Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico liber 1. libri 3. pars 2. 3.1

발행: 1751년

분량: 151페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

quod complures nobiles, Zc militares Viros patriae charitate, atque Austriacorum injuriis permotos sensim in causam descendere, plebeiisque obvolutos penulis consilio , manuque adesse perspiceret, alacer, speique bonae plenus hostes aggreditur. Botta, cum contra, atque ipse existimaverat, augeri populo animum, numerumque Videret, a

que ex constantia Senatus aliquid su esse gravius suspicaretur , qui nihil primo timuerat, nimium postea time- suisque diffidere viribus coepit.

Itaque, ut spatium intercedere posset, dum milites, quos evocaverat, convenirent , aliquid interim agere de compositione constituit, Ocheliumque Trib. iril. ad Auriam mittit Melpestanorum Principem, quem populo ac ceptum, facillimisque moribus cognom

verat . Diuit iroo by Cooste

142쪽

LIBER ΤΕRTIUS. m verat. Cum eo ita Ochelius egit: misericordia Genuensium commotum imperatorem , quibus extremum jam fatum impendeat , petere a Melphitanorum Principe , ut populum ad interitum ruentem voluntarium pro sua ipse auctoritate retineat, patriaeque consulat universae . Quibus Auria rebus cognitis Ducem Brignotium extemplo con-Venit , S: quanta sit conciliandarum rerum oblata facultas, ostendit, suumque ad eam rem studium ultro pollicetur . Dux, etsi recte intelligeret, quo haec omnia Bottae consilia pertinerent , ueque sine causa nobiliss-mum, atque Optimum virum productum existimaret; tamen, ne Vide-

retur per se stetisse, quominus componeretur , palam liberaliter Auriae respondit, eumque collaudavit, siti, suorumque Majorum memorem esse

143쪽

- DE BELLO ITALICO, jussit: clam per certos homines, quos Reipublicae causa ossiciis , largitionibusque allexerat, populum monuit, ne nimium hosti crederet, neve ullam , nisi traditis statim portis, omnique de argento exigendo, asportandis que tormentis sublata mentione, con ditionem probaret. Itaque , cum ad

populum Auria, adhibito Augustino Laumellino, de conditionibus loqueretur, conclamat omnis multitudo de- nunciandum Austriacis esse, ut portas confestim traderent, tormenta ne attingerent, neve ullum unquam am plius de argento sermonem inferrent. His Bottae mandatis renunciatis, diem ille ex die ducere, quaedam rejicere, nonnulla accipere, portas vero traduturum se negare , dc tamen , ut ma nerent induciae, non dissimulanter petere. Populus, ubi se diutius duci

144쪽

LI HIR TERTIUS. 123 intellexit, redire Auriam , Laumelli- numque, denunciarique Austriacis jubet, si rem conditionibus, quae cosent allatae, componere velint, ante horam v. alterius diei sine periculo licere, post id tempus non fore Potestatem. Illi redeunt, iterumque populi mandata exponunt. Victus Botta consentientis Populi pertinacia accipere se ait conditiones, & portam tradere. Agnovit Laumellinus Verbum, veritusque, ne, quod ab Senatu postulaverat, in se Botta recusaret, portamque tradens Thomasianam , alteram ad Pharum teneret, non porriam, inquit, Imperator, sed portas tradi sibi Populus postulat. Quo ille dicto adeo excanduit, ut Auriam, Laumellinumque retineri jusserit; atque aliquot post horas, ne sanctum ad omnes gentes Legati nomen Vio-λ lasse

145쪽

xt DE BELLO ITALICO, Esse videretur, dimisit. Posteaquarrim vulgus hominum elatum est, qua iracundia usus Botta Populi Legatos decinuisset, eaque res colloquium ut diremisset, nemini dubium fuit, quin per causam compositionis insidiarentur Austriaci tempori , expellendique essent, priusquam illi sese evocatis subsidiis confirmarent. Tota it ad arma Civitas. Non religio, non sexus, non artas satis est cuiquam cauis, quare se domi teneat. Pro deunt armati, seseque invicem adho

tantur . Nemo imperat, Omnes exe quuntur. Rapiuntur e navalibus, moenibusque tormenta, atque opportunis locis collocantur. Arduus ad eum lincum, qui Petraminuta appellatur, &ad viam Balbam pertinet, dissicilisque

adeo est adscensus, ut expeditus ea homo vix possit repere. Illuc euestu

146쪽

LIRER TERTIUI sgio bajulorum, puerorumque multitudo, incitato cursu, mortarium advehit aeneum maximi ponderis. Tanta vel patriae charitas, vel puniendi doloris erat cupiditas , aut etiam, quae permultum valet apud mortales, exempli vis.

