Dissertatio inauguralis, de plantarum incrementi causis

발행: 1781년

분량: 46페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

1NCREMENTI CAUSIS. Iu

sderetur, conclusio hujusmodi, judicio nostro, perquam

justa esse videbitur. Qui mentem humanam sunt executi, ii, praesertim Lochius t celeberrimus, evidentissime demonstrarunt, vel

quilibet operationibus animi sui diligenter studendo idem

pro certo cognoscere potest, mortales omnem suam scientiam ecquirere, vel nullas innatas congenitasve notiones habere. Cum primum in lucem suscipitur infantulus, vel antequam per ullum sensuum externorum unicam impressionem accepit, ab animali infimi generis, quod omni sensu externo, praeterquam tactu, orbatur, Vel si perceptionis facultatem excipias, a planta, quantum ad intelligentiam attinet, nulla ex parte differt. In aliquantum temporis quoque a partu, quanquam magna sibi circumdatorum varietate constanter aflicitur, non animal generis modo positi plantamve intellectu excedit, vel potius, in morem horum, eo ex toto destituitur. Quamvis enim infans hoc tempore cerebrum habet, hucusque tamen impressiones retinere vel reminisci minime potest, ad quod praestandum, aetate provectiore, optime accommodatur. Impressiones igitur breves tantum et fugaces. Voluptatem doloremve in tempus, quo adsunt, movent. Caetervmat Essay on the human understanding, Vol. I. Chap. I. and II.

22쪽

Caeterum, obiectis quae eas fecerant sublatis, eodem mo. mento cessant, et, quantum animum spectat, sunt tan quam nunquam fuissent. Primaetoperationis mentalis vestigia tantum se ostendunt, cum eaedemi impressiones frequenter reiteratae memoria adhuc fragili tandem fuerunt exceptae, et aliquamdiu retentae. Ita unicum praecipuumque intelligentiae suturae fundamentum est notiones, quas impressiones in sensus externos factae nobis lassiciunt, et pro numero illarum major minorve erit stientia, eum in eonsensus vel dissensus notionum ' per ceptione consistat. Scientia igitur quolibet sensuum ex ternorum orbati paucioribus notionibus, quam quae, eo integro et salvo, ei fuissent subministratae, circumscribetur. Ita eaecitate a partu usque laborans, et lucem et colores ex toto ignorat, et scientia et delectatione, quae

. iii

ab iis oriuntur, PriVatur.

Hinc igitur ita re cogi potest, hominem, vel quodlibetia mainti. pὰ um, si sensibus externis et mente con seia spoliaret ir, no in situ figeretur immobilis: adeo

ut v,riis stimulis tantum, velut calcte, acte, &c. qui eum contingerent, assici posset, ad ostriae vel pὀlypi, vel etiam planae ciationem redacturri iri. Nec aliter illum ab

his et Loche.

23쪽

INCREMENTI CAUSIS. et t

his, quam per figurae externae diversitatem et motus di versos, quam animalium generis;modo dicti, vel planta. Tum Proprios, magis animatos, qui a majore systematis nervosi sensilitate profiscerentur, secernere posses. Cae terum functio horum ab eodem principio, quod Puerum recens natum ad spirandum vel sugendum primum impellit, vel ut vegetabile crescat, et speciem suam propyget facit, penderet. Praestatio autem motuum hujuscemodi vel functionum nomen scientiae, vel alicujus earn reddentis, haud dubie non sibi meretur, cum existentia quae eos peragunt, consilii saltem, cui inserviant, nulla ex parte sint conscia. Si id ig tur, quod modo firmare simus conati, recipia tur, inde sequetur principium animationis et gradus intellectus in animalibus generum inferiorum ab animalium superiorum proprius, nisi structuras variatione, sensorio nempe minus perfecto, et paucioribus igitur ad id ingressi. bus, non discrepare; vim vitalem et intelligentiam non genere, sed gradu, differre; et diversitatem mirabilem, uuam inter modificationes ejus diversas in serie desce dente, vel gradatione animalium, contemplandas 'Otamus,

