uincias quondam eam Romani distribuerunt: nec cito neque impune subacta & retenta est. Gentem habuit iam olim armorum gloria celeishratissimam, & sunt rerum gerendarum praestantia nihilo inferiores maioribus qui hodie habitant. Ipsa regio claris amnibus distinguitur, uirorum quam seugum feracior. Oppida plurima,quorum longe clatrissimum 8c maximum memorabile Bizantium ante, post a Constania . tino Imperatore trecentis minimum annis post natum Christum maesd y P gnifice extructum & munitum Constantinopolis dicta,quanqua ipse Nouam Romam uocari malebat, gratia tamen principis faetiam, ut suum non urbis nome obtinuerit. Porro ubi illa increscere fama & imperatorum res in Oriente gerentium sedes esse coepisset, factum est ut 8c ecclesia & Episcopi eius urbis ita dignitate eminere & authoritate Praestare coeperint, ut uereri illam ceu magistram disciplinarum, Episiscopos aute ut praesides S patres honorare uicinae ecclesiae perrexerint. Quod enim in Italia Roma, in Aegypto Alexandria, in Syria Antioischia,hocno in Thracia modo, sed re Asia uicina 8c Graecia prope omni Constantinopolis erat. Ac tali quidem honore multis sarculis celeti bris. Demum,anno Dom. M. CCCCLII. quum Fridericus tertius imperare coepisset a Mahomete Turcarum principe, urbe capta omni sita mul splendore Sc dignitate religionis spoliata est,& serri potuisset qualicuno dolore unius casus nisi tot iuxta seequentes,praeterea & Apois stolicae ecclesiae pari calamitate cecidissent. Turcae Asiam septingentis retro annis ueXauere,gens origine Scythica,& quae per initia apud A siae Regulos stipendia meruerit, paulo mox ad dominatum conuersa
quum rerum gestaru gloria efferretur,uario successu oppidis & agris est
85쪽
THRACIA. est potita, nihil minus interim quod Europeis nationibus maximo damno fuit) mercenaria. Anno enim Christi M. CCC. quo primum tempore Turcae in Europam traiecerunt) intestinis discordηs agitati Graecorum Reguli,ad auxilia respicere,& ingentes illorum copias sol. licitare ato euocare coeperunt. Quin & Palaeologis,qui tum Bizantio atq; Oriente potiebantur, contra Bulgaros impetrata Turcarum auae xilia magno usui fuere. Vnde factum ut quemadmodum Carcias nuthes,quod dicitur,sic Thraces nil tale suspicati longe maximum malum ad se traxerint,& mox hostem fuerint experti, quem ante auxiliare hais hebant. Siquidem Turca prouinciam clarissimis urbibus cultam,portuosam,nobilibus amnibus irrigua,& quae duabus a Partibus, nempe Bosphoro & Hellesponto, militem facili transitu reciperet, unde ultra progrediendi 8c interiora occupandi occasio esse posset, perspexerat, nec mora spem concipit assequendi: quod proximis duobus sarculis supra omnium expectationem tanto est successu consecutus, ut hodie non Thracia solum,sed Moesia utra cum magna Dacis parte, Praeinterea Macedonia, Achaia,Peloponnesus, Epirus, Dalmatia,& Illyrici maxima pars, ordine quo memorabimus, illius ditioni concesserit, ut nihil sit miru si tanto successu rerum ipse supinus iam &elatione animi tumens Pannonias ingredi,& quod inauditum antea) Norico proximam fortissimam urbem Viennam obsidione cingere, & in medium usque Noricum & totam Valeriam tanta suorum manu excurrere,scedeq; omnia populari suerit ausus. Sed moerore posito ad terraru deis scriptionem reuertendu nobis. Ac primum quidem ipsa Constantiis nopolis in molli sinus amoenissimi recessu posita,cotra se habet Asiae oram pariter cultam & splendidam, quae in Bosphorum, qui hoc lo,co Thracius cognominatur, approximat. Bosphorus autem a bubus meabili transitu dictus Plinio, quonia non latius distent littora quam Di tranari bobus interfluum mare possit. Nec amplius hoc loco quino gentis passibus duarum terrae partium littor discedunt. Alitum quippe cantus canuino latratus inuicem audiuntur, uocis etiam humanae comertia,inter duos orbes manente colloquio, nisi cum idipsum aufeis
