Renati Rapini ... Hortorum libri 4. Cum disputatione de cultura hortensi

발행: 1665년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

V S. IOῖCulturae formam longe superauit auitae. Tu campo teneros fructus ne crede patenti, Quales sunt ipsae ficus , a sole coquendaeristitio escaelo sed liberiore fruantur Grandia poma, nuces , pruni cerasique pyriquς, Quaeque omnes fragilis durabit amygdalus auras. Fructibus, iustum si conciliare saporem, Atque boni ingenium succi, moresque benignos Forte velis, illos caelo propone patenti. Namque tibi fructus meliores proferet arbos, Quae plenum ad Solem luci se pandit apricae. Seu quod qui fructus caelo nascuntur aperto, Plus opis accipiant pleni de lumine Solis: Siue quod ingenti trunco procerior arbos,

Longe plus ipsa petit a tellure vigoris,

Vnde etiam proli plus succi ducat alendae:

Seu quod ,de media caeli regione sereni, Purior arboribus summis ast labitur aer. Ergo rite Omnes primum sunt poma per hortos

Solibus exponenda, quibus percocta saporem Accipiant, atque aestati duranda ferendae. Vt vero prolem teneram tueare benignis Indulgens studijs , maioraque Corpora formes, εἰδε, ἡ-α Stringe manu frondes nimias, decute ferro 'f' R

LUXuriem nimiam nec matrem ramus opacet φφρ'

Ipse suam , ne onus ramo , quod ferre recuset,

Jmpolias Foetus praesertim tolle caducos, -,5 - 'Donec prolem aliam , propria iam mole valentem Theo Videris, atque suo meditantem vivere succo 'ς εμ-

142쪽

IO HORTORVM Sic poteris magnos pomorum educere foetus. Sed matri blandire, bona quam prolis ademptae Frustratam de parte, tuo solabere cultu. Ipse suburbanos memini vidisse per hortos FRVerus Cultores quosdana, qui festinata frequenti

' μ'*η 'Poma fimo urgerent properato crescere partu Monstrarentque nouos alieno tempore fructus. Ne pueri, ne talem hortis inducite morem,

Hi fructus perimunt plantas, runtque ferentes. Ipsa importuno virguli peresa veterno, Ante diem tristis senserunt damna senectae. Sed permitte, suo veniant in tempore fructus. Ne vero immiti pendent dum poma, colonus

Vellat acerba manu duro ne laedat abortu Matrem ipsam,stomachumq; gravet, ni mitia carpat. Astho κε At si magna sui teneat te cura coloris

Σὸi Fructibus addendi, muro praetende propinquo

Pomiferam longo ramorum ex ordine gentem: Cui, medium rapidus cum Sol transcenderit4Xem, Immineat primumque reflexo ardore calorem Augeat , iusti pingant tua poma Colores.

Si murum fuerint pulchre digesta per omnem. Ipsum namque auget, reiecto Sole , calorem

Murus, d auertit rigidi mala verbera venti. Quo nunc deinde modo Solis captanda reflexi Gratia, Ductus uti sit pictior inde monendum, Atque ars augendi ad murum imonstranda caloris. Principio paries ducendus tramite longo,

Obversus Solem ad medium nam Sole petenda est

143쪽

Laeuis, ingenitos exurit torrida vermes, Stragem olim arboribus magnam,eXitiumq;daturos. Tum ferri ad murum series praefigitur unci, Cui contos late intendunt, cratesve salignas, Virgeus unde omnis ramorum pendeat ordo. Vimineis autem ramos deuinciat hamis Villicus,i murum componat rite per omnem.

