장음표시 사용
341쪽
D. BASILII re nullius se egere auxilio , ac sibiipsi penitus acquiescere, quasi uel solus sapiat. uel quam optima in medium consulere ualeat . inrare nequaquam cunctemur iis nos submittere, qui nobis ea, quae decora sunt, consulunt, nec unquam turpe esse ducamus, confiteri, alios quo ad uitam instituendam nobis longe esse prudentiores. qui enim consultorem expectat, suisque cogitationibus tempus dat, is longiori tempore, cum examinatione ac attentione quadam id,quod decet, inquirit , atque inuestigat. Magna mehercule affert hominibus utilitatem consilium eo quod nemo sibi sufficiat ad electionem rerum utilium honestarum'ue,
sed pluribus sane sociis, & iis quidem solertibus opus habet . unde haud absurde homo ςonsilia expers, similis censetur nauigio rectore carente, quodque uent rum impetu huc & illuc impellitur. Si itaque cum de rebus flocci ac nihili consultamus,consultores tamen nonunquam
adhibemus, cur, amabo, hos non inquirimus maiori cum delectu, quando de anima, re omnium praestantissima, d liberamus λ ui uero habens consilium
bonum, suam potius prauam sequitur sen
342쪽
tentiam, similis prosecto est illi regi Roboam, qui spreto salutari consilio senum, adolescentulorum, qui secum alti & educati erant, opinionem sequutus , decem tribus Israel ab imperio suo abscidit.
hoc modo etiam nunc, consilia, quae contra bonos mores dantur, in propria capiata eorum , qui consulunt , redundant, perinde ac tela iacta a corporibus solidis, in eos, qui ea emisere, resilire solent. custodit nanque dominus hos,qui se amant, di omnes, qui semetipsos uitiis inquinat; funditus delebit: quoniam par est eum omnem gloriam , honorem, ac maiestatem per uniuersa saecula consequi. Amen.
M ME studiuna & operam suam in eo ponere, ut co pus quam optime sese habeat, no eius esse arbitror, qui se ipsum cognoscit, neque illius, qui sapientissa i dogma probe diei Hrirn i m
343쪽
bet, Hominem nimirum , non esse id, quod cernitur , sed praestantius quippia, ad cuius cognitionem eximia sapientia, & instrumento excellentiori nobis opus esse arbitror, cuius opera & beneficio, unusquisque nostium, quid'nam sit, tan-.dem intelligat. quod sane iis,qui animii a uitiis non remouent suum, profecto longe est difficilius , quam lippienti intueri
solem. ut enim in cera scribi non potest, nisi prius characteres impressi deleantur; ita nec animus diuinis institutis probe instruetur, nisi multo ante eas opinione quas ex consuetudine & usu acquisiuit, evulseris, aut certe suppresseris. Nam si
animum proba cogitatio deficit, patet quod eum etiam splendor deficiat &illuminatio; non tamen ideo, quod illi desit , aut penitus recesserit id, quod ipsum illustrare debeat, sed quia dormitet uel etiam oppressum latitet. Quemadmodum enim nec corpus, si spiritibus praeelusis respiratione caruerit, uitam trali re ualet ; sic nec animus constitere, & uires suas exercere potest, dum in ignorantia conditoris sui uersatur . siquidem uerissime ea, animi mors, & uiui hominis sepultura censetur. Quapropter corpori seruie
344쪽
ORATIONES. ITri seruiendum non est, nisi quatenus sunt 'ma nos cogit necessitas, sed animo alacriter ea omnia suppeditanda sunt, quae bonitate caetera cuncta praecedunt. hoc nanque pacto & animum ipsum a socie late & communione, qua illi est cum corpore,quasi e quodam carcere perpetuo in libertatem asseremus, & corpus longe sortius ac cunctis perturbationibus ualetius reddemus. Q ui enim id unice student, ut corpus quam optime sese habeat, animam autem , quae corpore ueluti instrumento quodam utitur, quasi rem nullius
prech negligunt ac pro nihilo ducunt, hi mihi nequicquam ab iis differre uidentur, qui instrumentorum exactam curam gerunt, at ipsam artem, quae iis utitur, flocci pendunt. Tu si sapis, omnem cura , studium, & industriam conferes, non In tuaS res, neque in ea, quae circum te sunt, sed tantummodo in temetipsum. aliud nanq; nos sumus , aliud res nostrae, aliud denique ea,quae circum nos sunt. Animus quidem nos sumus, quatenus ad si militudinem & exemplar conditoris ficti& creati sumus; res nostrae sunt corpus, ac sensus,quibus illud praditum est; circum nos uero sunt artes, peculatae , di re
345쪽
liqua uitae nostrae communis supellex . . Proinde noli carni adhaerescere, neque illius commoda modis omnibus quaerito, sed animum exorna. in quo excolendo,
omnem operam & diligentiam ponito, consumitoque . Ac in primis quidem da operam, ut Omnes sordes, atque quisquiliae, ex malitia acquisitae, precatione se dulo eluantur . neque enim fieri potest, ut speculum, quod sordibus inquinatum est, germanas imaginum repraesentationes ac simulacra suscipiat, reddat ue; sic
nec animus, rerum humanarum curis distractus, &iis perturbationibus, quae ex corporis studio proficiscuntur, obcaeca tus, spiritus sancti illuminationem suscipere ualebit. par itaque est, nos existimare , animi bonum , natura ipsa rem prae claram atque praecellentem esse. Animae thesaurus, corporis egestas est; eo enim ditescente, illam summa penuria laborare oportet. Demadmodum enim in librarum momentis , ponderibusque , si lancem unam degraues, leniorem omnino facies eam , quae ex opposito ponitur ;eodem modo etiam se res habet in coriapore & anima : siquidem unius redundare
