장음표시 사용
121쪽
LIBER TERTIV s. 83 At mihi dicendis hortorum in grandibus undis,
Grandius ora sonent, vestro de munere Muta. Te primum terrae ingentes aperire lacunas, Extra alios fontes, dc in inferioribus hortis, Praecipi, quo se errantes demittere riui Assuescant, fontesque omni de parte redundent. Nam neque tam graciles rivi, fontesque placebunt, Quam magni tractus undarum, atque aequora lata, Immensos longis imitata cubilibus amnes. Proinde cauos seu forte lacus , quadrataque ripis Stagna pares, late grandi effodiendus hiatu Alveus abscissa circum tellure , patenti AEquandus thalamo fluuiorum, aliaeue paludi. Ipsum autemvallum,circum supraque,quod omnem Continet amplexu ripam ne forte sub undis Persidat, quadri fundandum pariete saxi,
Carmentique solum multa Compage tenendum.
Namque ipsi&lapides, ipsa caementa fluenti Subsidereri aquae interdum, S fecere ruinam. Ergo ne dubita firmas opponere moles,
Omnes per stagni ripas, spumantibus undis,
Aggeribus murorum, aquas sua ripa refraenet. implebuntque lacus vacuos de partibus horti Diuersis, iussi per campum accedere rivi, Et centum plenas invergant Naiades yrnas. Vidi tape suos, qui de torrentibus ipsis Implevere lacus: 'uas ex imbribus atris Per campos passim, sors ipsa coegerat undas, ornauere labro ingenti, ripisque receptas.
122쪽
Tale Bauillaeo stagnum memorabile ruri, Nympha loci, domino legum iam praeside maior,
Fortunaque domus diues meliore parauit. Nam per semirutas prius ibat languida moles Unda, nisi hiberno forsan grauis imbre tumeret: Scabraque destructae manans per rudera villae, Perse fontis inops, pulverulenta fluebat; Hancque Bauillaeae, Sancaronidesque iuuencae, Post pastum, cursum medio, potare solebant: Quam poteram pedes ipse leui transmittere saltu.
At domino cum venit honos, accessit Zoipsi Deinde loco. Nam quae iunco male tecta palustri Ibat parua quidem, magnis sed debita fatis, Grandi accepta lacu,iam piscibus unda natatur Diues aquae, plenoque tumet spectabilis alueo: Et videt interdum magni capita alta Senatus, Civiles dominos rerum, legumque magistros, Festas urbe, suis per gramen ludere ripis. Iastus aquae, stagno in medio, stridentibus undis Erumpit totum lapsu qui personat hortum. Stagna autem pro se diuersas quaeque figuras
Accipiant, sint quae referant, te maxime Lari, Fluctibus, aut surgens unda, Benace, frementi, Sint&quae ripis Trasymenum imitentur opacis, Lucrinosue lacus , dc Auerna sonantia silvis. Nec te magnarum minus oblectabit aquarum Ambitus, excisum gleba ducendus in orbem Forma decens hortos scenis si silua coruscis,
Vernantes ripas ramo pendente, coronet,
123쪽
LIBER TERTI vs. 8s Gramineique tori , puroue sedilia saxo.
Et seu constet iners, riguusTeu profluat humor, Silua coronet aquam, praetexens frondibus altis, Omne latus, totique loco det frigus, imbram. Sunt dulces SI aquis, & amicae fontibus Vmbrae. At non hic querulae confuso murmure, ranae
Antiquas lites,4 iurgia longa recantent: Hinc abige indignas; imo nam gurgite limum Turba maligna mouens permiscet cuncta tumultu; Sed puras late per quasvi flumina multus Ludat olor, qualis, qui plumis abditus albis, Tyndarida matrem caelestis cepit adulter. Vosque coronati per flumina ludite lintres: Pictaque spumantes perstringat palmula fluctus. Ne tamen alia nimium ripis ne credite matres:
Perfida vestrarum forsan nescitis aquarum Arbitria,& viridum numen Crudele deorum. Crimen fecit aquis, miseri post fata mariti, Halcione, fugiensque minas Athamantis,4 iram
Infelix Helles, fecit crudelis Elis,
Anna soror , fecere viri fecere puellae. Qui mers toties altis periere sub undis.
Numen adorandum undarum, ne talia vestros, Cultores florum patiantur fata, per hortos,
Hostibus haec potius contingant funera nostris. At ne discedam longe, aut iam exorsa relinquam, Ut tibi&ipsa etiam longis spatiosa fluentis Arua natent, varijs diuersi e partibus horti Unda omnis collecta, ingentes stringere ripas
per omnem aquam viriditas, ad oram fuminis. Ecl.
