Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico liber 1. libri 3. pars 2. 3.1

발행: 1751년

분량: 151페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

so DE BELLO ITALICO, veteranae Italico bello distractae , ac vehementer erant diminutae , reliquae ex provinciali delectu ita recentes, ut neque cxpectandum ab iis solis, neque committendum iis quicquam esse videretur. Itaque non egredi regno, quod fuerat Veliterno bello utilissimum, neque hostibus, si1 advenissent, occurrere cogitabat , sed communitis ad regni fines, desensisque arcibus, repugnare , intereaque veteranas suas, ataque auxiliares Hispanorum copias, quae infesto Britannis mari , aegerrimeque coactis actuariis, Neapolim identidem commeatibus confluebant , expectare,&, si gravius accidisset, in Siciliam

navigare constituerat. Verum Austriacorum spem, metumque Neapolitan

rum Caroli Regis videtur fortuna quaedam dispulisse , quae aliam Britannis, Regique Sardiniae, aliam Austriacis

112쪽

striacis mentem injecit. Britanni propiorem multo, atque infestiorem hostem Gallum persequi, in Galliamque propterea penetrare Narbonensem cupiebant, illa etiam spe ducti, fore, ut adventu suo per causam religionis excitarentur in Occitatria seditiones, constatoque domi bello, abstraheretur Galliae Rex ab oppugnando Belgio, ad suaque defendenda revocaretur. Sardiniae Regi non iisdem de causis eadem erat mens. Ille neque longius a finibus suis, hostem veritus, discedere Germanos, neque recepta Neapoli, nimium convalescere suis utile rebus arbitrabatur, implicatisque bello Gallis, magis libero solutoque animo Savonem occupare, eaque occupata quod erat illi maxime propositumὶ optimo tandem portu potiri meditabatur . Villetius Britannorum, & Riccaecurtius Aultriacorum M , Lega-

113쪽

Dg BELLO ITALICO, Legati in Arenarium suburbanum con-Veniunt, eoque Marcianensem Comitem Sardiniae Rex mittit. Cum Britanni Sardiniae Regi cuperent, Austriaci autem Britannis obsequi cogerentur, constitutum communiter est, ut, d

posito invadendae Neapolis conssilio, in Galliam quamprimum Narbonensem eruptio fieret , eoque Brounius proficisceretur, ad quem summa imperii respiceret. Rex Sardiniae ex maxima in Bormiensi valle itinerum difficultate Ligusticam nactus oram , quae eis ad

occasum solis, cum omni fere exercitu suo Savonem oppidum ingressus, arcem ad deditionem compellere statim non potuit. Defendebat eam Augustinus Adurnius Genuensis excellenti virtute ue neque ulla denunciatione periculi, aut desperatione auxilii, aut

114쪽

LIBER TERTIUS. s denique defensionis iniquitate permovebatur. Nam, quod erat, ut di xumus, in deditionis conditionibus adscriptum, ut ne adversus Austriacos, eorumve socios hostile quippiam Genuenses tentarent, neu tentari paterentur ab suis, ejus usi foederis calumnia Britanni postulaverant , ne, quae adversus arcem instituebantur,

Subalpinorum opera a praesidiariis dis, turbarentur , adeout jugulum armatis hostibus prius Genuetines dari cogerentur , quam se defendere possent Relictis Rex cohortibus, quae allatis,& constitutis quietissime tormentis arcem oppugnarent, i pse Finarium progressus, receptis arcibus, oppido pintitur, quae causa imprimis Italici belli fuerat. Aliquantum fuit ad Albin- remelium morae , quae urbs est in finibus Liguriae loco posita excelso ,. M

arce

115쪽

94 BELLO ITALICO . arce satis munita. Sed ea quoque advectis mari tormentis, octavo capitur die. Dejectis inde Montealbano, Villaque Franca hostium praesidiis, Nicaeam Rex venit, pustularuinque ibi morbo tentatus lenissimo , paucisque propterea diebus recreatus reliquam eo in oppido agere hyemem conitituit. Hispani, Gallique in fugam conjecti nihil de resistendo cogitabant, sub adventumque hostium omnibus statim locis excedebant , Varumque flumen transgressi sua ipsi, & aliena, necui essent Austriacis insequentibus usui, evastabant, parsque tandem in Galliam Narbonensem ultimam penitus recesserant, pars intra Allobrogum saltus, montesque sese abdiderant. Ita Borbonii Italia cesserunt non tam hostium virtute, quam suis devicti consiliis.

