장음표시 사용
131쪽
HO DE BELLO ITALICO, Genuenses, pecudum more jugulentur. Namque erat callide vulgatum , &temere creditum, futurum paucis diebus ut omnia ferro, flammaque dolerentur : & nobiles, qui Minori intererant Concilio, sueti antea seu rissima religione occultare arcana Reipublicae, nihil jam de Bottae minis,
immanique Austriacorum cupiditatereticebant . Ipse Dux Brignotius in tanta rerum perturbatione, incredibili animi robore , consiliique praestantia neque nimis populari concitationi i dulgebat , neque satis repusnabat. Venientes enim ad se cujuscumque generis homines, impotentissimumque Austriacorum dominatum, & plebis jam ex dolore insanientis rabiem commemorantes leniebat magis , quam
coercebat, ne aut coercendo Austriacorum vim approbare videretur, aut inci-
132쪽
incitando armati exercitus furori populum , totamque Rempublicam objiceret. Simul videbat populares m tus, si leves sint , facile quiescere, si implacabilius exarserint, ambiguis
verbis multo magis inflammari. Itaque moderabatur orationi suae, temporique, & Reipublicae serviebat. Sed tot publicis, privatisque de
causis ingentem in populo irarum m lem tacite jandiu grassantem inopin, Ius repente casus accendit. Asportabatur aeneum ab Austriacis mortarium, quo uti in bello consuevimus ad ollas jaciendas incendiarias. DegraVata forte pondere via subsedit, mortariumque dejectum est. Illi plebem ,
ut educeret. accire, S repugnantem vi, verberibusque cogere incipiunt.
Agebantur haec in frequentissima Vrbis parte, quae Porta Auria dicitur,
133쪽
1 DE BELLO ITALI co eratque ingens multitudo , majorque multo rei cognoscendae studio convenerat . Qua ex frequentia proripit se subito singulari puer audacia , &, incoepione opus esset, reliquos interrogans, saxum in milites jecit . Fit magna continuo lapidatio. Dant sese in fugam male mulcati milites; quibus fugatis, & clamore sublato , excipit rursus ex omnibus Urbis partubus clamor. Vocatur ad arma populus. Tumultuantur ; direptaque odio gentis Austriacae tabellariorum M diolanensium domo, ad fores Praetorii , in quo erat armamentarium, catervatim convolant, arma sibi dari postulant, arma clamitant. Habebatur eodem tempore Senatus , qui ferocientis multitudinis fremitu commotus, grandes natu cives, quos auctoritate, & populari gratia praestare
134쪽
L13ER TERTIUs: I I3 cognoverat , ire statim , plebemque blandissime appellando sedare justit.
Quorum oratione, maximoque coorto imbri, plebis paulisper impetus resedit , cum potissimum , nocte ingruente, timeretur. Mittitur etiam ab Senatu Nicolaus Jovius , qui Bottam commonefaciat ; videret, quid ageret, quo progrederetur: ignoscendum plebi, quae militum commota injuriis dolorem suum vehementiori animi con. tentione persecuta fuerit : tumultum vix potuisse hesterna die ab Senatu comprimi internunciis nobilissimis viris r plebis patientiam ne ultra, quam
satis est, tentaret: orare, monere Senatum, denunciare etiam, caVere ne res neglecta maximae denique Austriacis fraudi foret . Ad haec Botta jam a principio plebem despiciens Genuensem , neque se temeritate vulgi
135쪽
11 DE BELLO ITALICO, commoveri respondit, neque arbitrari milites suos, qui gravissima praelia fecerint, Borboniosque devicerint , furentis plebeculae ululatu posse terreri. sed nihil in bello oportere contemni ea quoque res docuit , pravoque esse usum consilio Bottam, qui, dimissis in diversa hiberna coplis, paucisque apud se relictis cohortibus, despexerit imparatus tot hominum millia, tantosque sine armis terrores j
Postridie mane minaci vultu, intentisque armis centum Urbem Pyrochitrophori ingrediuntur. Horum adventu redintegratur tumultus. Jacium tur undique lapides, iterumque ad a ma conclamatur. Fugam Pyrochitr
phori arripiunt . Nacta plebs duces BaVam, atque Asseretium, audaces homines, nec infacundos, arreptis, quae cuique
136쪽
