De systematis nervosi officiis, ejusque conditionibus nonnullis, tentamen inaugurale

발행: 1781년

분량: 68페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Systematis Nervosi ossiciis, ejusque

Conditionibus nonnullis, TENTAMEN INAUGURALE.

PROOEMIUM. HAUD equidem sum nescius, quam dissicile sit

hujus tentaminis argumentum, neque minusquam sit mihi curta supellex. Aggressus vero fui, non tam spe illustrandi obscura, consiliove ista longe prosequendi, quam ut, Academiae scilicet institutis morigerans, probabiliora de quaestione medicinae summa perdiscere experias. Enimvero, haud ita multam ac diu de negotio cogitaram, cum me poeniteret, non certe quod id animum advertissem, sed. quod eam sumpsit siem materiam dissertationis inauguralis. Serius autem erat tempus mutandi factum. Haec itaque, qualia ea cunque sunt, Praeceptoribus meis submittere ausim, quippe qui illos quam valde candidos usque adhuc expertu S, indulgentia sua propria, et favore, et venia, confidere in praesentia nullus dubitem.

12쪽

DE SYSTEMATIS

C A P. I.

Ne Uum Sasema quid R

NERVOSUM systema est medullaris cerebri

substantia, cerebellum, medulla oblongata, nec non spinalis, ac nervi denique exinde orti, singulasque per corporis partes permeantes. Corticalis 1eu cinerea substantia, cerebrum et cerein bellum ubique ambiens, etsi cum his cerebrum vulgo appellata, revera nihil aliud videtur, nisi congerie. Vasorum, quae a Piae Matris ramulis ubique dimittuntur, quaeque sensum motumque haud praestant.

13쪽

NERVOSI OFFICII S.

SENSUS est idea simplex, quam unusquisque

intelligit, nemo vero verbis definire potest. Cum dicimus systema nervosum sensuum esse orga num, hoc volumus, id esse partem compaginis nostrae, cujus ope res eXtCsnae a mente percipiuntur. E multis sequentia praesertim hoc mihi demonia

strant.

Inro, Novimus quinque esse organa, quibus di stincti sensus accipiuntur. Lux, nempe, oculis percipitur, soni auribus, sapores lingua, odores naribus, et omnes alii, qui 'nodocunque dissimiles inter se, superficie corporis, quae variis pro partibus ut aiunt) plus minus sentit. Horum sane quovis defecti ejus propriis impressionibus caremus, utpote ad quas percipiendas nulla organa idonea habemus. Ex his omnibus nervi

14쪽

4 DE SYSTEMATIS

nervi nusquam non ad cerebrum adeuntes inveniunturo Hi iuper fundum etiam oculorum, super aures, et na

res internas, expansi sunt, fabrica simul partium vicinarum quam optime ad impressiones suscipiendas et Variandas apparata. In lingua quoque, sub papillarum

forma, extremi deprehenduntur nervi, qui, plurimis vasis sanguinem vehentibus comitati, tenuique cuticula tem, impressiones lapidorum corporum percipiunt In eadem denique exquisitissimus est tactus, quod praeci p. e verisimilem reddit opinionem, nervos eodem modo in corporis superficie terminari. ado, Impressiones, quamvis parum Vehementes, in nervos nudos factae, acutissimum sensum dare solent. Puncti nimirum seu lacerati acerrime dolent. Fere plerique omnes experti norunt, quales cruciatus ex aere frigido, aquave in dentem cariosum irruentibus, cieantur ; hi autem cruciatus sopiuntur saepe, vel summoventur, vel, destructo ipso ner, o, vel uti igne aut medicamentis eidem admotis, quae sensum obtundunt. Idem linguae accidit, cuticula sua quoquo modo spoliata, quippe etiam dulcissima tunc salium acrimoniam sapiunt, et haud parum excitant doloris. Do. lor vero nihil est, nisi sensus nimis vehemens ex aucistis viribus causarum, quae sensum, silve ab impressione, sive a conscientia, faciant. 3tio, Nervo, in quacunque parte inter finem cereis brumque, vel deleto, vel constricto, sensus ejus illico perit, vel extenuatur. Praeterea, quaecunque sensilita

15쪽

NERVOSI OFFICII S.