runt uenti,Meo tenue illic interstitium est quod Europam ab Asia diasterminat. Inde retroactis littoribus patescit mare quod Propontida uocant Graeci,quonia contra Pontum Euxinum, iam dicto Bosphois
ro distincta,praeiaceat,ampluid mare nec minus sinuosum. Caeterum
hinc ab Euxino, illinc ab Aegeo praedictis angusti js diremptum sereundique terris clauditur. Qua a Meridie Aegeum imminet,longe pulcherrima peninsula Europei littorisAsiae imminet, Itali brachium Sancti Georgh uocat. Inter quam & contraiacentem Asiam, angustia maris non amplior septem stadiis Hellesponti nomine, ab Helle Phryxi
86쪽
4ο THRACIA. sorore illic transuecta, interest. Nec obscura in utroque Ilitore oppiada, sed in Asiatico Troas est diui Pauli hospitio celebris, de qua suo
loco meminerimus. Non tacendum 1 js angustiis quondam contabuin latis Xerxen Persarum regem in Graeciam moturum,exercitum suum
traduxisse, & diuerso consilio Alexandru contra Persas Sc Orientem profecturum: itidem non procul Priapo Asiae oppido, si Plinio creo dimus,Macedonicas illas uires suas toti Asiae terribiles, transportas in se : ad eum modum & Bosphorus Bizantinus Dario Persarum regi aliquando peruius fuit, mox Marathonqs campis a Milciade Atheis niensium duce terrestri pugna superato. Vt intelligamus etiam antia quis & remotissimis Asiae gentibus per illas angustias in Europam
ceu compendiaria quadam uia transitum patuisse. Eum ad modum Anno Domini Μ. C CCLXIII. Amurales Turcarum Imperator, Primus omnium ex ea gente, exercitu per Hellespontum traiecto,Seis
ston & Callipolim, iuxtat sitas Cherronesi urbes cepit,quae prima ei
occupandae Thraciae auspicia suere,octuagintanoue annis antequam Mahometes nepos eius Constatinopolim,ceu diximus,expugnaret. Haec enim saepe ante longis obsidionibus tentata, quonia maxima dc munitissima es set inter postremas recepta est, & Adrianopolim clarissimam urbe,quam hodie Andernopolim uocat,regiamTurcarum Mahometes an testilla caperetur, fecerat. Quod ad religione attinet. constat eam urbe claros pastores habuisse & eruditos, ted omniu celeberrimum Ioannem Chrysostomu,Hieronymi 8c Augustini contemPoraneum,uehementis ingenii,& moribus paululo seuerioribus, charum aute populo ob eloquentia & doctrinae puritatem,sed aulicis Honorq R ipsi in primis Eudoxiae Augustae, quae Arrianis fauebat,exoissus:qua de re uariis dissensionibus Constantinopoli exortis,saepe pulsus Chrysostomus, & saepe populi maxime fauore adnitente reuocaistus.Postremo Arrianis quibusdam Episcopis calumniantibus quod Origenis libris plus aequo faueret, praeterea praefractus dic superbus esset rustra renitente populo,ciuitate pulsus,& principis iussu in exiis guum Armeniae oppidu Cucufum dictu quo exularet est destinatus: inde Sc Pthyuntem Ponti locum uenisse Theodoretus scripsit. Postremo itinere fatigatus,cum ardorem solis aegre tulisset,ex capitis dolore
Vpra Thraciam in Occasti amplissima Macedonia excurrit, regnum quondam Philippi patris,& mox Alexandri filii mperio etiam orbis terrarum magni. Plinius quinquaginta populorum frequetia habitatam fuisse indicat. Hodie uniuerso urci editionis
87쪽