Ast illos ali melius per tortile ferrum Parietibus tendunt longis , nodoque Coercent. Ipsum ultro rigidis lenti per tempus habenis Parebunt rami: primis si forte sub annis Ire doces sub vincla , suas ut discere partes teneris sensim incipiant, longoque subacti

Obsequi , toti assuescant insistere muro. Nam quae obduruerint longos virgulta per annos, Tendere parietibus studio tentabis inani. Ergo se partes ut ramus liber in omnes

Flectat vi imperium facilis promptusque sequatur: Assuescat sensim obsequio , dum mollior aetas

Id sinit vi dociles veniunt ad vincula virgae. Omnem igitur generis murum plantare sub plana Arborei bbolem primis hortabor ab annis, Paulatim per se vinclis parere docendam. Vimque adeo remoue arboribus, quae mitibus vltro Imperijs dedunt sese, parentque volenteS. Ipsa etiam ramos non dedecuere fluentes

144쪽

1o HORTORVM Vincula, si murum iustus quadret ordo per omnem. Foemina vittatos ceu cum sub vincla capillos Ire iubet, crinemque rata sub lege reponit: Dum parat ire foras, & se praebere videndam, Crinem vincla decent, pars est bona laudis in illis. Sic bene digestis , ipso pro pariete ramis, Quantumuis arbos fuerit captiua decebit. Si nihil emineant rassis hastilia virgis,

Et murum viridis praetextus vestiat omnem. Haecque decens series pictos imitata tapetas, Murum omnem,campumq;suo Commendat honore: Praesertim certos quando variare colores

Incepere , suo vari pro tempore, fructus. Tum vero vigili quae non speranda Colono Gaudia, pomiferi cum per diuortia muri Livebunt ficus. Persica mala rubebunt, Curvabuntque graues late pomaria ramos ΘNam quando aestiuus pomis bicoloribus annus Pingitur , omnis opes per sese opulenta beatas Ad murum laetis sub frondibus explicat arbos. Tum iuuat lcfrudi us 4 munera diuitis horti, Et villam lustrare omnem , iuuat arua videre,

απια - πέρα Mirari pictOS per ramea teXta, colores,

Et tempestiuos ipsis decerpere fructuS

M' Arboribus, plenosque domum portare canistros.

Σ. 'u Sive autem explores tua dum pomaria lustraS,ρ Quae sint poma bonae stirpis censenda, quod ipsis ' Ingenium arboribus, plantae qui culius alendae, Quando exultantis reprimenda licentia rami,

145쪽

T V S. TOT Quae sit adoptandis plus commoda fructibus arbos, Rure tuo superabis opes fastusque potentum. Nec iam te foeda ambitio, urbanique tumultus, Non fauor instabilis vulgi, non gratia regum,

Non spes vanae animi, nec inania vota movebunt. O fortunati quos assicit illa voluptast Nam seu crescentes spectent ex ordine plantas, Sive laborantes pomorum pondere ramos Sustineant, contoque leuent virgulta bicorni. Sive peregrinis ponant noua nomina pomis, Seu gustu exquirant , cuius sint quaeque saporis Pruna, vel exportent mensis epulanda secundis; ae non , quam laeta formabunt gaudia mente lTuque adeo, pulchri ducit quem gratia fructus, Arboribus dispone suas, pro pariete , sedes:

Diversaque memor quamque in statione repone: Cum cerasis cera s, Cum ficubus insere ficus,

Crustumiam, Syriamq; pyrum coniunge Britannae: Nec viridi pomo , prunum Confunde rubentem. Gens omnis cognata solo iungatur eodem. Omnes par cultus, parac fortuna manebit: Omnibus de sedes amplas curabis alumnis, Ad murum; strictis si non urgebere rebus, Ne locus his es et si non satis omnibus aequus, Pabula deficerent, Sc succum terra negaret. Sed non fructiferis quantum natura , genusque V ARi AE Si varium arboribus, facies quam multa, quibusve ' τὸ '' Cultorum patrios ars fructibus auxerit hortos, TH Dicere me speciesque omnes euoluere fando

146쪽

Pomis quabarbara Persis miserat , visama est , a

triys armata venenis.Co'lum .in carm

de re hortensi. Nicana in Alex.

lib. 2. vlme Athen.