116쪽

LIBER TERTIUS. s Brounius, praemisso terra Gorano, qui loca exploraret , extremumque carperet hostium agmen, quique ad Tropaeam in ipse expeditionis initio jaculo transfixus interiit, ipse ab Arenario prospera tempestate solvens, Britannicaque ad Villamstancam navi delatus, Nicaeam biduo post pedibus pervenit: & cum intelligeret in illis locis sibi bellum gerendum, ubi propter itinerum angustias, agrique minime uberis naturam, Sc per quem etiam superioribus diebus hostis praedabundus incesserat , futura esset in magnis res dissicultatibus, atque unde

xl. ante annis Princeps Eugenius tantae auctoritatis imperator , gravi accepto incommodo , profugisset , non mediocrem sibi diligentiam adhibendam intelligebat . Itaque , convento Rege Sardiniae, communicatisque consitus,

117쪽

,ς DE BELLO ITALICO , cum supportaturos Genua tormenta, commeatusque Britanni in se recepis

sint, expectabat ipse, dum reliquae ex Subalpinis, Galliaque Cisalpina, Liguriaque ad eum copiae convenirent, ii que augerentur, quae, extrema jam s me coacta ad deditionem Dertona, adventabant ; atque omnibus rebus paratissimus non dubitabat, quin bellum ex sententia conficeret , ad eamque gloriam , eumque diem properabat, quo ipse, perdomita Gallia Narbonensi, Principi Eugenio rei gestae fa

ma anteponeretur.

At Genua: Austriaci jure belli,& patientia abutebantur deditorum . Nam Botta hibernorum instrumentum, aliaque multa, Cotechius alteram pensionem suo more flagitabant, caedem videlicet, incendia, rapinas, ni id eo set celeriter factum, denunciantes. Se

118쪽

Ling R TERTIUs. 'Tnatus jam a principio summos viros Caesarem Cattaneum , qui biennio post Dux fuit, Matthaeum Fransbis nium, Augustinum Gavoltum, Augustinum item Laumellinum proficisci Viennam jusserat, qui Reginam de

his rebus certiorem facerent, iratam que placarent Reipublicae. Verum ne hoc quidem juris obtinere potuit, ut clarifumorum Civium legatione totius exitium Civitatis deprecaretur. Adempta spe deprecationis, calamitates augentur, essiagitationes, minae. Tantae conficiendae pecuniae ratio quaerebatur. Treseecim viri huic negotio praeficiuntur . Tributum extra ordinem locupletioribus imperatur . Erat

tamen ad id, quod vehementissime flagitabatur , perexiguum . Effertur

iterum ex Georgiana menSa argentum,

eoque altera Austriacis pensio solvi-

119쪽

DE BELLO IΤALICO, tur. Qua vix dum soluta , exposcitur statim tertia. Fit magnus do

lor, & gemitus populi , totiusque

admiratio italiae, tam grandem, tamque impudentem Genuensibus mulctam irrogari, neque aliud criminari , quam voluisse ab sese potentioris injuriam propulsare. Ipse Benedictus XIV. non tam, quod Pontifex esset , paterna quadam benevolentia, quam quod communem Italiae fortunam miseraretur , cujus periculum in Genuensium calamitate agebatur, omni a Regina studio contenderat, ut leniret se tandem miserae, atque oppressae Civitati, imperataeque pecu niae partem remitteret. Ac primo auctoritate Pontificis commota flectebatur animo Regina, Legatoque ejus partem remittere pecuniae benigne receperat, postea vero vel inopia pecu-

120쪽

L1BER TERTIUI. 9 niae, quae erat ei ad maximum bellum necessaria, vel eorum adducta consilio , qui Genuenses oderant,

praecise negavit ; &, quasi facilitatis

poeniteret , non solum tertiam exigi subito pensionem, sed etiam sexcenties HS. hibernorum nomine imperari jussit. Tum vero nemini dubium fuit quin plane totius impenderet interitus Reipublicae. Adeunt Bottam Legati , Orant, atque obtestantur, ut, si quis locus misericordiae relinquatur,

det aliquam extrema tolerantibus Veniam. Flecti Botta videbatur, at C techius concitabatur, cum interim museri jactarentur Genuenses, & crvd

liter illuderentur. Sed perseverantibus Legatis Botta respondit : Nequicquam ejus Reipublicae inopiam praetendi, qui cives habeat ditissimos: cum adeo

SEARCH

MENU NAVIGATION