MACEDONIA ditionis est. Habet ab Aquilone alpium iuga illa quorum ante memiis Dimus,a Moesia Dalmatia* disterminatia eam: a Meridie Acrocerauisntis Sc Pindi montis longo procursu ab Epiro seiungitur: quaThessalia atque Magnesia est a sinu Maliaco & Sperchio amne memorabili,
Graeciae quae Achaia dicta est coiuungitur. Latus occiduu mare quod Ionium ac mox longius ingressum Adriaticu appellatur,recto admois dum littore claudit. Ab ortu itidem ingens pelagus,crebris maonis sinibus alluit Aegeum mare, praeterea & Macedonicum, quacpGraeciam excipit etiam Graeciense dictum Plinio. Terra circumquaq; fertilis & claris amnibus,praecipue Strimone ato Axio. Hic Dardan 3s iugis delapsus amplissimu huius littoris sinum qui Thermaicus dicitur influit. Supra Achaiam aute qua Thessalorum ager panditur, lonoe amoenissima est: Porro sub Philippo & Alexandro,rebus dum Macedonicis florentissimis cultissima fuisse costat:posteris annis Romani
illos,quoniam Carthaginenses iuvissent,uexauerui, &uiginti anno. rum bello, uario casu, nec parua suoru clade devicerui. Quo tempore Paulus Aemilius ea regione uastata, LXXII. urbes direptas uno die uendidit. Caeterum ut in agris fruges plerun aut grandine aut niuiae bus afflictae revirescunt, & ad maturitatem perueniunt: sic urbes bello disiectae pace restaurantur,interdu & cum potetiae accessione. E Thracia igitur Macedoniam ingredientibus prima obtingit Neapolis mari Neis M. ritima ciuitas Ptolemaeo Ac Plinio. Ad quam apostolus Paulus de peis tenda Macedonia uisione monitus,Timotheo 8c Sila & Luca comiistibus appulit,ceu II. libro cap. XVI. R XVII. ipse Lucas prodidit. Inde remotior a mari & ad flumen Strimonem uersa, haud longe ab
Amphipoli Philippi colonia celeberrima quondam urbs a Philippo Philippi. rege nomen adepta,iuxta quam Philippici capi,in quibus M. Brutum 8c C.Cassium Dictatoris intersectores, A ustus Caesar fudit. Philippis Paulus Lydiae Thyatirenae hospes,ob Christum praedicatu & imis posturam daemonioru speciem pietatis prae se serentiu detecta & coercitam cum Sila 8c uirgis caesus & in carcerem coniectus est,no sine foenore tamen perpessor ignominiae,plurimis enim ad Christu conuersis eius ecclesiae prima tum fiundameta iacta sunt quam paulo mox missa ex urbe Roma epistola ceu adulta 8c quae indies magis ac magis synceritate ac sanae doctrinae cognitione proficeret,alloquitur. Nec tacenduex hac urbe altera ad Corinthios epistolam missam esse eo tempore,
quo Apostolus Macedonia iam tertiu peragrata in Asia properauit. Proxime Philippos in occasum brumale Amphipolis iacet, Atheniis Amphipoti. ensium aliqua lo colonia,qua Strimon amnis ex Haemo,ut ait Plinius delapsus,peninsulae forma amplectitur, a quo situ urbi postea nomendatum.Trans Strimonem Athos est mons contra insulam Lemnon
88쪽
porrectus,quem Persaru rex Xerxes continenti abscidit.Pornponsus ita elatum esse tradit, ut credatur altius quam unde imbres cadunt surgere: accolas eius Macrobios, a uitae arbitror diuturnitate ueteres uoσcarunt. Supra Athon Meridie uersus aliquot sinus cum promotorqs, sed longe maximus eius littoris, no amplo introitu, caeterv late sese in terras recipies,quem a Mecyberna urbe Mecybernarum Pomponius,
ali j a Therma oppido Thremaicum dixere. Axius amnis Macedoniocorum clarissimus mediu illum illabitur, infra cuius ostia longo flexu littorii sita est liberae iam olim conditionis Thessalonica,supra quam Apollonia. in occasum Solstitiale logius a mari remota Apolloni ita iacet,qua& Amphipoli e Philippis Thessalonicam uenisse Paulu Lucas Aist.