1 o HORTORVM Attinet, aut longo properantem errore teneri.

Nam quid ego ipsa olim missas a Perside pomos

Quive sapor fructus , quae purpura mixta colori, Commemorem, cuius pars ipsis ossibus haeret, Carne magis spissa, pars rarior ossibus vltro Exuitur, riguoque tumet bene rorida succo: Pars carne exili, faciemque simillima pruno, Distendit nulla sparsam lanugine pellem. Nec species, formasque omnes aut nomina dicam Pomorum, seu quae de montibus Armenus olim Attulit ipse suis, nativo picta rubore: Seu quae de grandi ligno plantabat in hortis Alcinous , dulci seu quae Tiburtia succo Cedunt Picenis. Quid mala Cydonia iactem, Et quae de nullo plus commendantur odore Nec bene vos primis ceras acceptissima mensis Nec vos diuino spumantes nectare ficus Transierim, quibus eximi pro munere gustus Maior venit honos, quam vobis mitia poma. Sed numquam plus ipsa sibi natura, suoque Indulsit genio, quam cum tot deinde figuras Impressit breuibusque pyris, grauibusque volemis, Et tam diuersi fecit discrimina succi . Pars vino propior rores generosa Falernos Exprimit ad gustum, pars altera mitior ori est, Rore suo musti vires imitata benigni: Pars collo stolide obliquo , absurdeque tumenti, Crescit in oblongum, non uno ubere, Ventrem. Ipse etiam prunis suus est honor,& suus uuis

147쪽

s. IO' Praesertim aduerso iungit quas pertica muro. Pruna lau- Et quae purpureae vites Apianaque Vina Rite suas obeunt, ipso pro pariete, partes purpurea. Forte etiam peponis blandum fragrantis odorem, im i yJ ς Et quas praedulci succo natura rubentes Impleuit costas, semperque rubentia fraga, Ni nimis urgeret res iam properanda, referrem. Muro intendendae cum dant praecepta coloni

Arboris, aut palmae mandant , fundatur apertae Ap-

In morem , passis uno non stipite ramis, ,' k, Aut spina in speciem ductae de tergore pisciS, ARBORis. Cui spissi trunco rami fruticentur ab no. Mos ut uterque bonis iam magnum autoribus usum obtinuit, te neutrum hortis adhibere vetabo. Te tamen arboribus momentu grande putandis,

Et moneo, S creber repetens, repetens' monzbO- ,)- Namque suum ramis Caedendo imponere morem ' - γα μ'

Ipse potes, quos tu porro in quamcumque Voc ri , et ἰξbpsi, Per ferrum, faciles ibunt, docilesque figuram. Arboreum ferro genus omne Colonus adunco inrormet ramum attondens tingatque putando, '' et Cum nondum ramis venit iam fortibus aetas Ebh hi At cum caesa suo de vulnere pullulet arbos, γ' Spemque nouae faciat virgae percepta cicatrix Ne dubita ferro durum exercere frequenti Imperium arboribus facies formanda, putando est. Utque omnis primis artas est pessu annis εὐ- Foetibus imprudens, atque inconsulta ferendo: ExTheopia. Hδβ ςnera partes per se iuuet ipse putator h ix *V

148쪽

ITO HORTORVM et oiis Arboris, ferro ramos compescat inanes. - m qu 'ς Ipsaque sub vestras veniat lasciuia leges,

- famuli, prima luxum emendate iuuenta, ramos tondete, nocet clementia ramiS. Sed quo quique modo, qua sint de parte putandi, Tu per sollertes prudens exquire magistros.