tem corporis minuunt vel auferunt, inprimis systemanervosum assiciunt, ut ab experimentis clariss. virorum Whyti et Monro plane liquet '.qto, Extremos ad nervos, quos impressiones sensum

excitantes praesertim attingunt, membrana a cerebro deriVata, quae nervos huc usque tegebat, deponitur. Membranas porro ipsas in universum, sanas saltem, Vacare sensu, nunc inter omnes constat. Quinetiam nervorum materia medullaris eadem ac cerebri vide

sto, Atqui ne nervos quidem ut primariam sensus organi partem, nedum sentientis vis quasi domicilium existimare liceat. Revera, ut verba significantia doctissi Professi dicam : Vice magis baculi fungi vi-

dentur, quo nil sibi conscio caecus externa praeten-ε tet'. ' Nervi multarum partium, nuntii licet veri impressionis generalis, at locum ejus non tam accurate monstrant. Quod quidem in tactu saepius sit, cum nempe locum affectum nec ullo alio sensu deprehendere possumus, nec antea per experientiam didiceramus. Hinc adeo dissicile sedem interni doloris cominpertam habere, nec non eorum, qui procul a loco irritato, ob consensum nexumve partium, sentiuntur. Hinc quoque decantatus iste dolor, quem membro quodam amputatione privatus postea sentit, refertque ad partes pridem recisas, quandoque nimirum nervi finess

16쪽

DE SYSTEM ATIS

sines, olim ad harum quasvis pertinentes, assem quo dammodo seu irritati fuerint. 6to, Quaedam cerebri assectiones, compressio praesertim, sensum imminuunt abolentve, nervis etiamnum

sanis aut liberis ; quod quidem saepius, fracto vel depresio cranio, et in apoplexia, aut paralysi, aut hydro- Cephalo, videre est. His laborantes stimuli validissimie citare nequeunt, sensusque demum non restituitur, nisi causa compressionis sublata. Eximius etiam Whyti comperit, opii vires, in animalium sensu delendo, valde cerebro, parum corde adempto diminui imo, Praeterea autem sensus est assem o mentis. Pars igitur corporis ista, maxime omnium mentis assinis, nonne organum hujus primarium arbitrandat Mens maneat sana, qualibet corporis parte praeter cerebrum morbo correpta laesave; hoc Vero paululum laesum per versum ve, memoriae labes, fatuitas, delirium, amissiove sensus, grandeque animi malorum agmen, subsequitur. 8υo, Sensus aliquando a loco impressionis protinus ad cerebrum surgit. Sic in epilepsita, ex loco aliquo irritato, sensus aurae cujusdam serpentis ascendit per nervum, caput attingit, tum demum aeger sensu privatus procumbit. In tetano itidem, quaedam propria irritatio sentitur, sese a ncrvo irritato extendens; et

revera caput, in doloribus quibuscunque plus minus affectum, sensus sedem ibi, modo quamvis sorsan in . explicabili, constitutam esse ostendit.

17쪽

NERVOSI OFFICII S.

Motus ex Sasemate Nervoso oritur. MULTAE quidem quaestiones super hac re perob isturae sese offerunt. Alentem motum quorundam musculorum dirigere est ex certum, et inexplic bile. Vitales porro et naturales motus impressiones in organa horum factas subsequuntur. At dicere quomodo ex his illae oriuntur, perdissicile est. Universae philosophorum scholae, singulae nempe suo seculo, hoc argumentum, effatis suis adhibitis, multum, at parum feliciter, ni fallor, explicare laborarunt. Perpauci autem hodie sunt, qui motus animales censent gigni iisdem viribus, aut iisdem legibus obtemperare, quae in chemicis mechanici De obtinent. Nec verisimilius vide, tur, animum ratiocinantem actionibus praeesse istis, quarum non est, et nunquam fuit conscius, quasque impedire nequit. Nec porro opinio, animam hisce in omnibus, ut sentiens quid η' solum sine intelligentia agere, objectiones theoriae Statilianae, me saltem judice, adimit. Multo lubentius illis accesserim, qui statuunt, omnipotentem Creatorem, in quo vivimus,

et ' Vide whIlt on vital motions, di

18쪽

IDE SYSTEMATIS

et movemur, et sumus, omnes motus nostros dirigere '. In ea vero, quae ab hujus aliarumve opinionum super

hac re fautoribus subtilius fuerint disputata, in praesenti descendere nec vacat nec Iube . Potius cum

auctore gravissimo lites dirimere volo, dicendo : This is matter of sach whicli cannot be dented ; expia in and mahe it intelligibie, and then the nexi step will be to under stand creation '.'