Ibi tum Visettius Jesulta , qui

antea etiam privatim cum Botta egerat quadam notitia productus, quod

erat ei cum Botta: Fratre amicitia, imperatorem conVenit, eumque, neu

se , neu populum in apertissimum deducat discrimen, monet, atque ob secrat, & de conditionibus loqui imcipit. Cujus mediam orationem interrumpunt undique subito tela immissa. Omnia statim e sacris turribus repulsa aera personant, exceptus que longe, lateque fragor perturbat hostes tanto obstupefactos strepitu. 3 Acer

147쪽

126 DE BELLO ITALICO, Acerrimo contenditur praelio. De turbare Austriacos e fano, domoque Equitum Ierosolymitanorum cum Genuenses iaculis non possent, adactis Itocul a maritimo propugnaculo te is, fani turrim concutiunt: qua concussa, qui ibi sunt Austriaci projic

re arma, & deditionem facere coguntur . Botta post Thomasianam portam in area, quae est ante Principis Auriae domum, equitum, peditumque aciem instrui jubet. Tela accidunt creberrima , superincidentibusque e Petraminuta ollis incendiariis perturbatur equitatus. Interim, qua est inter veterem Urbis, novum que murum aditus, instructi proruunt Genuenses , refractaque Thomasiana porta dant reliquis , qui in Urbe erant, erumpendi spatium. Hoc omnibus audacius viis Genuenses succedunt

148쪽

LiBER TERΤIUS. 127dunt. Multi ex Austriacis capiuntur, multi interficiuntur. Ipse , dum in foro Nigriano milites retinere , atque instruere fugientes conatur, Botta impacto ad murum quendam telo,

lapideque disjecto leviter in faciem

Vulneratur ; eodemque ictu Comes Castaleo, qui Bottae aderat, persosso equo dejectus magnum adierat ubiae periculum. Tum vero popularium multitudine , suorumque caede perterritus imperator terga Vertit, eodemque acti , perturbatique timore permixti cum equitibus pedites Pharum petunt . Genuenses ab sum mis, novisque moenibus proximos nacti colles horribili de multitudine,& specie descendentes cernebantur. Illi , ne a tergo circumVenirentur, veriti Pharum ipsum, Benignique munitionem relinquunt, seseque ad Arenarium

149쪽

118 DE BELLO ITALICO, narium fugientes recipiunt. Ea statim loca Getauenses occupant. Nox

appetebat, & totius diei labore , dc pugna defatigati ab insequendo desistunt. Portas valido praesidio firmant , & tanto alacres successu in Urbem revertuntur. Unus de plebe homo Joannes Carbo, ut erat a prae lio horridus, & cruore oblitus Praetorium ingreditur , atque ad pedes accidens Ducis, portarum traditis clavibus, victoriam ejus diei Duci, Senatuique gratulatus est. Eodem sere tempore qui Recci, quique Nervii erant , nonnullique item, qui, ut se Bottae adjungerent, accelerabant Austriaci nova re perturbati , interclusique in Genuensium potestatem venerunt. Qui vero a Claverino ad Segestam Tigulliorum litus omne praesidiis tenebant , periculum veriti,

150쪽

veriti, quod ejus homines orae Genuensis praelii fama excitati ad vim , atque ad arma spectabant , discedere properarunt, Sergianumque profecti, Sergianiolum si arcem satis natura munitam occupassent, ibi subsistere cogitabant . Sed cum fortiter defenderet Petralba Protrib. mil. de exercitu Genuensi, nullaque illis propter allidua, quae ex arce adigebantur, tela, suspectumque oppidanorum animum consistendi in oppido facultas, nulla item commeatus , omnibus circa locis ins stis, nulla effugii spes esset, pactis, quas Petralba voluit, conditionibus,

datisque obsidibus , inde emissi ad Aullam sese, omni dimissa Liguria,

contulerunt.

Botta, cum in fuga a serocisse mis hominibus, qui Porciferam Vallem incolunt, opprimi facile ad angustias,

SEARCH

MENU NAVIGATION