124쪽
86 HORTORVM Gaudeat & pleno per agros aequabilis alueo,
Et granae curtu riuos Imitetur, Mamnes,
Litoribus rectis , structaeque crepidine ripae. Nam non plus virides riguis aqua fontibus hortos
Commendat, thalamo quam cum portenditur am
Vber aquae riuus, illa spe istandus ab omni, Lati fluoque sonans per agros se gurgite pandit, Tanquam legitimum ripis, ac nobile flumen.
Nec praecepta iuuat praeceptis addere longis, Ut si quae fuerint istam monstranda per artem, Praeterea longo durus tibi carmine teXam. Vos adeant, domino nuper florente, beatae valles, si quae super his discenda requirant: Inuisant vario digestos ordine fontes; Quot constricta solo subter pluniboque fluenta; Quique , quot informas fontanam tuere per artem. Multifidi fontes ornataque fontibu antra. Vos adeant riguis longe o celeberrima limphis Rura Lian Curti, praetentaque gramina Visant, Et quam mille modis Schombergia duxerit undam, Nympha loci custos, ruri praefecta marito, Vna inter patrias longe celeberrima matre S. Teque adeo imprimis quae principe nobilis unda, Bellaquei Naias longe pulcherrima fontis, Franci adum regina tenes moderamen aqUarum. Nec se se ulla tibi, patriis quae regnet in oris, Nympharum anteferat , nc tantum affect ct hono
125쪽
S. 87Te fontes, patrij que lacus, te Gallica semper Flumina, te latis gaudet qui Sequana ripis, Atque Parisiacae iactantior influit urbi, Te rapidus Ligeris, Ligerique infusus Elauer, Externique colant fluuij, tibi Martia Tybrim Italia atque omnes submittat Graecia fluctus. Nam tu diues aquae,in limphis opulenta beatis, Totque olim Regum impensis , cultuque superba,
Una super reliquas tantum memorabere limphas, Quantum alias inter celebratur Gallia gentes.
Illamri perfunctus bellis,ac pace potitus, Et toties victor Lodoicus grandibus auxit Nuper aquis, scopuloque nouos molitus ab alto Undarum lapsus, magnum decus addidit horto. Sed quid ego immensos latices, fontesque super-
Unda immensa, ingens, grandi quae fluminis instar, Maiestate fluens, it ripis lata profundis.
Illa suo toties decerni litore vidit Fortuna populorum, is istas undique ab orbe Regum oratores vario, qui supplice cultu,
Arbitriumque suum peterent , pacemque rogarent, Sed non diuitias fontis Vacat ire per omneSBellaquei, nec quos hortis Lodoicus honores Addere molitur nec vos regalia tecta, Tot Regula fundata opibus, luxuque beato, Florentes hortos iam fas memorare canendo. Nec sit fas esse me dicere cuncta parantem
126쪽
Iam sinat audiri, quae regia limina circum, Omnis fama tubis sonat omnibus. Aspice quali Laetitia, plausuque domus iam ferueat omnis: Ex quo aulam partu impleuit Lucina verendo, Delphinique sacris totus natalibus orbis Applaudit, certae portat qui grandia pacis Nascendo auguria, denunciat otia terris. Dum sua Nympha domus celebrat iam gaudia; dumque Magnanimum ingeminat Lodoicum pace sub alta Regnantem, populis & dantena iura quietis Ruris opes reliquas, sperandaque dona colono Persequar, fomis foetices mitibus hortos.
