Dissertatio inauguralis, de plantarum incrementi causis

발행: 1781년

분량: 46페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

3쪽

INAUGURALIS,D E

Plantarum Incrementi Causis.

5쪽

INAUGURALIS,

Ρlantarum Incrementi Causis.

Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,

D. GULI EI MI ROBERT SON, S. S. T. P.

ACADEΜIAE ED IN BURGENAE PRAEFECTI:

Amplissimi SENATUS ACADEMICI consensu, Et nobilissimae FACULTATIS ΜEDICAE decreto:

suΜΜIs UIR IN ΜEDICINA HONORIBUS ET PRIVILEG iis RITE ET LEGITIME CONfEQUENDIS;

Eruditorum examini subjicit

BRITANNUS, Societatis Medicae Regiae Edinburgenae Sodalis ;

Societatis Physicae Socius Honorarius. Ad diem ia. Septembris, hora locoque solitis.

7쪽

viro admodum honorando

Uni e Senatoribus curiae iuridicae Apud Scotos supremae,

Isaae dissertationem inauguralem, Animi non ingrati monumentum, Ea, qua par est, observantia, D. D. CR,

AUCTOR.

9쪽

. . A

Plantarum Incrementi Causis.

onsilia summi momenti, quibus regnum Vegeta-ile in oeconomia rerum naturae inserviat, in Punctum etiam temporis nobiscum reputemus, Paucae 1cientiae naturalis partes studio philosophorum et attentione digniores esse videbuntur, quam causarum, quae id ad tanta praestanda accommodant, investigatio. Plantae, dum hujus terrarum orbis superficiei comparant pulchritudinem, animalibus universis alimenta directe vel indirecte suppeditant

10쪽

8 DE PLANTARUM

Ad atmosphaeram hisce nocivis, quae a respIratione a nimalium et plurimis ubique quotidie exustis oriuntur, eique constanter admiscentur, repurgandam potissimum conferre videntur. Idem praestant omnes, et illae, quae semet in humum diffundunt contemptae et neglectae, et eae, quae Plurimi aestimantur, altius assurgunt, et ramos longe supra caput humanum in aera suos attollunt. Praeter has vero: proprietates, aliae iis insunt, quae magis etiamnum faciunt ut medici mereantur attentionem. Multas eRrum ob virtutes, quas habent, medicas pretio-

sas esse, et materiam animatam forma simplicissima in iis exhiberi reperit. Examinatio igitur proprietatum PlRR- tuum, et causarum, quae actionem harum exsuscitant, oeconomiae animalium magis complexae multum luminis non ossundere non Potest. Hujusmodi causae fuerunt, quae, ut animum ad studium naturae plantarum primum appulerim, secerunt. Eandem excusationem, quae, ut spero, sussiciet, habeo, quod causarum incrementi earum investigationem, omnibus aliis argumentis ei posthabitis, in hac dissertatione inaugurali, exequendam putavi.

SEARCH

MENU NAVIGATION