tia, necessariam esterius inducitiae effi-
346쪽
cit diminutionem. Corpore bene affecto carneque onusto, necesse est mentem ad actiones suas proprias obeundaS imbecillam admodu actinfirmam esse .e conuerso, si animus bona habitudine praeditus, & praeclara meditando ad proprium sui fastigium euectus fuerit, corporis habitus contabescat, concidatque necesse est. Et sicut nulla nos ratio docuit morbum fugere, & odisse, sed sponte, natura duce, ea, quae nocent, aspernamur, &declinamus; ita & animi est quaedam rerum malarum declinatio, non edocta, uerum naturae ipsius instinctu prodita. Malum certe omne infirmitas animi est, uirtus uero sanitatis rationem habet. Nemo filium suum in foveam cadentem
negligit, aut eu, qui iam cecidit, in lapsu relinquit: impius etenim, & ab omni humanitate abhorrens merito habereturat quanto periculosius est, animam, quae in profunditate peccatoru est immersa, Permittere , ut fundum aeterni exiiij perat . miapropter oportet ut anima omnibus perturbationibus imperet, seruiat
uero ipsa soli Deo; alioquin fieri non potest, ut eadem simul & a peccatis, & Deo, Possideatur ; sed necesse est, ut peccato
347쪽
dominetur , pareat autem ipsa unitier arum rerum Domino. Ac ut plantae propria uirtus est maturo fructu turgere, in quo summa & natiua eius commendatio
est posita, accedunt tamen folia & ramusculi, cum quadam uenustate ipsam condecorantes; sic quoque animae praecipuus quidem est fructus, & effectus, ipsa ueritas ; qua etsi satis speciosa respledet , non iniucundu tamen erit, immo gratissimu, si externa quoque sapientia, ueluti quibusdam foliis, quae & tegumentu quoddam fructui, & aspectum non ingratum praestent , circundata fuerit. nullus pictor quidem imaginem corporis ita exacte exprimere potest , ut sermo animae arcana prodit ac effingit. huic igitur,quatum in nobis est, omnem operam demus, ut possimus bona consequi futura , in Christo Issu Domino nostro, qui una cum patre & sancto spiritu in omne tempus laudetur atque celebretur. Amen .
348쪽
V'M peccatu aliquod perpetraturus sis, reuolue, quaeso, prius animo tuo homrendum illud ac intolerabile Christi iudicium, in quo praesidet quidem iudex in alto ac excelso throno, astat auteomnis creatura tremebunda , ob gloriosum illius conspectum. Cogetur autem ibi unusquisque nostrum, uitae suae rationem reddere , eum uero,qui multa mala, 'in uita cum esset,perpetrauit, truces quidam ac formidabiles circumstant angeli, igneam faciem praeseserentes , ignemque spirantes, propter nequitiam ac prauitatem sui instituti; noeti uultu similes, ob moerore & odium, quo sunt in homines. post mente agita, barathrum illud profundum, & tenebrasi quae perspici nequeunt , & ignem,qui in tenebris non lucet et urendi quidem facultate praeditus
349쪽
est, at luce caret. item vermium quod-dana genus, quod uenenum emittit, carnibusque uescitur , quodque etsi mirandum in modum uoret, nunquam tamen famem explere potest, intolerandos dolores corrodendo inurens . nouissime supplicium omnium grauissimum , nempe opprobrium illud &pudorem aeternum. Haec time & horum timore institutus, animam a malo, ueluti freno quodam coe ceas . nam qui diem illum ac tempus ante oculos stibi proponit, quo omniS creatura coram iudice siste tu r, rationes afferendo eorum, quae fecit, & senaper meditando defensionem in foro, in foro inqua, ubi nulla fraus & dolus ualet, talis aut nihil omnino, aut exiguum quiddam delinquet. Homines enim ideo peccare solent, quia timore Dei carent; at qui certo minas expectant, iis domesticus ac familia ris timor , nullum tempus concedet adactiones impruderes uel cogitationes delabi . Etenim etiam generosi Dei athletae, quanuis omni tempore uitae suae, cum iis hostibus, qui omnem sensum effugiut oculorum, decertarunt, ac omneS ip rum persecutiones superarint, tamen dusinimam agunt, a principe huius saeculii
350쪽
o RATIONES. 2Oexaminantur, nu uulnera a luctatoribus acceperint,aut maculas aliquas, uel typos a peccato impressos retineant. quod si nulla uulnera accepisse reperiantur, nullasq; maculas concepisse, tanquam inuicti existentes ac liberi , a Christo reficiuntur. atque haec quidem ex ipso Domino discere potes, qui tempore passionis dixit, Nunc princeps huius mundi uenit, & in me quidem nihil poterit: homini uero sat fuerit, si dicere possit, Nunc uenit princeps huius mundi, paruaque & exigua quaedam csst illi in me potestas. Proinde diligenter meditare ea, quae tremenda a Deo
accident iis, qui supplicio afficiendi erunquando nimirum stellae obducentur tenebris , Sol autem obscurus, & Luna sine splendore erit; quando fulmina iacientur, & tonitrua magno cum terrore dis rumpentur; quando super capite aer tenebricosus existet: ita ut omni ex parte sit
consolationis expers, examen eorum, qui ixae tradentur. Nam creatura conditori
suo ministrans, poenis afficiet iniustos, eos uero, qui omnem spem suam in eo posuerunt, omni genere beneficiorum complectetur, & perinde ut, cum unuS pecca