X VI I. innuit. Caeterv & aliae quo* in Macedonia Apolloniae memorantur,quaru altera iuxta Ioniu cotraposito occidetis latere sita, quae Auoustu impcliteris 8c disciplinis instituit: altera in Atho monte ceset Plinius. Inter illam nostra & Thessalonica Achedorus amnis defluit. Thessalonica. Thessalonica penultima producta,cotra uulgi usum,ceuValla in nouum Testa. annotationibus tradit) Macedoniae metropolis,in qua Iason,pius homo, qui Paulu cum suis hospitio excepit,apud que longistiscule moratus triu enim sabbatoru Lucas meminit in multo certavimine Christu docuit. Sed quum ludaeoru uerae pietatis accessione inique ferentiu maxima inuidia premeret,at inde concitato magistratures periculo proximae essent,nocte intempesta emissus cu Sila in Beris smboea. rhoeam ab at Berrhoeae etia Plinius inter urbes Macedoniae meminit
in qua rursum Iudaeoru perfidia agitatus, a fratribus Athenas uso deinductus est. Unde cu illi redeudi Thessalonica animus esset. & ei proin Polato tantopere Satanas obstaret,qui in suis,hoc est huius saeculi fili js Perpetua aduersus pietate consilia meditatu factu,ut quos coram docere rict daretur,literis binis ex Athenis perTimotheu missis,& consolatus sit & instituerit quibus epistolis adhuc illaesis ecclesia utitur.Dolendum aute hanc praeclara &tantaru reru memoria celebrem urbe,
quae haud multis retro annis in Venetoru potestate erat,a Ioanne illis Manuelis Imperatoris Costatinopolitani filio tradita,iam in Turcarumanu & ditione esse. Idem enim ille Mahometes,qui Bizantiu expuae onauit,Thessalonicen reipublicae Venetae per uim ademit. Sed & Pella urbs duobus alumnis Philippo Graeciae atin Alexandro etia Asiae domitore maxime illustris aliquando fuit. In littore occiduo inter pIures maxime clara est Dyrrachium, Epidamnos aliquado dicta. Quam anno Domini M. C C C C X CΙX. Pa aitesTurcaru imperator eius Selini qui hodie rerum potitur, parens, Venetae reipublicae iure belli
abstulit,cultam nimirum 8c Christianae professionis disciplina,quum
89쪽
N Macedonia, paulo supra, Thessaliam & Magnessam Ptolemaeum secuti,numerauimus:nam & Pomponius in ea iam dictas regluculas cum Pthiotide censet. Clari in illis montes,
Olympus Ossa,Pelion,Oeta,gygantum fabula belloq3 memorati,inister quos Tempe illa Thessalica singulari amoenitate. Et iuxta sita opispida celeberrima, quae enumerare necesse non est, cum omnia sint ab
idoneis authoribus diligetissime tradita:& nobis ut in Epitome sumis mas tantu rerum sequi placuit. Graecia igitur a SeptentrionibusThessalia finitur,amne & sinu supra memoratis. Ab occasu Acheloi celeis berrimi amnis ostia excipiunt, ultra quem mox Epiri tractus incipit. Ab ortu Solstitiali 8c Aequinoctio Aegeu contineter pelagus alluit frontem quae transversim inter Notum & Euru extenditur,t mmo angulo Sunium promontortu sustinet, inde etia mari Myrtoo alluiis tur,id inter Aeoeum & quod Creticum Ptolemaeus uocat etia Cyclais das interluit. Meridianum latus fere medium Isthmus excipit,quo Peloponnesius Atticae adnectitur. Caetera ab ortu solis Aegeu pelagus,
ab occasu Ionium lambit:& quod admiratione dignit sit,quino milium tantu passuum lata terraru his locis angustia, hinc & illinc urgenistium undarum impetu tanto faeculoru decursu,tam pertinaci littorum obstantia sustinete, ut etia transfodere conatis sese impatientem praembuerit. Demetrius rex, Caesar Dictato C. Caligula,Dom. Nero,magnis conatibus transfodere aggressi coepto destitere. Graecia igitur a
