Renati Rapini ... Hortorum libri 4. Cum disputatione de cultura hortensi

발행: 1665년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

HORTENSIS CULTURAE. 133stiis , quem παγυον facit Nihil dico de parcitate fontium , quorum unum statuit tantum, d alterum: nihil de arborum fructiferarum paucitate: ut patet

ex ipsa descriptione Horti, septimo Odysseae. ori tumica mali, pomi nitidumfructum ferentes dulces scin oecili forentes. Nulla autem apparet puluillorum Circumscriptio , nulla decentia, positi suae arte flores , nullus ordo, confusa omnia: quibus nihil prope addit de suo , ipse Eustathius, magnus alioquin in caeteris Homeri amplificator Ex quo perspicuum est,quam rudis erat in eo Graecia , quae tamen magistra fuit olim elegantiarum caeterarum. Nihil dicam deHesiodo qui in eo in quo versaba

tur argumento, de terrae cultu, ne verbum quidem

fecit unum de ea ruris elegantia, quam quaerimus. Cumque profiteatur idinum propemodum, ut bene moratae grauitatis quandam quasi disciplinam tradat nullam cultionis nostrae similitudinem, nullam morum , nullam temporum nostrorum in ea parte Concinnitatem expressit. Extant in postremis

Graeciae temporibus apud Heliodorum , qui de Theagenis Charicleae. Achillem Tatium, qui de Cluophontis leucippae SI Eustathium , qui de

Ismenesi sine niae scripserunt amoribus, descriptiones ortorum, ubi nulla apparet nota Varietatis 5 decentiae illius , qua se commendauit aetas ΠΟ-

192쪽

I DISCIPLINA UNIVERs Αstra, in uniuersiae disciplinae Hortensis amplitudine. Non maior Hortorum fuit elegantia apud Romanos, quorum Vita, ut habuit plus seueritatis, S: disciplinae, quam Graecorum ita serior longe fuit apud eos Hortorum cultus qui , ut declarat Plinius, ei primum ternae cultioni Vacare coeperunt, quam vitae necessitas postulabat. Et ut omittam dicere deprimis Regum, Consulum temporibus , quibus, ut monet Plinius libro I9. ager, pauperis Horim dicebatur , cuius cultus pertinebat ad curam matrisfamilias, quae postulabatur negligentiae, bi Hortuae esset indiligens quis Catonem ferendum putet qui caules irassicas praedicabat, pro deliiij Hortorum sui temporis Adeo videlicet sine nitorei cultu, Romae per id tempus, res erat Hortensis. Neque

existimandum est , Republica opulentiori, qualis fuit post excisam Carthaginem , nitoris accessionem factam huic cultioni, ut intelligi potest ex scriptoribus emendatioris taculi. Nam Tibullus indescribendis ad Cynthiam ruris delitijs, vix recedit ab agricultura duriori , summamque oblectationis illius , quae ruri percipitur, statuit in pomis S vitibus conserendis. Ita ille elegia prima libri primi. Ipse seram tenera maturo tempore vites Rusticu , oe facili grandia poma manu. Mox redit ad boves& arationem, unde Vix emergit, tam in eo durus , quam nitidus S elegans in

