장음표시 사용
181쪽
HORTENSI CULTURAE. I 3hil propemodum habuit magis commendabile, ad
nominis celebritatem. Carthaginenses vero, qui de imperio orbis terrarum per id tempus contendebant cum Romanis, nemo dubitauerit fuisse magnos Hortorum cultores; postquam traditum a Varrone, Graecos omnes, quidere rustica scripserunt, quos memorat innumerabiles, per unum Poenum nobilem, Magonem nomine, fuisse superatOS.
Scripsit enim ea de re libros octoi viginti, quos Cassius Dionysius Vticensis reddidit Graeco sermone d Sextilio Praetoricii Bithynia misit eosdemq; actos in compendium Deiotaro Regi obtulit Diophanes. Adeo verum est populos omnes, qui se commendarunt aliqua ingenuitate bonarum litterarum, Hortensis culturae fuisse studiosos i cui fere cuncta barbaries semper fuit infestissima. Nam rebus perperium Romanum inclinatis , nihil propemodum contemptius fuit eo studio, per id omne tempus, quo Barbari Volitarunt per Europam , qui, ut in artes caeteras,ssic in eum cultum inuexerunt quandam peregrinam insolentiam: per quam plane negligi coepit hoc studium: in quo colendo tuendoque quaedam semper vitae honestas fuit in negligendi, infamia ac turpitudo. Cum autem pro Vario populorum ingenio variam fuisse hortorum colendorum rationem planum sit constituendum erit, quae omnium fuerit optima postquam de caeli solique affectione, ad horti formam optimam ma line
182쪽
Non dicam de moribus populorum Varijs, pro vario Hortorum culti, quod esset resinfinitae, Mysiiq-ς inutilis operae. Satis est, pro suscepta re , si dixero .r , . breuiter de caeli solique ipsius Horto conuenientis r ἡ . indoli, quod erit non expeditum cum saepe conrib,- tingat, ut idem solum quod floribus conueniens est, non aequum sit fructibus. Non enim, in Mit Varro de re rust. lib. i. cap. 7 eadem omnia in eodem agro, re se possunt .vique alius est ad vitem appositus,alius adfrumentum sic de caeteris alius ad aliam rem. In Campania, caelum Falernum propitium est vino, Appulum frumento , oleae Venafranum Nam ut docet Virgilius primo Georgicon. Continuo a leges , aeternaque foedera certis Impossit natura locis. Adeo nimirum parce liberalis est, ut nunquam late patere sinat idem beneficium.
Hic segetes , istic eteniunt felicius uua, Arborei fetus abbi, atque iniussa virescunt
Vbi Poeta concessas dotes singularibus solis persequitur pluribus, quam regionum partitionem Pindarus in Pythiis longe antea; Columella vero libro tertiodere rustica aliquanto post meminit, ubi habet. Musiam , Libyamolue abundare frumentis, Tmolon, morycion orere croco Iudaeam ct Arabiam pretiosis odoribus illustrem haberi. Nam ut declara tum a Plinio libro 18 in omni culturae parte valci
183쪽
HORTENSIS CULTURAE. I soraculum illud , quid quaque regio patiatur. Quapropter non potest satis dici, quantum referat, qua caeli positione constituatur Hortus. Quae causa est , cur plerisque ex Africa de terrae cultu scriptoribus Tremellius, apud Varronem, fidem haberi nolint, propter Hi, solique distantiam Fundus autem is, ubiselubritas non est, inquit Varro lib. i. de re rust cap. 4 cultura non aliud est, atque auadomini Dira , ac rei familiaris. Itaque villico diligenti& accurato imprimis laborandum est, de caeli solique situ pervestigando,
ne perdat operam omnem, si peccet in ea parte, quae prae caeteris Considerari debet.