Graeco rege ibi nato dicta est Plinio.Hellas autem quemadmodum libro VIII. Strabo tradit ab Hellone Deucalionis & Pyrrhae filio. Ptolemaeus lib. ΙΙΙ. longe a Plinio diuersus totum eum tractum Achaiam uocat,cum hoc nomine non Hellada sed Peloponnesum Plinius amis hiat. Dicitur & Attica quae Graecia, quod Attis omnium Achaiae reaegionum celeberrima fuerit, ipsasq3 Athenas principem urbem,no imperi j solum late quondam dominantis, sed & artium omne genus Scingeniorum praestantissimorum alumnam habeat. Secundu Attida& Megaris fuit clarissima pars Graeciae. Dein Locris,Phocis,BoeotiS. Nec mirum hanc Europae portionem tantopere increbuisse, ac non urbes solum ac populos, uerumetiam res ab illis gestas tanta cura liaeterarum monumentis mandatas fuisse : quando haec eloquentiae bois nitas est,ut ne paruis quide rebus suam luce deneget,ac sontes quidem ac nemora no fastidiat, sed & nox as interdum nec dignis laude ad sui ostentatione laudis aliquid impertiat: quanto uero munificentiore in tanta reru memoria fuisse credimusr Nihil enim eius terrae latere pootuit inquam a tot partibus orbis, tot insulis, per tot marium facilem aditu,tam creber gentibus omnibus accessus patuit. In Boeotia qua in
90쪽
44 GRAECIA ET ATTICA.minunda duce Sc uate Pindaro ueteribus memoratae.Hodie tantae urAtheme. bis loco humile castellu esse tradui. Athenaru uestigia magis insignia extant, cum arce quondam Mineruae sacra, etiamnum munitissima, quam Patru nostrorum memoria Florentinus quidam ex Aciaiolum familia,quum saepe multumi Latinorum auxilia implorasset,nec impetraret, Mahometae Turcarum imperatori pacto interueniente constradidit. Hae sunt Athenae quas sapietiae fama tot saeculis celebres,primum Paulus uera sapientia illustrauit. Non Socrates, non Plato hoc dedere lucis & intelligentiae suae urbi,quod humilis & a recenti uirga, rum caede madens Apostolus imperti j t. Tractauerat illi philosophiisam, sed carnis, professi interdu nihil scire se, & dubitare potius quam definire. Hic coelestia professus, stultitia Crucis praedicauit,nihil haesitans certa indubitataq3 esse quae doceret. Proinde in Martio illo uico qui celeberrimus Athenis erat frequenti auditoria corona septus,nulolo sermonis fuco, sed nuda apertaq3 asseveratione, unum illis Deum quem uel ignorantes colerent ob oculos ponit, pariter 8c ridiculam persuasionem eorum arguens,qui in rebus magno sumptu comparaotis cultum diuinii statuerent, nec intelligerent hoc se uelut suum ostentare quod alienum esset nempe illius beneficentiae acceptum reserenis dum cui R uitam,qua nil haberent pretiosius, deberent: una cordis
puritate & humilitate illum coli, spiritum esse,spiritalibus honorari, cuius gloria iam propius emicuerit, annunciata per filium: filium inisquam,no aliud poscente, quam ut post perspecta Dei misericordiam Ditam in melius commutemus, quod demum salvi esse & uiuere cum illo queamus qui mundum est iudicaturus. Quam historiam Lucas prodit Act. XVII. Caeterum hac Apostoli sapientia paucis annis i a aucta est religio nostra,ut inter praecipuas ecclesias Atheniensium suerit. Mox paulo Quadrato episcopo uiro doctissimo clara,quem sub Adriano floruisse costat, annis post Christu passum circiter nonaginta post Paulum aute plus minus sexaginta. Porro annis aliquot post initum a Claudio principatu Paulu Athenas uenisse hoc ipsum conis uincit,quod inde Corinthu prosectus Aquilam Iudaeu Ponticu Lucateste, reperit cum caeteris Iudaeis ex Imperatoris decreto urbe Roma
pulsum: quam rem nono Claudii anno accidisse Iosephus tradit. Illud Obiter notandu,Quadratu illu 8c Aristidem Atheniensem primos ad Adrianu Caesarem,tum Athenis agente apologias,id est,libros defensorios pro Christiana religione scripsisse. Quadrati quide libru ut dignum Apostolica doctrina Hierony. ualde cdmendat. Neq; defuit
Pretium operae, Adrianus aequitate rei comotus, Minutio Fundano
Procosuli Asiae scripsit,iae quem Christianu non conuictu de crimine damnari sineret.Extat epistolae exemptu apud Eutropiu in Adriano.