Extant apud Virgilium , scriptorem , ut nemo

193쪽

HORTENSIS CULTURAE. Is negat, politissimum Hortorum descriptiones multae. Altera est Horti Coryciani, ad amnem Galesum, quarto Georgicon, altera in Moreto, tertia in Hortuli laudibus, quod carmen Virgilio tribui solet ab cruditisci quanta tamen ubique simplicitas, aetate quam non simplici εQuod locum facit coniecturae de illo satis probabili, cur impetrare non potuerit a seipso, ut de Hortis , quae materia sese offerebat in Georgi Cis, non tractaret. Neque enim dici potest, quod in alio occupatus , heroi suo praepararet otium cum satis aperte declaret libro i . Plinius, praecellentissimum Toetam Hortorum dotes fugisse, rerum humilitate deterritum. Quod sic est accipiendum , ut honos suus habeatur semper Poetae tam diuino , de quo quidquam suspicari secus nefarium videri debet iustissimo cuique. Non enim existimandum puto virum tam admirabilem ulla dissicultate deterritum. Sic autem senti, sub haec tempora , quibus scripsit Virgilius , ut Horti non erant huius amoenitatisvi elegantiae , cuius nunc sunt, eum non potuisse iustum opus edere de re Hortensi valde diuersum a Georgicis, quibus plurima complexus est, praeiertim libro secundo, quae pertinebant ad Hortorum rationem, ubi e tantis, a retulit , ore re' rum modo secutus, ut obseruatum a Plinio, in prooemio libri nihil omisit eorum, quae recipere porterant ornatum in ea parte: quo delectu facto , fieri potuit,Vt qterarumpartium tenuitate deterreretur,

194쪽

ne artis suae faceret periculum in materia non necessaria. Non enim per id tempus res Hortensis discrepabat multum ab agricultura communi: cuius amoenitatem propemodum delibauerat uniuersam.

De Ouidio, magno quaintumuis fabulatore, scriptore fatis libero par iudicium fieri debet. Nam in describendo , ad Auentinum , Pomonat Hortoi . Metamorphoseon , tam tenuitervi parce copiosus est, ut ab ingenio suo destitutus esse videatur. Proferre possem hoc loco testimonium Tulli ipsius, iudicis delitiarum Hortensium sane quidem non inexperti Quam multis tamen verbis, quam nihil dicit , quod comparabile sit elegantiae Hortorum nostrorum , in describendo , secundo de Legibus, Fibreno suo , amoenissimaque insula illa, prae qua

magnificas villas, pauimenta marmorea,4 laqueata tecta caeterarum ferre non poterat Atticus: ride batque ductus aquarum , tubos , Euriposque villarum aliarum, cum venerat ad Fibrenum. Par eademque ratio est caeterorum scriptorum illius aetatis, quae tam diligens erat in omni genere

delitiarum , quasi locus non fuerit huic elegantiae apud populum deliiij ingeni iam prorsus occupatum, qui vel negligens fuit istius suauitatis, vel in ea

quaerenda parandaque non sus ingenio Testis Palladius, qui in Horti sui descriptione, quae est libro tertio, multa disputat satis diligentera accurate de porris, caepis,&Caulibus. Omitto Varronem ac Columellam caeterosque Hortorum descriptores

195쪽

lua HORTENSI CULTURAE. 1 IT Latinos, qui ne norunt quidem partem ullam decentissimae illius concinnitatis, quam assecuta est aetas nostra in Hortorum descriptione credo, quod utilitate re prouentu voluptatem eam omnem, quae ex agro percipi solet, metiebantur, quales describit agricolas sui temporis Politicorum sexto Aristoteles μῶμον ριγντα -ου αἰρδεις, της μης , tilitatis sea magis quam honoris cupidos. At sermo tam multus est apud scriptores Augustae aetatis , de Hortorum magnificentia, qua se, quemadmodum accipimus, ta opere commendauerant apud suos Pompeius, Lucullus Lamia, MCC- cenas, Salustius , caeterique in Republica optimates. Nihil enim per id tempus fuit Romae celebre magis, atque patricium Vnde liquet , quam sine causa Populus Romanus negligentiae postuletur, in ea parte, in qua tot habet monimenta splendoris, &magnificentiae. Erant reuera apud populum gentium victorem Horti, supra quam dici potest celebres &sumptuosi: non nego. Nam fortunae Romanae opulentia in ipse luxus tot opibus orbis terrarum superati diues, waifluens , incredibilem magnificentiam induxerat in mores uniueris ciuitatis: sed non tam Hortorum decenti partitione, iustaque florum, arborum descriptione , cultuque eleganti continebatur luxus is , quam piscinarum aedificiorumque molitionibus , caeterisque sumpti bus immodicis, qui nullo modo pertinebant ad Or' nandi colendique ruris rationem.