De caelo ipso video , quid senserit agriculturae
magnus arbiter Varro Cum enim orbis terrarum diuisus esset in duas partes ab Eratosthene, alteram, quae est ad meridiem, ad septemtriones alteram Matuit partem septemtrionalem meridiana longe fatu-briorem M salubriora sunt, inquit , in f ctu lora , libro i cap. 2. Ex quo conficit, Italiam Assi ad colendum fuisse oportuniorem e primum quod sit in Europa secundo, quod haec temperatior
pars est, quam interior et nam inii , paene cempitema
hyemes. Quae facit ratio, cur iudicem Galliam, non Ita C A lia modo, sed terris omnibus rei Hortensi commo μοῦ diorem, quae supra caeteras omnes caeli temperatiss- : mi sit tantumque de parte meridiana communicet 2 aeqv nxum necessarium sit moderando septemtriona
184쪽
1 6 DE DISCIPLINA UNIVERs Aliuna siderum frigori: quae temperatio omnium maxime conueniens est, siue floribus , siue fructibus educandis; his enim ut calores propitij sunt, sic nocent illis, si nimi sint. Quae commoditas satis per se patet ex vicinitate regionum quibus Gallia communicat. Pertinet enim ab una parte ad Angliam Sc Germaniam, ubi pro caelo frigidiore, flores sunt foliosiores; ab altera vero pertinet ad Italiam, ubi pictiores mitioresque fructus, pro caelo clementiore, prouenire solent. Cum autem Horti perfectissima
complexio floribus, nemore, aquis, pomario contineatur, quibus omnibus caelum nostrum videtur esse imprimis accommodatum meo iudicio censeri debet, pro recta Horti constitutione, omnium optimum illud, quod mite floribus, nemori algidum,
aquis salubre, fructibus d pomis tepidum sit quale
constat inter omnes, esse nostrum. De soli bonitate, non interrogabo Conscientiam villicorum, quando summa felicitas Hortorum nostrorum satis per se monet quid de ea aestimandum
sit. Nulla est oratio, quae possit assequi soli nostri benignitatem, de qua dicerem pluribus, si scriberem
ad alios, quam qui sentiunt beneficium tantae commoditatis nec ipsa tellus ubertate sua ostenderet felicitatem, quae ab aliquot annis sic cohortari coepit industriam hominum nostrorum, ut nulla re magis quam Hortensis rei studio se propemodum nobilitarit aetas nostra: quae laudabilis quaedam insania est liu
iusticuli cum nulla domus sit in ciuitate, paullum
185쪽
HORTENSIS CULTURAE. 1 7 liberalis, honesta, quae se non commendet ostentatione Horti alicuius ipsique patricij, principes in regno viri, de pomariorum ratione uniuersa palam Commentari vi tradere dogmata non dubitent. Ex quo factum ut quod olim gerebatur per seruitiorum vile ministerium Magni iam excelsique spiritus sit, informandae arboris, Hortique describendi colendique, profiteri disciplinam. Contra quam expostulabatur olim ab historico naturali lib. 18. cap. 3. quod suo tempore agros, ortosque vincti pedes, damnata manus inscriptique vultus exercerent. Quae luxuriantisac perdita Reipublicae calamitas fuit. Cum olim ut ipse testatur eodem loco, ipsorum Imperatorum manibus colebantur agri, visa est credere gaudente terra vomere laureato, triumphali ararere: ue illi, eadem cura,semina tractabant, qua bella, eademque diligentia arua di