Verum tamen, ex quocunque sonte proveniant motus corporis, systema nervosum esse omnino necessa

rium ad eos, mihi ex sequentibus persuasissimum est. Imo, Motus in parte quavis semper impressionibus in ejus nervos factis excitari potest. Hoc ubique observare liceat, idque non solum in musculis voluntarii motus, sed in corde quoque, in visceribus, aliisque partibus, animi imperio haud subjectis. Ido, Vis, motusque musculi, nervo ejus compresio, aut a sedantibus affecto, imminuuntur. Voluntas ipsa musculos suos, quorum nervi secti fuerint, ne minitae quidem assicere potest, nec validissimi stimuli, supra locum compressum, aut sectum, admoti, eos ad agendum provocare valent. Contractiones quidem fiunt, stimulis infra illum locum, aut ad ipsos musculos applicatis, sed infirmiores quam priores, quae scilicet salvo nervo peractae fuerint; et haud multo post excitari omnino desinunt. Functiones quoque cordis

19쪽

et stomachi, canalis alimentarii aliorumque vitalium organorum, nervis cuique propriis sublatis, aut con

turbantur aut cessant.

3tio, Frequentissimae et violentissimae convulsiones ex impressionibus in cerebrum factis oriuntur. Hinc illae a cranii depressionibus, atque a sero in ventriculos cerebri effuso. Haec est epilepsiae causa creberrima. Qui hoc morbo perierint, in iis cranii caries, sanguis intra caput effusus, exostolas ab interiore ejus tabula, tumores in men tragibus, abscessus, vulnera cerebri, aut saepissime mera vasorum ejus distentio, fuerunt deprehensa.

Frequentissima autem causa amisit vel deiicientis motus corporei est cerebit compressio generalis. Hanc quidem ostendit i incisio in morbis Cunctis, motum abolentibus, eodem gradu subesie, quo illi extiterint. sto, Denique, si musculi sint revera nervorum fines moventes, motum ipsudia in systema nervosum inniti, insuper manifestius evadet : Utrique sane simili structura gaudent, quatenus fibrosa; utrique albi sunt, ε dummodo musculi probe eloti, et a sanguine quem multum habent probe purgati fuerunt : Neque ope microscopii ullo modo distingui possunt fibrae nervo - sae, quae, bene multae, musculos subeunt, ab ipsis fibris muscularibus. Porro, idem sensus utrisque est, et stimulantia et sedantia eosdem plane effectus in s musculos edunt, sive ipsi musculo, sive nervo, qui eum adeat, admota fuerint v

Pross. Gregorii conspect. Med. Theoret. 9 97.

20쪽

Objectioneό quaedam. Quaedam vero his objecta sunt, in quibus expediendis paulisper immoremur. I. Dictum fuit, animalia magnas cerebri laesones perpessa esse, partes hujus, imo etiam totum valde morbosum habui sie, magnamque cerebri partem periise, aut defuisie, sensu motuque interea haud ita multum imminutis . Additur, nonnulla animalia systemate nervoso omnino caruisse.

Talia observata fuisse, nullus dubito ; sed comparate

adeo perpauca, ut cum viris fide dignis assirmare ausim, ex centenis, qui magnis cerebri laesionibus affecti fuerint, horum nonagenos saltem et novem exinde sensuum vel motus morbis laborasse. Utcunque etiam erraverint, qui audaciuS loca quaedam cerebri, velut animi sedem, nominarunt, certe singulas cerebri partes haud aeque ad sensum motumque necessarias Existimare liceat. Eadem quoque causa, tarda et lenta, non semper

eosdem effectus edit, ac si celeris repentinave fuisset, et cerebri laesones, functiones ejus haud opprimentes, tales sorte extiterint. De

SEARCH

MENU NAVIGATION