Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico liber 1. libri 3. pars 2. 3.1

발행: 1751년

분량: 151페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ioo DE BELLO ITALICO, modis tam vehementer commoverentur, satisfacerent illi de suo, qui maximam apud exteros populos pecuniam occuparitat. Quae Bottae mandata contra jus omne publica privatis permiscentis cum Senatui renunciata essent, extremumque, si rejicerentur, malum instaret; omnes autem quibus Viennae , Mediolani, reliquisque in locis pecunia erat in nominibus, se tunas suas pro Reipublicae salute libentissime offerrent , iisque caveri , oppigneratis Reipublicae vectigalibus, aequissimum videretur, de his rebus omnibus Dux ad Concilium Majus retulit. Quo in Concilio nonnulli nobiles , cum vel propriis impediti malis Reipublicae non satis calamitate mo- Verentur, Vel rerum ignari in publica obligata fide bona quoque sua, cor

122쪽

L1BER TERTIUS. IOIporaque obligari falso crederent, conati sunt, cum perrogarentur sententiae, strepitu, admurmuratione, turba

tis denique suffragiis impedire, quominus decerneretur . At Philippus- Franciscus Spinula grandis natu, juris que consultus, cum silentium fecisset, consenuisse se, dixit, in Republica, neque unquam ejusmodi turbis nobilissimum Conventum agitari vidisse: debere quidem serendorum suffragiorum libertatem servari, sed turbandorum licentiam a dignitate loci, atque hominum , qui nihil sapere plebejum

deberent, longe abhorrere. Hic tum Augustinus Gavoltus surrexit, & placere sibi censuit, ut cognoscendae rei

spatium daretur iis, qui non seditionis cupidine incitati, sed rei prolapsi ignoratione infremuerint. Visa est aequior sententia ι itaque Concilium

123쪽

io 1 DE BELLO ITALIeo, dimissum est. Cum autem Botta, im mutata repente Voluntate, non syngraphas sibi dari, sed numeratam appendi pecuniam juberet, res dilata est, totaque demum, conVersis temporibus, populari motu interpellata refrixit. Non remittebat interim suror flagitantium , minitantium Austriacorum ; neque in Urbe solum, sed in vicis, castellisque singulis, ubi retia quae Austriacorum copiae ad divexandam Liguriam cum Botta relictae hiberna constituerant, eadem denunciabantur, eadem imperabantur, acer

bissimeque exigebantur. Ipsum in portum ingressa Britannica navis bellica Urbem, portumque inaudito praedam di genere habebat infestum; dicebaturque a Rege Sardiniae , cujus arbitrio Britannica ad mare inserum classis administrabatur , eo consilio submissa,

ne Dissiliam by Go le

124쪽

LIBER TERTIUs . IO ne opulentae Urbis praeda omnis Austriacis cederet : aegreque is tulerat,

illos, ipse neglecto, cum Genuensibus transegisse. Comes Christianus Lia gur , magnus Scriba Mediolanensis,

Genuam improviso advenerat, certamque, non consentiente Senatu, cujus

erat is beneficio cum suffragii jure civis Genuensis , tabellariis Mediolanensibus sedem constituerat, dataque iis immunitate, discesserat. Damnati majestatis, vinctique Rivarolae turbulentissimi in Corsica hominis filii, seditiosi ipsi solvuntur, exorante qui dem Botta, sed armati, Sc victoris preces imperantis habere vim videbantur. Erat in Urbe justitium quoddam , nihil invitis Aultriacis Senatus, nihil reliqui poterant Magistratus. Movebat maxime multitudinem sui Ducis , prout videbatur, spreta majcitas ia

125쪽

io DE BELLO ITALICO, Nam, cum mos esset, quoties prodiret in publicum, ut instructi milites Reipublicae fora , viasque obsiderent , hanc honoris speciem removeri Dux, sive casu jusserat, sive temporis iniquitate commotus: id tamen in Austriacorum importunitatem consere bat vulgus inquietum, suspicax, &, praeoccupatis semel animis, etiam fortuita durius accipiens. Contemnebatur nobilitas, maledictis omnes , contu meliosisque vocibus insectabantur ; atque ita ad jacturam rei familiaris adjungebatur contumelia , quam pati Itali homines dissicillime possunt: eratque utrumque acerbum admodum serocissimo populo, & lucri cupidissimo. Opifices, & tabernarii aut se

sitis artibus removerant, aut palam Vi, malo, plagis adducebantur, ut me ccs Venderent , non quanti esset aequums