ponebant, qua castra sue honestis manibus itius
Qui felicitas contigit aetati nostrae in quo non modo Regni proceres, summique Magistratus oblectant hortorum cultione sed etiamRex ipseChristianissimus, medias inter belli pacisque curas, non
putat alienum sua majestate descendere interdum ad eam animi remissionem, quae percipitur e studio tam liberali. Nam Florum Hortorumque cultum omnem silc habere coepit in delitijs ut nihil exquisi1- tum siti, in amoenitate ruris uniuersi , quod perficienda villarum suarum magnificae molitioni non
186쪽
1 8 DE DISCIPLINA UNIVERIAasciscat, pro captu unius cuiusque, sumptibus infinitis, quasi velit ornamentorum luxuri opulentia, fortunatae telluris ipsius prouocare benignitatem. CA, vi iv. Cum Voluptatis gratia, multo magis quam utili-
Σμην, q' talis comparetur Hortus , eam orti forma censeriis apud Qebet omnium Optima, quae maxime compolita sit, ad eam amoenitatem quae ruri percipitur quamvi-6s .mmum deo quatuor quasi clementis contineri niuersam,
pq f 'U' floribuis , nemore, aquis , pomario Ex quarum par'tium iustissima temperatione liquet Horti formamessici omnium absolutissimam. Per quid autem potissimum veniat gratia ei partium compositioni, aut quid super ea re imputandum rationi, non disputa bo nimis subtiliteri desidiose sentiunt satis, qui
afficiuntur voluptate ruris, quanta decentia sit temperationis istius; licet non ita perspicuum sit, quidpnecis gratiae per se conferant partes singulae, unde
existat illa species admirabilis quae rapit oculos, occupat admirationem , per singularem eam partium aptarum inter se Conuenientiam. Quae partitio, in Hortensis rei distributione uniuersa, suis omnibus sic est absoluta numeris, ut non modo melior
fuerit nunquam , sed ne vel in posterum perfectior vlla excogitari possit.
Nam sic per eam temperata sunt omnia varietate
de elegantia sic picti florum colores, denis opacitates nemorum fontium riuorumque liquidae perennitates , amoenissimique ordines arborum pomiferarum inter se mire consentiunt ad decentiam ot
187쪽
HORTENsIS CULTURAE. 1 9 nihil fingi queat, quod ad curiosam ruris amoenitatem magis appositum esse videatur. Neque tamen contigit propterea , quod video deploratum a Plinio, in proemio libri, is in re iustica, itam desiisse, ubi viuere coepit voluptas quasi
rus emendate cultum non ferat elegantiam lautiorem Verumtametsi discrepent nostri mores, ab illo Vulteio Mena , quem laudat Horatius ad Maecenatem, qui de sua re unice sollicitus. Aruum , caelumque Sabinum Non cessat laudare , amore senescit habendi. Quique factus, pro se, suisque rationibus, ex niti-dori eleganti, sordide rusticus, Sulcos Metineta crepat mera. Tamen per industriam cultorum perfectum est , ut in Hortorum forma , quae viget id temporis apud
nos voluptas ipsa seruiat utilitati &si Conferre volumus nostra cum antiquis, non solum Hortorum
elegantia, sed etiam fructuum ubertate vi copia videbimur longe superiores. Nam peruenimus ad cum sapientiae gradum tantopere laudatum a Poeta,
quo villarum nitorem, cum utilitate coniunXimus.
