장음표시 사용
11쪽
De Proprieratibus Plantarum, quibus ad amonem causarum
Planta est corpus organicum, e semine plerumque plantae genetricis per Vegetationem progenitum. Potestatem facultatemve crescendi a certis proprietatibus illis insitis, et ab actione quarundam externarum virium pendere, testantur observatio et experientia '. De proprietatibus illis ingenitis tantum hae in sectione verba faci
opiniones auctorum super hac re admodum diversae suerunt. Alii plantarum incrementum certo mechanini
Si quaedam singulares proprietates non plantis inessent ad iner mentum earum necessariae, quaelibet substantia, omnibus id sp 'antibus ex toto similibus, cresceret. Lapis, exempli gratia, terrae inissertus, et potestatibus externis obuectus, augesceret. Quinetiam si vis quarundam rerum externarum non necessaria foret, planta, quania quam in receptaculo, ex quo aer fuerat eXantlatus, servaretur, crescere pergeret. Caeterum omnia in stu huiusmodi vegetabilia extinaui compertum habetur.
12쪽
aomo, eum quem materiae legibus mechanicis ex toto gubernatae conjunctiones progignunt reserenti, tribuerunt,
et igitur dotes ullas alias, praeter materiae inanimatae
communes, iis inesse negarunt. Alii, contra, proprietates earum alicui energiae potestative viventi referre voluerunt. Non nobis Vero in animo est auctorum sententias, quod in causa foret cur limites opusculi hujusmodi iustos longe excederemus, diversas excutere, sed tales in medium solummodo Proferre, quales res verae et experimenta nuperrima, hanc scientiae naturalis partem spectantia, suggerere videntur. Functiones variae et operationes, quas in oeconomia animalium notamus, primo intuitu nobis in animum inducerent, ut eas a proprietatibus multiplicibus primariis diversis oriri putaremus; caeterum, omnes revera ab unico sonte, principio nempe Vivo, proficisci, ex observatione discimus. Etenim corpus animale, Vita Orbatum, omnem dotem, praeter rebus inanimatis communes, amittit. Si plantae autem principium hujusmodi haberent, id incrementi earum originem et proprietatum, quas investiga- mus: causam esse momento videremus. Au
13쪽
An planiis insit principium vitale.
Omnis in rerum natura substantia multas proprietates, cuilibet alii communes, ut extensionem, vim resistendi, cohaesionem, &c. possidet, et hinc nomen universum materia oritur. Si autem substantiae non paucae, dum has Proprietates habent, aliquas quoque praeterea possidere reperiantur, quae per leges materiae generales non posisunt exponi, distinctioni locus erit. Hanc ob causam, materia in animatam et inanimatam fuit divisa. Multa in oeconomia animalium phaenomena miranda haud dubie, cum primum mens humana res sibi objectas notare, et a se invicem secernere coepit, ortum distinctio. ni modo comprehensae praebuerunt ; sed res Verae, quibus solis conspectus rerum naturae generales possiant inaedificari, parum perfectae cognitae, justos ei limites poni non paterentur. Plantae, cum primo intuitu multo
magis ab animalibus perfectioribus, quam a rebus fossilibus, differre videantur, propius ad has, quam ad illa, accedere putarentur; et aliquid analogiae insignis plantas
inter et animalia intercedere, nemini in mentem veniret. Res verae tamen numerosae et observationes, quas in medium protulerunt rerum naturalium curiosi recentio
14쪽
res, notiones admodum diversas nobis lassiciunt. Quod philosophia hodierna animis mortalium inculcat, id confirmant, naturam nempe legibus universiis agere, et ab harum modificationibus tantum phaenomena singularia oriri. Phaenomena plantarum leviter considerata, nobis in animum inducunt, ut eas in modum animalium principio animationis praeditas esse credamus. De hoc vero, si sequentia rite excutiantur, judicio nostro ineutiquam am
1. Oeconomiam earum per mechanica principia, vel per leges materiae inanimatae solas, explicare conari, primo aspectu ineptum esse videtur, et votis nostris minime respondet. a. Omnis fere proprietas animalium communis, illis inest. In morem animalium, structnram organicam habent, Vel e partibus membranaceis, fibratis, et vasculosis conflantur. Quinetiam vasa generibus differunt, et ad munera, in modum animalis regni propriorum, diversa accommodantur. Alia aerem, alia nutrimentum, alia succum proprium vehunt. Caeterum non a structura sola
argumenta, quae principium vitale in iis insidere probent, analogica peti possunt ; iunctiones enim et phaenomena earum oeconomiae generalia alium sontem aperiunt, unde
15쪽
idem possit deduci. Quantum sexum spectat, ut animalia, e duplice constant, et vis masculina ad rudimentum plan
tae futurae foecundandum,' et adi sterilitatem praecavendam, omni in exemplo necessaria est. Rudimentum, ovi- parorum animalium proprium referens, tempore stato, a receptaculo plantae genetricis expellitur, materia ad se alendum, donec actione rerum externarum adjuvatum, nutrimentum per se attrahere, idque suae oeconomiae conis siliis aptum reddere possit, accommodata inclusum.
