Autolyci De sphera. quae. mouetur. liber. & Theodosij. Tripolitae. De habitationibus. liber. Omnia scholijs antiquis, & figuris illustrata de vaticana bibliotheca deprompta & nunc primum in lucem edita. Iosepho. Auria. Neapol. interprete. His additae

발행: 1587년

분량: 77페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

AUT OLYCI DE SPHERA

QV E. MOVETUR. LIBER.

THEODOSII. TRIPOLITAE.DE. HABITATIONI B v s.

De Vaticana Bibliotheca deprompta:& nunc primum in lucem edit L.

Ios EPHO. AVRIA. NE POL. INTERPRETE. His additae sunt Maurolyci annotationea.

R O M AE, Apud Haeredes Antonij Bladij, Impressiores

Camerales. cra Ia Lxxxv II.

5쪽

D E. AVTO LYCD. Mathematico apud Diogenis Laertu Interpretem, libr. . in Arcesilao, haec sunt. Arcesilaus Seuthi, siue Scythi filius, sicut Apollodorusin 3. Chronicorum ait, Ptitanae ex o lide, Ptimus hic, dec. x dein d . Audiuit itaque principio quidem Autolycum Mathematicumis ciuem situm, antequam proficisceretur Ath nas , qui cum , &c.& in fine. Praedictus autem Philosophus ut ait Apollodorus in Chronicisὶ floruit circa centesimam, & vigesimam Olym

piademia .

Haec de Autolyco simi apud Diogenis Interpretem. Subdas nullam huius mentionem facitis.

7쪽

i D E SPHAER A

QUAE, MOVETUR.

Scholijs antiquis, ct figuris illustratus: De Vaticana Bibliotheca depromptuS.

His additae sunt Maurolyci

9쪽

3 ADMODUM. ILLUSTRI.

ET .R' ' D, ALEXANDRO

CENTURION O.

CLERICO. DIGNISSIMO.

IOSEPH. AVRIA. NE A POLITANUS. S. P. D. E O me devinxit tibi humanitas tua,

ALEXANDER, qua in Aula Romana animos hominum cuiuscunque ordinis mire allicis, ardor mathematicas disciplinas cognoscendi, nobilitas animi tui,qua edis quotidie magis exempla maxima rum virtutum : & illa altera maiorum tuorum,quam habes haereditariam, tibi, permanus, ut aiunt, traditam , quorum rebus praeclare gestis in omni actione rerum tuarum, anteire conaris, ut cum mea scripta forte reuoluerem , quae partim inchoata sunt a me olim adolescentiore, partim etiam suo tempore plane persecta,& in manus venissent libri duo, Autolyci alter, de sphaera, quae mouetur, & Theodosij Tripolitae alter de Habitationibus, in quibus ego aliquid laboris consumpsissem, deq; ipsorum editione cogitarem, amicorum petitionibus cupiens satisfacere, tibi illos potissimum inscribendos es se existimarim. Nam

cum temporum nostronam ea ratio sit, atque condia A a tio,

10쪽

tio, vipauci admodum tui ordinis homines,& bonis artibus,& disciplinis, Maoc pulcherrimo matheseos genere in primis delectentur,& tu unus mihi visus sis per hos paucos dies, quibus mea opera uteris in Euclidis Elementis cognoscendis, serio quidem , atque ex

animo, non voluptatis gratia haec studia fuisse com plexus , facile sum adductus, te ut hoc munere cohonestuenta. Etsi vero non ignoro, paullulum te in his pro tempore esse progressum, tamen, uti spero, incitamento erunt tibi hi duo libelli ad maiora magis in dies in hoc genere percipienda : Nemo est enim, qui

non studio sapientiar incitetur, nemo etiam, qui non gloriae quodamodo stimulis accendatur,&excellere, atque praestare ceteris non pulchrum, ac praeclarituta putet: Huc accedit humanitas tua tanta summa cum grauitate coniuncta, qua studiosos literarum Complecteris,quantam ego oratione assequi non possum:Excellens ingenium, quo mirifice polles, rerum maximarum tanta cognitio, quanta maior desiderari non possit: Vitae splendor, quo omnium oculos in te conuertis,& quo nomen immortale es assequutus, ut mihi peccare vel maxime viderer, nisi testificandae erga te propensis voluntatis, beneuolentiae, obseruantia meae, haec edi, ac diuulgari sub tuo nomine patereΠ.

Ac nobilitatem quidem maiorum tuorum nunc certe praetereo: Vereor.n. ne dum de ipsa ea vere commemorare conor,quae sunt tamen consignata docti .

simoivin hominum monimentis in omnem aeternia

intem

SEARCH

MENU NAVIGATION