127쪽
EC te, quae virides regnas tam laeta per
Non dicam , Pomona ciuis hic omnia quando Muneribus sunt plena, tuoque assurgit honori Autumnus, viridi praecinctus tempora ramo. Quae tibi pars etiam nostri spectanda laboris, Lamonide, postquam praesertim, te duce, coeptum Crevit opus, pelagoque dedit sua vela patenti. Et quamquam vultu leges Astrae seuero Imponat per te populis luxumque refraenet: Te tamen iuris dantem praecepta colendi Vidimus,4 morem arboribus, legesque ferentem. Namque omnes cultus species, genera omnia foetus
128쪽
9O HORTORUM Arborei prostant per te descripta colonis. Munere pro tali, sic te tellure benigna Deinde tuus fortune ager, sic diuite fundo
Luxuriosa tui curvent pomaria fructus, Laeta Bauillaei rumpantur ut horrea ruris, Atque tuae nunquam desit sua gratia villat. Quamuis non omnis tellus 1t idonea plantis
ad: Omnibus, certas teiles, ac foedera certis dὸm agrarὸ-Vra Icribat natura locis, praescriptaque seruet:
Iό illi Francatanaen non est obnoxia tellus Legibus, eximiae quae fertilis ubere glebae, Nil fructus non laeta ferat, nil culta recuset. Et quamquam multo generosos palmite colles Imprimis longo tollat Burgundia tractu,
Quamquam pomiferis laetetur Neustria Campis, Belsia sit farris opulenta , Vesuna metallis, Benharnus nemorosa racemiferique Tricasses, Nutritor pecorum Biturix, Arvernus equorum: Est tamen omne solum Francae telluris, alendis Hortorum arboribus, rurique insigne colendo. Praesertim riguae tellus vicina Turoni, Ver ubi perpetuum, semperque nitentia prata, Et quos lentus Arar, praecepsque Druentius agros
Perluit, pingui vallis rorata Garumnae, Vosque Parisiaci ditissima praedia ruris.
tamen ipla tuo tellus optanda patebit
Arbitrio, glebae finadus quaerendus opimae.
Nam fuge triste solum, fulva quod languet arena, plo Necnon quae pressos interiacet infima colles
129쪽
LI VI. 91 Conuallis, cui lenta palus exhalet inerti Defundo tetram crassa cum nube Mephitim, Vnde grauem referant etiam sua poma saporem: Et fuge perpetuis campum qui flatur ab Austris. Optimus ille locus nobis, haec optima sedes Arborei foetus, ubi coeli mitibus auris, Decliues campi terra pendente patebunt. At licet apricum ad solem, ventosque tepentes Vergat ager: non ille tamen remouendus ab horto Florifer, spatio sua sint diuortia iusto Floribus, 'omis sed ferri ingentia claustra Clathrorum ordinibus dirimant pomaria longis, Defendantque aditus, populo, pecorique cauendos. Non iam, telluri qui sit delectus habendae, Hic repetam, moresque ipsos, habitusque locorum,
Plantandique modos, tempora certa serendi: Omnia iam populis vulgata. Quis iliCet omnem Monstratum agricolis culturae nesciat sum λSi vero arboribus per se satis aequus alendis
Non sit ager fossa terram proscinde patenti, Ipsa pro structi quae strata crepidine muri; Et sterilem late non impiger effode campum;
Proque solo exhausto meliorem sussice terram. Haec melior, gracilas quae fundo imitatur arenas, Si tamen illius color est bonus, bonus humor: Canapus alit nimias, si sit nimis humidus, herbas. Quaere prius terra fructus qui, quamque decebat: Vitibus an sit ager imagis ingeniosus habendis, An magis arboribus: nam per vim nulla coacti
130쪽
92 HORTORUM, ' i Gratia ruri erit: ne ruri proinde colonus
tiom. Imperet, ut perte tellus tractata monebit.: Cum fuerit iam stratus ager, tellusque parata: Imprimis ipsum , certo discrimine campian describere sedes reluitie Maia dabo: postquam lecta de gente flagellum . . optaris, decerpe manu, aut exscinde securi V Siluestrena ramum, terraeque immitte tepenti: qi d iii i: Nec pigeat scrobibusque manus adhibere cauandis,
regio p xiδ' Sternendoque solo. Te talem impendere Curam, l. 18. c. 18. Arboribulque tui primo imponere Ores
Proderit §os, ipso de corpore matrum,
λῖ. Arboreos fosso ramos deponere campo.t, fuit indignum quondam, dum prima vigeret Plat in Th. Persarum fortuna , alio de sanguine magni Astyagis Regem campos coluisse superbum.
61ς, - πλα Saepe illum patrios florei poma, per hortos et . : Plantantem, manibusque suis plantata rigantem ροφὴ - Attonitus vidit mons vertice Tmolus ab alto,
Cyro in Oe Maeonij Vnus late qui praesidet arvis; Et Regem agricolam longe miratus Orontes. In veraturi Halac etiam, Ut perhibent, et exercebat ad arte,
I Cum domito Fabius Dictator ab hoste redibat,
gri,ut Dis Nor veritus , medio dederat qui iura Senatu, hi Ferre idem arboribusque suis, terraeque colendae, vomer. δ' Victricesque manus ruri praestare serendo. his, , . Ipsa triumphales tellu experta coiqnos, i. C-k Atque ducum manibus quondam versata suorum,