Hinc fit, ut planta tenellula semet expandere et evolvere protinus incipiat, et, animalium instar, partes diversas gradatim augere pergat, donec certam figuram sibi ad . sciscat, et maturitatem attingat. Insuper, in morem eorum gradatim et aeque tarde decrescere incipit et pergit, ri gestit et extinguitur. Inter crescendum quoque, plantae multa munera obeunt, quae Vim analogiae, quam conamur exponere, etiamnum adjiciunt. Cum externa iis favent, namque ab his incrementum earum pendere infra monstrabitur , et potestas crescendi sustinetur, succus per eas constanter moVetur, et, quanquam oeconomiae simplicitas ut circulo moveatur non postulat, motus ejus tamen non minus Persectus est, quam
in nonnullia generis inserioris animalibus, quae nullum cordis
16쪽
eordis vestigium habent, et uno pluribusve tubis rectis tantum instructa sunt. E succo secernuntur humores, qui varietate dotibusque insignibus regni animalis proprios forsitan excedunt. Plantae, praeterquam quod radicibus absorbent, per folia madorem imbibunt et exhalant. Nonnullae earum denique Proprietatem, quae totius regni animalis communis est, sensilitatem nempe exquisitam i, cum stimulis objiciuntur, se habere evidenter ostendunt. HujRs autem generis sunt sensitiva mimosa, heliotropium 4 , Ac s. Nulla adhuc signa innotuerunt, quibus omnia animalia a vegetabilibus possunt secerni. Hinc auctorum, qui multum laboris et operae in duobus regnis accurate
i Quandocunque vocabulum sessilitas adhibetur, sensum maxime generalem habet, nullumque perceptionis gradum enunciat; per id enim ea tantum, qua sit ut aliquid stimulis asset possit, undecunque haec oriatur proprietas, conditio significatur. : Experimenta a viro celebri Ioanne Hunterio instituta, plantas vi frigori in aliquantum temporis obsistendi praeditas esse testantur.
Caeterum, hac potestate aquam, quae eas continebat, congelando su- Perata, numquam postea, utcumque arte adjuvarentur, crescere potuerunt. Quae experimenta, dum eas aliqua, quam ante habuerunt, proprietate orbatas esse demonstrant, facultatem caloris generandi,
animalibus propriam reddentem, iis non deesse indicare videntur.
17쪽
distinguendis posuerunt, conamina parum rite processe
Animalia sunt, quae semet ex uno in alium locum non possunt movere, ut tribus corallinorum numerosa, quae testis aliisque rebus marinis ' adhaerentia, constanter reperiuntur, polypi fluvios lacusque tenentes, et complures pisces conchas habentes, qui cautibus et saxis assiguntur. Alia poris superficiei nutrimentum absorbent, qualia sunt echini t vel ova marina. Aliqui vermes nullum cibi receptaculum habent. Polypus, aquam non salsam incolens, speciem suam partibus sui absciscis propagat, et ostrea et alia animalia obscuria voluntate, ac nonnullae plantarum quarum mentionem supra fecimus, aeque saltem desti
Haec, ut signa quae unum alterumve regnorum designarent, temporibus diversis in medium fuerunt prolata: . caeterum, nostra animalium, quae recensuimus, et similium, notitia ea fundamentum ex aequo instabile habere monstravit. Et, si animalium inseriorum scientia magis perfecta foret, nos ibi exempla numerosa, unde idem non concludi non posset, reperturos esse probabile.