nihil aIiud esse quam ejusdem princidi vitalis et ejusdem

structurae diminutionem. Paulo

24쪽

DE PLANTARUM

Paulo vero ulterius progredi possumus. Cum observationes nostrae plantas et animalia inseriora ex aequo spectaverint, cumque probabile jam effecerimus unum regnum in alterum gradatim lenteque descendere, et utrumque igitur partem totius a natura minime divisitantum constituere, manifestum erit, energiam vitalem genere eandem ad plantas patere, et disserentiam ejus astructurae disserentia oriri. Plantae tamen in ordine rerum animatarum locum tam humilem tenent, ut effectus hujus energiae vitalis nihil aliud in iis sit, quam illa tantum, quae ut stimulis, absque ullo tamen perceptionis sensusve gradu, assici possint facit, conditio. Hoc modo proprietatem, quae in causa est cur externa in plantas agere possint, principium nempe vitale, quod iis inest, et id, quod vitam impertitur animalibus, refert, explicare sumus conati.

De ιxternis ad plantarum lucrementum necessariis. Externa agentia, si ita loqui liceat, resve ad plantarum incrementum necessariae, et a quibus pendet, duplicessunta

25쪽

tant, quantum consilia, quibus inserviant, spectat. Aliae sunt alimentum, stet compositionem plantae ingrediuntur, aliae tantum sunt stimuli, qui inoprincipium vitale agendo id tam actuosum, quam ad incrementum plantarum necessarium est, essiciunt. Priores sunt aqua, et ph ison; posteriores calor, lux, et aer, Vel venti. Haec autem principia sola ad incrementum pia tarum lassicere, testantur duo sequentia rite considerata. I. Anal is CZem .-Omnes plantae ad tria principia, quae alimentum earum esse diximus, et quantitatem terrae

admodum exiguam, quam ob rationem brevi reddendam non enumeravimus, redigi possunt. Res, utcunque inter sese dotibus, quae sensibus percipi possint, disserant, utrum insipidae vel acres, esculentae vel venenatae sint, ita sese semper habet. a. Experientia docet, plantas quam optimo crescere, principiis nutrientibus, quorum mentionem supra fecimus, instructas, et actioni caloris et lucis sub dio objectas. Quonam modo haec principia diversa agant, et quam tum eorum singula ad incrementum plantarum dotesque varias conserant, proximum est ut investigemus.

26쪽

DE PLANTARUM

i De principiis quae natonentum praebenI.

I. De aqua.-Haec fons nutrimenti plantarum longe max;mus est, cum quantitatem huius, pro ratione reliquarum partium componentium, admodum Iargam per di-.

stillat;onem' eliciamus f. Experimentum Helmontii insigne magnum huius elementi usum ostendit. Salicem novellam, pondus 'qulaque librarum adaequantem, in ollat .ra seea repleta plantavit. Quinque autem annis elapsis, et terra aqua fluviatisi tantum humectata, planta multum magnitudinis sibi acquisiverat, et centum sexaginta quatuor libras ponderes explevit; sed terra nihil sui ponderis amiserat. Expirimenta, quae idem omnino

probant, recentiora a multis auctoribus fuerunt instituta. Vir celebris Duhamel plurimos flores et etiam arbores, Pi iesertim quercum, quam tempore, quo experimenta in lucem ediderit, per septennium totum servaverat, aqua pura aldit Quinetiam clarus Bonnet arbores frum.1 εζάς, thuaε 'Ductus optime ediderint, radices tantum in musco ueta ligavit, collocando nutrivit, . Cum autem

aquas Praelect. Illust Blach. Φ Elements d' pzriculture, P. Sc.

27쪽

aqua pura et alia, quae in atmosphaera offendi posse, supra posuimus, principia ad plantas nutriendas sussicere reperiantur, evidens et perspicuum est sententias, in quas multi, ut GreW, Hales, &c. iverunt, sales nempe, olea, &c. in plantas reperta, a solo vel mediis iis circumdatis oriri, parum stabili landamento inniti. Hinc simplicitatem multo majorem esse videmus, quam unquam absque a curatae observationis et experimenti auxilio potuisset reperiri. Quinetiam hinc dicitur superficiem terrae receptaculum plantis tantum praebere, stabilitatem iis compa, rare, aquamque, quae eas alit devehere, et sterilitatem, soli non ab ulla principiorum nutrientium paucitate, sed ab humiditate magis minusve liberaliter, quam maxillaus plantarum numerus postulat, transmissa, vel ab ejus tenucitate, quae radices semet undique libere diffundere non sinit, nimia pendere. Cum tantum aquae purae tribuerimus, dissicile videbitur exponerς unde quantitas terra: exigua oriatur, quam

plantas analysi chemicae subiectas, praeter tria principia, aquam, aerem, et phlogiston, constanter praebere, jam com prehendimus, cum neminem lateat duo posteriora eam non posse suppeditare. Experimenta veroi celebrium vi D rorum

