De systematis nervosi officiis, ejusque conditionibus nonnullis, tentamen inaugurale

발행: 1781년

분량: 68페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

De naturae lusibus forsan jure dicetur, Nil agit exemplum, litem quod lite res is, HOR. Sat. Lib. II. 3.

Natura enim, a solito suo modo, aeque aberrare potest in functionibus, ac in structura partium. Unum certe Organum ad plures functiones aptum saepe fit, altero imperfecto, deficiente, aut secius formato. Neque satis constat, unumquodque animal, in quo,

quando natum vel mortuum siti, cerebrum nullum repertum fuerit, eodem semper caruisse. Parvae ejus portiones aliquando sunt, quas nemo, nisi incisionis apprime peritissimus, explorare aut dignoscere queat. Foetus quidem sine capite fere omnes mortui sunt nati; et multum aquae saepissime inventum, ubi parum tantum cerebri repertum fuit. Cum vero pressura saepe vim absorbentium augere videatur , licetne opinari pressu ram ab aquis creatam, in his exemplis, cerebri absorptionem effecisse tobservationes quoque, de animalibus cerebro sejuncto viventibus factae, ut plurimum ad animalia frigidi sanguinis pertinuerunt. In his autem medulla spinalis est plerumque amplior cerebro, et hoc fortasse haud istis pariter atque nobis ad ageIidum vivendum inque necessarium est.

Quaedam omnino animalia esse, quibus motus, cerebro, et corde etiam, sejunctis, edurunt, in confesto est. Verum enimvero, nec hic nec alibi ulla nos interet illa aut similitudo aut convenientia intercedit.

Denique

22쪽

DE SYSTEMATIS

Denique, constat etiam, nonnulla esse animalia, paulo' cissima credo et minuta, in quibus adhuc systema nervosum non obvium oculis nostris occurrit. Horum vero plurima parum vel haud omnino hactenus indagata sunt; et ex tenuitate eorum forsan, et cum vasis sanguiferis similitudine, nervi in his, ut olim in aliis, adhuc

Iatuerint. Reputantibus imo quam nuper Valarum ordo absorbentium, quae munia tam insigyia obeant, numero tam multa, et nunc notissima, in apricum fuerit prolatus, minime mirandum, si systema ner vosum vermium quorundam nondum fuerit detectum. Sensu quidem motuque, quoniam hi quoque gaudeant, nonne est cur credamus, istos quodammodo seu nervis seu organis similibus instructos esse, Nam ratio nos docet u tra quod oculus suppeditat DII. Sed praeterea objectum est, aliis nervis sensum, aliis motum tribui debere, potius quam ambas functiones iisdem danda S. Haec opinio, variis sub formis, vetustatis est longinquae. Spiritus, qui hodie nervosum fluidum audiunt,

a veteribus divisi sunt in animales, vitales, et naturales; quorum singuli, utpote inter sese diveria natura, atque usu, atque Origine, censebantur, et interrumpi impedirive, viribus nempe reliquorum salvis, facile potuerunt. Accesserunt illico alia commenta. Vitalus, nervosque, eosdem subvehentes, a cerebello progredi, illosque sensus motusque voluntarii, a cerebro emanare

fingebant. Hi porro posteriores in duplicem ordinem

divi fi

23쪽

NERVOSI OFFICII S.

divisi erant, quorum unus motus organis, alter perceptionis, famulabantur. Recentiores autem anatomici, sapaci mente, manu stabili, acie oculorum acri claraque, penitus, ut puto, istas veteres avias delerunt, insecuti nimirum ramos ejusdem nervosi trunci late ad musculos voluntarios, ad sensuum organa, partesque involuntarias, diffusos. Ramum quoque ejusdem trunci partim a cerebro, partim a cerebello derivatum, est nobis videre. Nec vulnera quidem cerebelli, quod olim vitae sedes creditum, pejora sunt quam vulnera cerebri. Haec saepe, cerebello prorsus intacto, cor, stomachum, et

intestina, male affecerunt. Irritatio quoque nervorum, in sensuum Organa tendentium, convulsiones in musculis, per quos transeunt,

excitat.

Denique, in omni fere nervo, si ligatus fuerit, et postea supra ligaturam irritatus, sensus sine motu excitatur ; si vero infra ligaturam irritatus fuerit, tum sensus nullus, sed motus tantum in partibus musculosis, quibus impenditur, eXcitatur. Phaenomena etiam quarundam paralysium hic quoque objecta sunt, harum videlicet, ubi sensus superest, motu amisso, vel ubi hic manet, deleto sensu. Lubens sateor, pathologiam paralysis esse perdissicilem et perobscuram; et sorte plus lucis huic morbo prius accedere necesse est, quam dissicultates exinde allatae in magno discrimine sunt ponendae. Quomodo, verbi causa, dissicultates istae sint expediendae tΡaralysis ex compresso cerebro saepe consequitur ; ast compressio