18쪽
E supra comprehensis sententiam, in quam ' auctor celeberrimus concessit, simplicitati et analogiae operationum
naturae universae consentaneam, non absque summo jure deduci posse putamus, res nempe animatas, quibus superficies hujus terrarum orbis instructa est, duo in regna discerpere non esse naturae opus, sed distinctionem ab arte petitam, ab arbitrio pendentem, et rebus naturae studen-tIum consiliis accommodatam. 1 Et hoc verum esse, et Vim plantis vitalem non deesse,
plenius etiamnum nobis persiadebitur, si seriem animalium descendemem paulisper nobiscum consideremus. Des en sum a specie ad speciem, ab animalibus perfectissimis ad obscurissima usque, et ab his iterum- ad vegetabilia absolutissima, gradatim pertingentem persequi possumus:; et hie
adeo imperceptus et tardus est,' ut animalia vel vegetabilia cujuslibet speciei maxime imperfecta cum specie descendentis ei proximae absolutissimis confundantur et commisce- antur. In seriei progressu, ubi animalia desinere et veg tabilia incipere dicuntur, gradatio est parum clare desig-- nata, et non minus subtilis. Corallina vegetabilia quam
maxime reserunt, et motus tentaculorum, quae priorum sunt, et multorum aliorum, quae omnes pro animalibus habent,: Butan Hist. Nat. tome II. chap. I.
19쪽
habent, aeque ac quarundam plantarum proprii, sunt obscuri. Ita vegetabilia non desunt, quae non magis a nonnullis, quae semper a vegetabilibus secernuntur, animalibus, ut polypo et corallinis, discrepant, quam quaelibet animalium species a descendente ei proxima dissert. Contrarium quidem potius nonnullis in exemplis verum est. Motus dionaeae muscipulae, quam nonnullorum e classe infima animalium, magis repentini et vividi sunt; et stimuli mechanici quaedam horum non aeque, ac sensitivam mimosam, potenter assiciunt. Si id igitur pro vero, quod regula philosophandi iubperibur philosophorum maxime celebrium esse reperitur, habeamus, eosdem nempe effectus eidem causae esse tribuendos i , ex his observationibus plantas principium vitale possidere constabit. si principii vitalis natura. Argumento supra posito attentius excuta, causa cur
sredamus non deesse videtur principium animationis plan-
' R g. Philos. ada Newtoni. Fide Plin. Philosophiae. o tarum
20쪽
tarum et animalium gradu tantum differre. In animaliabus classium superiorum, ubi vis mentalis et sagacitas magnae se ostendunt, structuram admirabilem, et admodum elaboratam, praesertim cerebrum amplum, et omnibus suis numeris absolutum, et diversos ad hoc aditus persectissimos offendimus ; et in serie etiam descendente, prout signa intelligentiae et sagacitatis obscuriora evadunt, structuram, sensorii potissimum, simpliciorem fieri, et nonnullos ingressuum ad mentem deesse semper notamus. Et cum eundem ad maxime imperfecta cursum tenemus, ubi omnis intellectus, si quasdam functiones obscuras peragere excipias, nota deest, structuram simplicissimam, et omnis organi sensus externi, Praeterquam tactus, pri- v tionem reperimus. Quin etiam nonnulla animalia, ut ostream, quae nihil aliud, quantum motum spect i, quam conchas aperire et claudere possunt, sensorio et omni perceptionis genere orbari, et igitur motus, quos peragunt,
pauculos a stimulo dato tantum oriri probabile. Cum igitur gradus scientiae, quam quodlibet animal
possideat, structurae numeroque mediorum, Per quae recipit impressiones, Pro rata ratione respondeat, nonne
probabile est, a priori, gradum illius a gradu horum pendere t Si vero a quonam ionte quodlibet animal persectius, etiam homo ipse, scientiam suam deducat, rite consideretur