28쪽

DE PLANTARUM

26rorum Boylaei ' et Margrassii t rem facile, uti putamus. exponunt. . Aquam purissimam distillatione in terram facile mutari demonstrant. Nonne igitur quantitas illa,

quae compositionem plantarum ingreditur, perquam eTigua, ab aliqua aquae parte perci vegetationis potestatescundem in modum mutata, potest oriri y Analysis chemica igitur et experimenta supra commemorata, aquam puram ad Vegetabilium incrementum et vitam omnino necessariam esse, ex aequo probant. Huic autem n diura, quae nullam oeconomiae suae partem neglectui habet, liberaliter prospexit. Salutis enim plantarum causa ab aethere funditur omnis imber, et roris descensus, qui calorem diurnum constanter subsequitur, eidem consilio ex toto accommodatur. Quam potenter

haec vegetationem PromoVeant, eXPerientia quotidiana

docet. Quae plantae per siccitatem diuturnam calore solis nimio fuerant arefactae, eae post ' imbrem rursus vividae et virides ev. adunt; et descensui roris constanti

fribuendum est, quod, ariditate invalescente, plantae

languidae et exhaustae ViVere et crescere non cessant. Ros vero vespertinus eas adeo reficit et restituit, ut ardo. o Teml Shaxu's edition os Boyle's Workς, vol. I. P. &c. t opuscules chemiques, trin. 2.

29쪽

ΙNCREMENTI CAUSIS. 27

rem stimulumque diei subsequentis possint tolerare. Plantae ipsae quoque ad principium tam necessarium imbibendum probe accommodantur ; vasis enim absorbentibus non tantum radices, sed superficies soliorum et caulium ubique instructa est. a. De Aere.- Contactus aeris atmosphaerici aeque plantis,ac animalibus, necessarius est; in morem animalium enim eo privatae consuerunt perire. Vasa aerifera numerosissima habent, quae illud fluidum magnis quantitatibus fimbibunt et perspirant, et hunc inter procestam partem ejus, quae nonnihil plantarum substantiae conflare reperitur, Condensant. Cum planta analysii chemicae subjicitur, tantum aeris explicatur, quantum vasa, si non e gere t permitteretur, disrumperet. Lignum etiam solidi Timum tantum hujus principii ii quantum partem ponderis sui tertiam exaequat, emittere reperitur. Quanquam plantae, Ut modo observata testantur, aerem atmonphaericum sub forma eius vulgari imbibunt ; se tamen po solo non circumscribunt, sed una cum eo varias phlogisti misturas ex aequo absorbent. Ex

30쪽

22 Ex hisce observationibus nos, causa non absque gravissima, iis, quae nutrimentum plantis suppeditant, aerem atmosphaericum annumera sie constabit. Praeter consilium modo positum, alii quoque inservit aer. Contactum ejus plantis omnigenis stimulum idoneum Praebere, in i primis probabile esse videtur sed hoc

fluidum movens vel ventos ad sanitatem arborum singu- I riumjomnino necessarios esse, compertum habemus. Hinc arbores, quae probe summos montes, ubi aura ad eas adspirante omnes fibrae constanter vibrantur, valent et vigent, in valles transatae aegrotant et languent. i 3 -HOeesPrincipiorum, quae compositioneirii plantarum intrant, est ultimum. Cum vero fons

huj*s praecipuus lucis radii, qui quoque vim stimulantemPqtentem hybent, esse videatur, quae de phlogisto dicenda habemys, ea, idonec ad effectus lucis considerandos suerit

ventum, disseremus. iis νι II. . I

Haec sunt, quae de nutrimine plantarum tradenda pu-

tamus. Addendum tantum superest, haec forsitan non solum nutrire, sed quoque in morem cibi animalium sti. mulare, et substantiis, quas sumus disturi, in vegetatione Promovenda auxiliari.

SEARCH

MENU NAVIGATION