CAP. VII. Hortorum formam apud Romanos , postremis temPori-bm non tam inamoenitate ruris, qua

se positam.

196쪽

Nam proditum a Varrone, ortos Lucusti cuius

villa erat in Tusculano non ribiu fructibusive, sed tabulisfuisse insignes Assentitur Varroni Plinius libro 18 qui Oillam Luculli caruisse agro , profitetur sed ut erat profusa in adscise luxuria, quemadmodum libroci testatur Paterculus, indulserat plus aequo cupiditati suae in extruenda , per immanes sumptus , domes cuius magnificentia ipsi Tullio, libro tertio de Legibus, in ea re parum alioquin temperanti, digna videbatur reprehensione quod, contra quam patiebatur temporum disciplina, corrumpendae ciuitati valere posset tam peruersae cupiditatis exemplum. Et quamuis excuset magnificentiam, suosque sumptus , exemplo Vicinorum duorum, equitis alterius, alterius vero libertini, qui licet tenuioris ordinis, sumptus fecerant in villarum suarum aedificiis, propemodum pares suis: tamen excusatio iusta non videbatur in eo, cuius moderatione cupiditas aliorum debebat emendari. Villam alteram habuit in Campania ad montem Misenum, Tusci , Siculique maris prospectu amoenissimam, quae deinde tempore consequenti, pertinuit ad Tiberium , Ut testatur Phaedrus fabula quinta libri secundi, & Tacitus libro sexto Annalium mox ad Claudium Imperatorem, qui, Vt memorat TacituS, inhiabat Hortis Tiberi', quos a Lucullo habitos in gni magnificentia excolebat. De illis autem ita Plu

tarchus:

197쪽

-HORTENSIS CULTURAE. I9 Ex quo etiam nune tanta accessione facta ad luxum, Hon Luculliani inter sum uo ima res Impera' toris habentur. Sic aiunt Pomponium Atticum villam habuisse in colle Quirinali , Pamphilianam, cuius amoenitas

non dificio sed silua constabat quemadmodum

meminit in eius vita Cornelius nepos. Sive columnarum ordine frequentissimo haec silua ornata eL set , ut fieri solebat id temporis , quod monet Horatius libro secundo satyra decima. Et varias inter nutritur Ilva columnas. Sive naturali pulchritudine,& arborum proceritate umbrosiori, commendabilis videretur. De caeteris huius villae partibus silentium per se loquitur: nam siquid habuisset dignum commendatione, non

fuisset praeteritum a scriptore tam accurato qui lO- cum quaerit tam diligenter, in quo laudet Atticum. Cum autem ortorum nomine, apud Roman OS, villae molitio uniuersae significetur, ut patet tum X

libro tertio Oriciorum de Hortis Syracusanis, quos Canius vendidit Pythio, tum ex Hortis Crassipedis in Epistolarum ad Atticum libro quarto , Vbi Tullius quasi in diuersorio cornare cogitabat, aliis que Hortis compluribus , de quibus mentio frequens est apud Tullium facilis esse potest coniectura de caeteris, qui statuarum excellentia pauimentorum honestate , tabularum sumptu , piscinarum magnificentia , exquisitaque aedificiorum opulenti magis,quam in cnitate ruris erant nobiles.Naim

198쪽

16 DE DISCIPLINA NIVERSA villarum istarum magnificentiam in sumptibus iis potissimum esse positam , persuasum esse debet ex libro tertio de Legibus, ubi Tullius subagua eorum insaniam, qui sumptibus iis locum dederant. Sic ille Quu ferat istos , cum iderit eorum villis signis . tabulis refertas, paraim pusticis, parti ι-

oris se religios, 3 Ipse Tullius, qui pro sua grauitate

reprimebat immodestiam caeterorum sibi satis in eo temperare non poterat: nam profitetur apud Atticum libro primo epistolarum se Caietam, si quando abundare coeperit, ornaturam. Urget autem per litteras consequentes amicum, ne cupiditati suae

desit Velim, inquit, ut signa, ct catera a tibi eius loci, tua elegantia idebuntur , quamplurima, quam primum mittas. Nam in eo genere, sic studio erimur, et Habs te adiuuandi , abia, prope reprehendendi simus.