126쪽

LIBER TERTIUS. to Faequum, sed quanti cogerentur. In his angustiis minuebantur ab mpulentioribus sumptus, egentiumque propterea, & perditorum numerus auge batur . Nonnulli ex nobilitate , ω cujuscumque loci honestiores, patriae eversionem cum audire mallent, quam videre, cum liberis, & uxoribus profugerant , multoque plures profugissent, nisi Concilii Minoris decreto fuga repressa esset, quo decreto Senatori , nobilive, qui Concilio Minori interesset, abesse ab Urbe ad annum vetabatur, mulctaque dicebatur, si abesset: adeo, desperatis omnibus

rebus, plena erant omnia moeroris, luctus , & tristissimi cujusdam silentii. Austriaci contra milites, ducesque Vagabantur passim laeti , atque erecti cum ingentibus minis, & barbaro,

atque immani terrore Verborum, ocu

127쪽

1os DE BELLO ITALICO,lis, manuque loca, domosque designabant, quas Occuparent, quas pra darentur . Est Genuae locus, extrusi mari, magnifice exltructus, ubi publice , privatimque merces asservantur diligenter. Eo irrumpentes Austriaci inselenter obequitabant, & m rcato- ruin bona suam esse praedam dictitantes, omnium ejus ordinis odia in se stultissima jactatione concitaverant. Audiebantur voces quasi vaticinantium : madefactum iri minus octo

diebus Genuam sanguine, futuramque stragem caede ipsa foediorem. Ipse imperator Botta Legatis Reipublicae pro patria orantibus dicebatur dixisse, nihil se Genuensibus praeter oculos relicturum, quibus miseriam possent Civitatis, atque Urbis flere

vastitatem.

Bromius, transducto Varum fi

128쪽

LIBER TERTIUs . Io men exercitu, cum lxiii. cohortibus, quo in numero xx. erant Subalpinorum , & xlv. equitum turmis in Galliam Narbonensem eruptionem secerat , d , cum mare tenere , commeatusque vellet, qui Britannicis ab Genua navibus supportabantur, primum omnium Antipolim oppugnare cogitabat ; qua capta, reliquum facile bellum explicare posse confidebat. Nulla erat Hispanis permanendi in Gallia voluntas, nullae Gallis eo loco ad resistendum vires. Qui ex Italia redierant continuis praeliis, atque itineribus attriti vix se su stinebant : qui a Belgio abstracti subsidio accurrebant , atque exyectabantur acerrime, aberant longius. HO-stes imminebant; legebant littus Britanni ; & seditiosis in Occitania ani

129쪽

113 DE BELLO ITALICO, tantus, adventu Austriacorum, universae provinciae terror inciderat, ut alii res suas in Lerinam, Planasiamque insulas, qua minime adire hostis videbatur, conserre properarent, alii,

projectis omnibus , longioris fugae consilium caperent. Massiliae, Telonis, atque ipsas ad Aquas Sextias, ubi Philippus Hispani Regis Fr. constiterat , metus erat summus , & de deditione sermo nonnullus , jamque corrogabantur pecuniae ad direpti nem , caedemque redimendam.

Sed debebatur fatis, ut Galliae

salus, Italiaeque libertas una Genuensium virtute staret. Nam , cum ad oppugnandam Antipolim tormentis opus esset, eaque asportari, supportarique Genua placeret, misit continuo Botta magis ad speciem ossicii, quam quod denegaturos crederet, qui

130쪽

L1BER TERTIUS . I squi ab Duce, Senatuque peterent, uti ea sibi confestim traderentur. Negavit Dux concedi cuiquam posse, quae uni Reipublicae in defensionem

reservarentur ; neque decere Senatum,

qui ad patriae custodiam delectus esset, ipsum tradere aliis patriae priuidia. Quando vero omnia vi, mi nisque agerentur ; quid Botta precibus peteret, quae per vim posset auferre 3 Hoc accepto responso, aliquot statim milites proficisci Botta jullit,

qui tollenda e moenibus tormenta, asportand ique curarent. Hic tum pΟ- ilus, atque universa multitudo patio apertius queri, Zc clamare coeperunt : ereptum argentum, ereptam libertatem ; etiamne constituta a majoribus praesidia, atque ornamenta Urbis barbari eriperenti id enimVero agi., α parari ut , inermes cum fuerint

SEARCH

MENU NAVIGATION