Parcendum semper primoribus, unde futuri Spes foetus tibi certa, atque expectanda propago. His autem studij si fors respondeat annus, Protinus aspicies pomosos crescere foetus Per murum,&pulchro diues laetabere fructu. Nam neque plus molis, neque plus habitura coloris Poma putes, quam quae soli percocta reflexo, Ostendunt longo digestos ordine textus Et cultu e tali , poterit qui plurimus es se Fructus erit. Tu morem alium ne quaere doceri. Et licet hanc artem per sese deinde repertam aetas nostra ferat, fructusque calore coquendos Monstrarit, per vim solis vi parietis auctam: tiquita Hanc tamen antiquis obscurus rumor ab annis - I. Deducit, magnoque valens pro teste vetustas. quam hor Et si vera fides, longo quae venit ab aevo, i ibi, Alcinous Rex idem hominum, cultorque peritus' Hortorum, talem primus Phaeacibus oris

moenum Al Dicitur arboreo tortu coluiste per artem

hi Illius immens cum rumperet horrea fructu de pallio. Autumnus, foetuque hortum felice bearet, tibia ., Contigit, Vt Verni cum spes se proderet anni, Alcinoi ho Stridentena nigro spirans de turbine brumam,

149쪽

S. III Per noctem, Boreas omnem populauerit hortum. Si qua autem tanta forsan de clade superstes Arbor erat, laeta per agros quae fronde vireret: FCetu immaturo partus edebat acerbos

Ante diem, caelii vitio, Solisque maligni; Aut aestu sitis immodica languebat iniquo. Quin etiam caelo illustri, de nube serena, Non semel auditi, sudum per inane, fragores: Sed tamen istius pars maxima cladis ad hortos

Pertinuit, saeuis pomaria perdita ventis. Rex autem attonitus monstris, vocat undique vates:

Quid portenta velint, rogat doconsulta requirit, Clade super tanta Memorat pars multa repulsos Et Zethum ac Calaim, qui sese Aquilone creatos Iactabant, dum regales peterent hymena OS. Spem dabat ambobus mater non ipsa negabat Filia, sed neuter Regi populoque placebat. Quod Boreas animo forte indignatus iniquo

Per Coniuratos molitus talia fratres:

Dum vindicta omnem tum demum expleuerit iram Pars Circen causatur , Atlantiademque Calypsum, Vtramque infestam regi. Nam prima Calypso Sememorans indigne habitam Pharacibus ipsis, Pro Laertiade accepto, quem Nympha ferebat Esse suum, sese passuram impune negabat. Verum alijs suspectum odium,ec vicinia Circes, Quae poterat Lunae ipsius confundere vultum

Carminibus purique auras corrumpere caeli. At bonus Eurymedon , vates Phoebiq; sacerdos,

150쪽

Nos ipsi sentes sumus & simul alta repressit Ora silens , moestusque: iubet rex ipse silentem Effari, quid deinde velit, quae crimina pandat. Ille autem non verba sibi iam multa requirit Ipsa rei grauitas , quando peiora timentur,

Et locus est votis, crimen per vota piandum est. Namque graues magni exercent nos numinis irae. Regia quod multi replerent horrea fructus, Ipse suae Alcinous curae tribuebat, Marti Demens qui diuos non respiciebat agrestes, Nec Solem aurarum , tempestatumque potentem, Nec ventos, ipsumque Iouem placare solebat. Tum sese Alcinous coepit sentire nocentem, Incusans durumque animum, fastusque superbos.

Itur ad Hesperidem,silua in Phaeacide,nympham Quae responsa Deum luco reddebat ab alto,

Et vox per lucum non longe audita silentem. Ite, Ioui magno bisse mactate iuuencos, Et totidem Soli, numen violastis utrumque: Proueniunt omnes Vtriusque a numine fructus. Ibant,vi Soli tauros , magnoque tonanti Machabant quae sacra pater facienda quotannis Imperat Eurymedon seruanda nepotibus ipsis. Interea murum pomaria plantat ad altum

Alcinous, contra Boreana, ventosque nocentes,

De nympha ipsius moniti, captatque reflexi Vim Solis, si non aequos daret ille calores. Hinc mos plantandi natus, pro pariete, fructus,

Quem

SEARCH

MENU NAVIGATION