24쪽

DE SYSTEMATIS

compressio haecce, ut novimus, itidem diversissima symptomata et morbos diversos progignit. Quomodo hoc explicandum i Nervorum ad originem suam decuia satio satis fuit habita ad paralyticam affectionem lateris alterius, a compresso adverso cerebri latere, explicandum ; quotusquisque autem dicat, quare sini Dirum tanto frequentius dextro latere plectatur tFortasse est et dissicultas alia propius hanc rem spectans, cui respondere nequeamus. Qui fit, ut arteriae partis, cujus musculi voluntarii paralysi assiciuntur,

actionem suam nihilominus conserventὸ Nonne facilius multo rationem reddere possumus, quare sensus manet, amisso motu, Vel Vice Versa, quam quare motus in una parte amitteretur, vigente interea eodem in aliis, non proximis solum, sed etiam penitus internexis. Quantum meminisse potui, Prolatar Cullenus amisesionem voluntarii motus, sensu motuque vitali quodammodo manentibus, resolvit, dicendo, actionem Inuiaculorum voluntarii motu S, Pendentem nempe Causis temporarii S, majorem et temporariam cerebri excitationem postulare; vires autem vitales et naturale8,

sensusque statum solitum ex ista excitatione uniformioriri, quae ad vitam prorsus necessaria est, eamque per totam viget. Hinc musculi motus voluntarii lassitudinem patiuntur, debilitatem pariunt, et requiem postulant ; naturales Vero vitalesque, sanitate scilicet existente, pergunt sine lassitudine aut intermissu . Causae igitur potentes ad istum collapsus gradum pariendum, qui in amissu voluntarii motus apparebit, vix valeant

25쪽

IS valeant ad idem, pari saltem gradu, in vitalibus et

naturalibus, vel in solito corporis sensu essiciendum. Doctrinam ejus de Excitatione et Collapsu jam nunc Paucis verbis narrare conabimur; quae quidem, sit modo haud leviter fundata sit, mihi idonea videtur ad

rationem reddendam, quare sensus motusque Vitalis maneant in partibus motu voluntario defectis ; praesertim quum illi nonnihil simul impersecti observen

Modo forsan simili Halle rus rem explicat : Plus ',' ait ille, ad motum quam ad sensum requiri multa

ostendunt : Supersunt in morientibus sensus quando motus omnis periit, et potissimum 1aepe ex vitiis ce- rebri, motu destructo, sensus superest, raro vero abG que sensu motus. Hinc deterior morbus, in quo praeter motum etiam tactus sublatus est. Sed si verum hoc sit, quomodo ratio redditur a missi sensus, manente interea motu Θ Opinatur Halle rus, hoc non vere paralyticam assectionem esse, sed potius ex vitio quodam locali oriri : Si t quando ar-ε tus aliqui insensiles fuerunt, cum motu superstite, vitium in cute crediderim fuisse, et possis accusare epiderm idem nimis crassam, aut cicatricibus foedam cutem, aut nervorum ultimi ad pulpam digiti euntes ramuli potuerunt callescere, dum truncus nerveus sua integritate gaudebat, qua motum excitat.' Haec illustris HalteruS. Verum

26쪽

DE SYSTEMATIS

Verum tamen, praeter causas hic allegatas, aliam ininsuper animadvertere iuvabit :Aequa, nempe, sanguinis circulatio in vasis ejusdam partis est omnino necessaria ad sensum ejus tuendum, et si paralyss in his existat, haec sensum certe adimet, musculis voluntariis interea haud male affectis. Hoc quidem patet in viri generosi cujusdam aegri historia, hac in urbe non pridem bene noti, quem

Cullenus noster curabat, qui rem mecum communi

care dignatus est. Alterum brachium paralyticum factum est, motu scilicet abolito, sensu haud multum diminuto; alterum, sensu expers, motu tamen gaudebat Sagacissimus noster Professor paralyticam aD sectionem illius brachii vasorum, musculis haud itidem affectis, causam esse deprehendit. Quod quidem ex nutritione ejus imperfecta, frigore, et pulsatione arteriarum amissa, apparebat. Re quidem vera hoc est praeterea cogitandum, alia quoque esse exempla, ubi cerebri functiones inaequali. ter assici videntur. In somno, verbi causa, vis cerebri per totum ordinem actionum animalium minuitur, sine magno Vita- .lium naturaliumve collapsu. In mania etiam totius corporis motuS mirum in modum intenduntur, sensus vero itidem comminuitur.

IlI. Sed, praeter haec, physiologus ille summus Hal-lerus Opinatus est, motus non solum systemati nervoso inniti, sed propria etiam vi musculis insita, quam irritabilitatis nomine signavit, et hanc minime pendere

27쪽

de re a nexu inter musculos et nervos. Hoc ex glutine, partem tam magnam musculi constituente, oriri puta bat. Alii vero, qui in hanc sententiam ierunt, viden tur respexi si e corpus, tanquam vitali principio praeditum, a sentiente diverso, cum eodem vero ope systematis nervosi connexo, et animante, secundum D.

