Commentationis de L. Attii vita et scriptis particula quam una cum sententiis aliquot ... die XI. M. April A. MDCCCXLIV H. L. Q. S. puplice defendet Carolus Stahlberg, Guestphalus

발행: 1844년

분량: 50페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

COMMENTATIONIS

PARTICULA.

ΓΝA CUM SΕΝΤΕΝΤIIS ALIQUOT CONTROVERSIS AUCTORITATE AMPLISSIMI PHILOSOPHOR ORDIΝIA

SUMMOS IN PHILOSOPHIA HONORES

H. L. v. s.

PUPLICE DEFENDET

6쪽

PRAECEPTORI DILECTISSIMO, MERITISSIMO

VIRO DOCTISSIMO

7쪽

ΝUE HOC STUDIORUM SPECI Ν

8쪽

Cap. I.

a. Attius ') natus est anno Urbis eonditae quingentesimo octogesimo quarto, ante Christum natum centesimo septuagesimo. Hieronymus enim in Euseb. Chron. ad annum Ol. 160, 2. haec habet se Lucina Attius tragoediarum scriptor clarus habetur, natus , Serrano et Mancino Cfg., parentibus libertinis A. autem Attilius Serranus et A. Hostilius Mancinus consules erant a. 584. U. c. De Atili parentibus et patria nihil certi seimus; libertinos ei fuisse parentes solus Hieronymus tradit. Romae eum natum esse inde suspicari licet, quod nemo eum aliunde urbem petiisse refert; cum certum vero huius rei testimonium non habeamus, nolo eum Schoellio Nisi. de la liti. Rom. I. p. 116. hoc pro Certo venditare. Quinquaginta annis

Poetae nomqn Attius, non Actius vel Accius scribendum esse satis docueruiat Max. Victorin. de orthogr. p. 2457. P., Λ Id. Manutius de orthogr. P. 15., Torrent. in Suet. Aug. Cap. 4., muret Varr. Lecti. 18, 9., Osann Anal. Writ. D. M., Welcher . do L. Vario si Cassio Parmonsi p. 9. Not. 7., Betor in Cie. Os . 3. 31, 84., Echsiain in Tacit. Diat. de causs. Cor. EIOq. C.

9쪽

minorem Pacuvio suisse testis est Cicero in Bruto C. 64, 229. '). Quibus magistris sit usus, plane ignoramus; sed familiariter utebatur D. Iunio Bruto ' i qui consul cum P. Scipione Nasica a. 616. U. e. Cic. l. c. 22, 85) propter res prospere in Hispania ulteriore adversus Gallaecos gestas Gallaeci cognomen accepit; cla. Liv. Epit. lib. 55. et 56. Ex hujus aliorumque virorum nobilium consuetudine multos fructus ad Attium redundasse credibile est ' 'θ. Quod ad reliquam Attii vitam attinet, cum etiam a. 651. U. c. inter vivos suisse pro certo affirmari potest. Testis enim est Cicero in Philipp. I, 15, 36. ε quid' Apollinarium ludorum plausus vel testimonia potius et iudicia populi Romani vobis parva videbantur' O beatos illos, qui cum adesse ipsis propter

vim nrmorum non licebat, aderant tamen et in medullis populi Romani ac visceribus haerebant, nisi sorte Attio tum plaudi et sexagesimo post anno palmam dari putabatis, non Bruto, qui ludis ita caruit, ut in illo apparatissimo spectaculo studium populus Romanus tribuerit absenti, desiderium liberatoris sui perpetuo plausu et clamore lenierit. CD. ibid. Η, 13, 31. N amque cum his verbis Attii sabula, quae post Caesarem interfectum h. e. n. 710. U. c. docebatur, in scenam reducta dicatur sesexagesimo post anno, manifestum est Attium a. 651. U. c. etiam sabulam docui

' Cicoro I. I. quamquam id quidem omnibus usu venire necesse suit, quibus paullo longior vita contigit, ut Et cum multo maiori hus natu, quam essent ipsi, et cuin aliquanto minoribus compnear nive. Ut Allius iisdem asdilibus ait se et Pacuvium docuisse sabulam, cum ille octoginta, ipse triginta annos natus

54. Soboliastam Isobiensem, qui ad Orat. Pro Arch. l. i. varias res confundit, emendavit Orellius in Onom. Tuti. II. s. v. D. Brutus. Gr. Val. Max. 8, 15, 2. '' Dignus, qui hac de re legatur, est Bern hardyus Hist. Iitt. Rom. P. 20. Diuitiaco by Corale

10쪽

se q). Neque vero illud tantum certum est, Attium a. 651. iis ingenii viribus suisse, ut fabulam daret,

sed etiam non improbabiliter coniicere licet eum ad summam perveni8se senectutem. Cicero enim in Bruto. C. 28, 107. se cum L. Attio, D. Bruti familiari, colloqui solitum esse tradit. Hune lac duntaxat, cum vicesimum annum ageret, cum Attio poeta de litteris Graecis et Latinis sermones iactitasse cis. Welcherus

quoniam eum a. 648. U. c. natum esse constat, Attius necesse est certe usque ad annum 668. vel 570. U. c. vitam egerit.

Ea veterum de Atlio testimonia etsi ita sunt comparata, quibus fidem non facile deneges, haud desu runt tamen, qui omnem poetae huius historiam misero turbarent. In eam enim opinionem discesserunt, ut duos fuisse Attios poetas sibi persuaderent, quasi vero antiquorum scriptorum testimonia, si ad unum

eundemque poetam reserantur, non solum non con-- gruant, sed etiam prorsus sibi repugnent. Id duobus locis student probare, Hieronymi in Euseb. Chron. I. l. et Valerii Maximi 3. 7. II., quorum ille haec scripsit isa quo et fundus Accianus iuxta Pisaurum dicitur, quia illuc inter colonos suerat ex urbe dedu-

Duae fabula suerit, quam saxagesimo anno an a Caesaris mortem poeta dederit, interpret s non recte Perspexerunt. Plerique enim Attii Isrulum actam esse putant, qua quidem fabula praetextata Bruti illius, qui reges exeg rit, laudes Persecuta sit; alque haec sane et aptissima erat ad Brutum, Caesaris interfectorem, concelebrandum, eandemque ipse Brutus absens actam esse opinatus est. Cic. ad Att. 16, 5, 1. ,,tuas iam litteras Brutus exspectabat, cui quidem esto non novum attuleram de Tereo Ailii; ille Brutum putabat. Nihilominus Tereum sabulam illo anno in . scena spectatam esse, Cicero Et loco cit. testatur, et iterum ad Att. 16, 2, 3. scripsit ,, Bruto tuae litterae gratae erant. Fui enim apud illum mullas horas in Neside, cum paullo ante tuas Iitteras accepissem. Delectari mihi Tereo videbatur, et habero maiorem Attio quam Antonio gratiam. 51ihi autem quo laetiora sunt, eo plus stomachi et molestiact est, Populum Romanum manus suas non in defendenda republica, sed in pIaudendo consu

SEARCH

MENU NAVIGATION