Sic ille videlicet ad Nuin nium Vallam epistolarum libro primo. Vos sapere, flos aio bene vivere , quorum Conri icitur nitidis fundata pecunia villis. Vnde plena lenociniorum videri coepit ars illa, quae voluptatem fructuosam afferat. Sic ex ea commoditate aetas nostra , nothiam disciplinae Hortensiis
188쪽
1so DE DISCIPLINA NIVERSA partim in formandis arboribus, partim in floribus educandis assecuta est perfectissimamci adeoque ita de rerum nostrarum elegantia longe potiori iure praedicare possumus quam Poeta Venusinus venimus ad semmum fortu . In iis praesertim, quae spectant Hortorum elegantiam, ruri' amoenitatem Nam partim noui orbis, per maris commercium communicati beneficio,pa tim studiori industria cultorum nostrorum, plurima postremis temporibus his , ad Hortorum Cultum decentiam, comperta sunt, quorum nullum ferme extat apud maiores vestigium. Sic autem statuo, Vt partes hae, quibus Hortorum descriptio continetur omnium rectissima , nunquam fuerunt ab omni parte elegantiores, per eas , Conformationis&decentiae Hortensis eam essici absolutionem, qua nec fuit usquam ulla maiori, nec in posterum esse possit. c,, Quomodo autem postremis temporibus iis factus inbis,d sit aditus ad eam perfectionem disciplinae Horten-
perμ ηt sis, quae nunc est, dicere non erit alienum Quod viressis culti, memoriae recenti est, non dimculter repeti pote-
f si ' rit. Nam caeli solique Gallis commoditate parum
feliciter usos maiores nostros, in eoque paullo fuisse rudiores, dicere non Verebor. Atque V rem aggrediar cum ante ciuiles motus vltimos , induxisset luxu mi abundantiam in ciuitatem, fortuna rerum nostrarum , quae tum erant florentissimae; illarum
amplificando splendor quaesitus decor ab Horto-
189쪽
HORTENII CVLΤVRAE.rum culturi cui, ut ferebat opulentia temporum a suggerendis sumptibus non defuit cupiditas optimatum Eorum , ut sit , illic imitatores extitere permulti de priuatis,praesertim ex negotiatorum publicanorumque ordines, qui tum frequens erat in urbe&copiosus. Illi, ut erant diuites, pecuniosi, nullis parcebant sumptibus, pro constituendis Hor
De floribus exquisitissimis , tulipis praesertim, laboratum est primo tum quaesiti longe , ductique fontes impensis omnibus ficti, simulatique amnes latissimi de canalibus domesticis. Quid plura Inducendarum Hortis aquarum mirae libidines consecu- tantam licentiam dabat luxus Deinde deductare ad fructus procurandos insitionibus eruditis arborum partus insolentes .maturitates , grauidita tesque pomorum perdisciplinam Sc artem repertae. Quibus, pro conciliando Colores, Solis de muro reflexi ascitus fauor: externae arbores magna pecuniae
'i traductae, pro nouis ramorum societatibus, per institionem excogitandis postremo constitutus ordo confussioni, quae prius erat: cui accesserunt puluillorum exquissitae descriptiones textusque areo larum mirifici unde designationes, compositionesnque Hortorum extiterunt hae, quas videmus iam, emendatiores simulacris omnibus sed opum dissipatione propemodum incredibili quo deinde luxu coepit infici ciuitas prope omnis Vt autem fauebat caeli temperatio, neque, ut apparet, deerat soli be-
190쪽
II DE DISCIPLINA UNIvERSAnignitas commoditatum istarum opportunitati, villicorum etiam culiorumque accessit solertia,pr sertim in ipsa cultione fructuum, quorum Vbertate& prouentu res ita bene cessit quamplurimis, ut breui , quod erat in medio positum , pro ratione questus patuerit late, pertinueritque ad uniuersos. Ad extremum, partim commoditate fructuum, qui percipiebantur, partim ipsa amoenitate excitatum studium , plantas, arbores expertes sensus ita coegit sub legem dc disciplinam, ut iam se fundat arbor, fingatque ad cultoris ipsius arbitrium,& imperatam fructuum vel magnitudinem, vel copiam proferat. Sic ex commoditate tum utilitatis tum oblectationis , quam ex hoc uniuerso cultu percepit aetas nostra, eam assecuta est disciplinae istius cognitionem, qua superauit omnem antiquitatem. Nam perspicuum est GraecosRomanosque versatos olim in magna ignoratione delitiarum earum, quae iam locum habent in Hortorum nostrorum de- rTtione , quarum nullum propemodum extat
1ses fiso apud eos vestigium. t/ρη in Graecas res est manifesta, si consulatur Homerus, qui in describendis Alcinoi Hortis, quibus nihil habent heroica tempora magis in ea parte sumptuosum ita tenuis S modicus est, ut vel ipsi licentiae , quam dabat fabula, parcere Videatur, pro constituendo Horto summi Principis , qui nihil habere videtur accommodatum ad splendorem magnificentiam Rege dignam Sileo de loci angu-