Joann. Hunter, physiologum illum ingeniosissimum, in

neminis verba jurare addictum), tam fluida, quam corporis solida. opinioni huic primam originem dat, vis illa contra hendi, quae fibris musculosis, a cerebro etiam separatis, aliquamdiu insideat. Res ipsa Olim observata, praecipue in nonnullis animalibus frigidi sanguinis. Sed cur tandem vi huic insitae contractilitas ista tribuenda 8 Nonne nervosa materies a musculosa inseparabilis, eaedem que

contractiones ex musculi nervo, atque ex musculo

ipso impresso orianturi Forsan ambo pariter inexplicabilia, nec lucem ullam in tenebras hasce vis insi. tae hypothesis adferre videtur. Contractiones illae,

quae excitantur, aut nervo, aut musculo ipso, e corpore exsecto, stimulatis, non sunt adeo validae, ac illae, quae a vi animali, vel stimulo quopiam musculis integris admoto, oriantur, neque harum alterutra diu manet, quamvis utraque idem tempus curare soleat.

Cum ait Halle rus , Vim nervosam simul cum vita perirer vult certe eam in cerebro agentem ; mirumque omnino est, quin illi in mentem venerit, ut

28쪽

experimenta his similia institueret quae a D. Sinith, tam ingeniose excogitata . Haec quidem, me judice, litem dirimunt. Ex plurimis namque et accuratissismis periculis acutissimus ille exploratum habuit, unumquodque stimulans aeque apud nervum ejusque musis culum valere ; unde optimo jure collegit, stimulantia musculos ad contractionem cientia inprimis nervos corum assicere. Revera etiam idem tam de sedantibus, quam de stimulantibus dici potest. Varii auctores ostenderunt narcotica, Opiumque praecipue pariter ac simul et sensum et irritabilitatem corporis deminuere vel tollere. Nonne etiam dicunt philosophi. Natu- ra nil agit frustra, et frustra fit per plura, quod fieri potest per pauciora, Natura enim simplex est, et re- rum causis superfluis non luxuriata Causas igitur has ambas non admittere debemus, nam una harum certe et vera est, et motus animalis Phaenomenis explicandis lassicit. Denique igitur censendum est, Systema Nervosum esse et ad corporis motus et sensus omnino necessa

rium.

29쪽

NERVOSI OFFICII S. Ip

C A P. III. DE VIS NERVOSAE NATURA PAUCA .H E O R I Λ de modo, quo nervi sensum motumque ciebant, pro argumentis ac fide, quibus hi talia organa habebantur, creverunt. Q te quidem Commenta recensere, nec brevitati horum tentaminum solitae convenit, nec me hospitem, parumque etiam in hodierna medicina versatum, decet. Horum plurima, ni fallor, in hac aetate observationibus et experimentis occupata, penitus obsoleverunt.

Nemo physiologorum nunc garrit de alkalinis spiritibus cum sanguine acido effervescentibus, vel sut mos erat iis loqui) fermentescentibus, aut vesiculi S mus Cul O- Ium Commentitiis, ex istorum nempe ebullitionibus transverse tumescentibus, quod ad longitudinem vero contrahentibus. Siletur nunc, semperque sileatur de nitroso nervo.

rum fluido cum sulphureis sanguineis globulis deflagrante, et si bris musculosis, per rarefactionem interni aeris inde ortam, tumesce utibus contrahentibusque. Nec non et hodie exulant notiones de spiritibus potestate praeditis sanguinem attrahendi, et tenuissimas

30쪽

DE SYSTEMATIS

rn embranulas separandi, quae circa bullulas aeriassor mari fingebantur, ut hae demum in libertatem vindicatae, et pristinam resiliendi vim recuperante S, contractionem muscularem efficerent. Haec atque talia commenta, quae delevit dies, operae pretium sorte erit studiosis animadvertere, quatenus duntaxat diectiones intelligamus priorum de re medica scriptorum, qui, caetera sane egregii, inauspicato fidem istis adhibuerunt; verum enimvero hic ostendere, quo 'modo illa insomnia haud minus a sana chemia, quina certissimis indiciis anatomicis, abhorreant, esset omnino

supervacaneum.

At sunt tamen, qui adhuc autument, phaenomena systematis nervosi oriri ex iis vibrantibus, utpote solita

dis elasticis chordis : Atque alii qui putant cerebrum

esse organum secernens, cui nervi velut ductus excernentes inserviunt. Quod ad priorem harum opinionum attinet, illa nervorum fabricae aut phaenomenis, quae inde oriantur, parum con Venire mihi videtur. Tentio nervorum pendet ex membrana COS tegente, quae quidem non modo non nervis opitulatur, sed

etiam illis, ubi suo officio praecipue iunguntur, ominnino deponitur. Nervi per se sunt mollis materiae, neque elasticae ; percussi motum sursum deorsum haud vehunt, sed musculum modo inscriorem commovent, partibus superioribus minime aspectis.

Simile a

SEARCH

MENU NAVIGATION