LiBER TERTIUs . ,rs cuique sors offerebat, armis , adductisque tormentis vias, quae ad portam pertinent Thomasianam, occupat omnes, easque trabibus inductis praesepit, sic parata, ut videbatur in quidvis perpeti , oc conari ut mallet, quam non se a perpetua avarissimorum hostium importunitate liberare. Austriaci , redintegratis viribus sacriusque in plebem impetu facto,
eam repellunt, qua repulsa, unoque capto tormento , audacius jam cum parte equitatus sese in viam, quae appellatur Balba , effundunt. Sed lapidum, jaculorumque multitudine, quae undique ex tectis etiam , ac senestris mittebantur, perterriti, rursus ad Thomassianam sese portam recipiunt. Senatus iterum per Legatos suos liberius jam , constantiusque monere Bottam , ne incitatis militibus effer P 1 tam
137쪽
116 DE BELLO ITALIC , tam plebem, armorum suorum gloriam insanienti plebi committeret: pr gressum praecipitem, regressum inconstantem esse . Ille contra nihil nisi atrox, & saevum cogitare, & loqui: succensere Senatui , contemnere plebem, minari omnibus. Ac spretis Legatorum monitis, quas Novis, quas in Ligusticis oris esse jusserat , confestim sibi copias adduci imperat. Portam firmari Thomasianam, Benigni, quam vocant, munitionem, qua Pharo imminet, mortariis instrui, item que eum locum, quo animi causa
Philippei sedales convenire solent, qui in Balbam viam devexus est , duobus communiri tormentis jubet , mconsilio, uti Urbem, ollis jactis incendiariis, telisque e loco superiore diruerer, Populumque tormentorum Vi,
atque Urbis ruina perculsum ad deditio.
138쪽
ditionem compelleret, omniumque ita rerum potiretur. Simul ab Senatu petit, quoniam ipse a plebis consiliis abhorreat, tumultuantem a tergo plebem a militibus concidi Reipublicae jubeat. Existimabat enim hoc facto aut adversus Senatum, si repugnaret, causam quaerere se posse inimicitiae, aut, si concederet , plebem ancipiti periculo distrastam facilius opprimere. Summa Senatorum indignatione excepta est postulatio tam impudens, & constantissime repudiata : neque enim postulandum ab Senatu, ut civibus vim, &manus afferat, & quasi sanguinem hauriat suum. Austriaci, cum, multis in tecta dilapsis, infrequentiores excubare populares animadvertissent, concubia repente nocte erumpunt, fanum, domumque Occupant Equitum Ierosol
139쪽
118 DE BELLO ITALI eo, mitanorum , ibique se communiunt, quo tutius progredientem, aversimque percellere plebem superiore ex loco possint. Ii vero, qui ex altera Urbis parte ad Bisamnatem vallem in Alba-renssi suburbano consederant, allato de plebe concitata nuncio, pome Urbis, quae Romana dicitur , appropinquabant, quod neque a militibus Reipublicae pro porta excubantibus time rent , quos utpote dedititios sumere amma adversus se non arbitrabantur, &ea transgressi , perque spatium illud
procedentes, quod inter veterem, novumque murum intercedit, circumire
Urbem, suisque sese ad Pharum adjungere confidebant. Quod cum Αlbarenses providissent, Genuensium excitati exemplo prodeunt armati, i cum praeoccupant , interclusisque hostes, & distipatos diversas in villas
140쪽
compellunt , atque obsident. Quin confestim irrumperent, Augustini Aytolii obstitit auctoritas, qui Senatus jussit iis elat in locis cum imperio . Hic dubitans , concursansque, neque gnarus reconditioris Senatus consilii, accepta fide, nihil Austriacos adversus
Genuenses tentaturos, illos continebata praelio. Sed auditis paulo post Alba renses , quae Genuae erant acta, rursus in Austriacos impetum fecerunt, iisque, Petri Canevarii Protrib.
mil. legionis Ligusticae , nobilissimi,
sortissimique adolescentis interventu, deditionis uti conditionibus permiserunt, atque Αyrolio irasci simulantes, quod stetisse per eum quominin ca dem Austriacorum facerent, videbam tur , caeterum praedae cupidi villam ejus incenderunt. Deditorum autem innumero cohors fuit legionis Cassianae.