Laborabat nimirum per id tempus eo luxu Respublica, quae iam mulium remiserat de parsimonia maiorum.Quam luxus immoderati licenciam deplorabat suo tempore Horatius de xv libri 1 ubi

faeculi sui describit insaniam, in aedificiorum moliabus substruendis ad Lucrinum lacum. 2 on ita Romi in Praescriptum intonsi Catonis

Auri lcys , vetemmque norma. ---Nulla decempedis Metata priuatis , opacam Porticus excipiebat Arcton. Eundem

199쪽

HORTENSIS CULTURAE.

Eundem luxurxagitat etiam pluribus, libro tertio, de prima, ubi profitetur nolle permutare se villulam suam ruris omnino perexigui quae erat in valle Sabina, postibus inuidendis, diuitiisque operosioribus caeterorum Eam nimirum aedificiorum superbiam induxerat commercium cum Asiaticis. Postquam enim victorem ex Asia exercitum Sylla reduxisset in Italiam ,signa, tabulaspictas , vasa calata mirari Romae coeptum est primum, Ut memorat Sallustius in bello contra Catilinam mox ad aedificiorum ornatum,&magnificentiam adhiberi ab omnibus: deinde per immanes pecunias, sumptusque infinitos , transportari rus .cuius demum omnis gratia constabat peregrinitateri insolentia istorum ornamentorum. Scribit Ammianus obeliscum magnitudinis incredibilis in Hortos Sallustianos magnis sumptibus translatum. Et M. Cicero testatur oratione pro domo sua ad Pontis Pub Clodium per tempus aedilitatis siuae signorum vim maximanae Graecia deportavisse, quae suis in Hortis collocaret. Vigebat Romae nimirum per id tempus ornandorum Hortorum studium nam nullis sumptibus parcebatur , quod Horti per sumptuosas aedificiorum molitiones , statuarum exquisitarum ornamenta putarentur spectatiores. Sic Iuvenalis de Lucano. Contentus fama iaceat Lucanus in Hortis

Agarmoreis.

Nam longas magnificas porticus, deambula' cra aedificabant in Hortis, ut testatur Celsus ex N

200쪽

16r DE DISCIPLINA UNIVERSA

libro octauo Digestorum. Quam insaniam putabat non tolerabilem, ciuitate licet iam corrupta, moribusque deprauatis, Philosophus Romanus epistola prima libri 13. in describenda villa Scipionis Africani cuius adoratis manibus, ad aram quae viri sepulchrum putabatur, laudat domum frugalissim Imperatoris, quam comparat cum magnificentia libertinorum sui temporiς. Sic ille grauis, ut semper , contra luxum, S uehemens. Quantum, inquit statuamm, quantum columnarum nihil sustinentium istisn ornamentum postarum impens cause. Eo delitiam peruenimus,

nisi e Imma calcare nolimus quae , ut est magnus declamator , persequitur pluribus. Sed quod reprehendebat in aliis, ipse sibi non dubitabat indulgere scitae vir notaeque cupiditatis: quaintumuis supercilium tollat interdum contra lu-Xum. Nam Hortos habuit eos in Nomentano , qui superarent pulchritudinem caeterorum vi Principis inuidiam prouocarent. Sunt enim qui persuadere velint Senecam , propter Villae Mortorumque magnificentiam proscriptum a Nerone: de quo fatis diserte Tacitus libro Annalium decimo quarto, in hanc sententiam Nero ad deteriores inclinabat. Hi tari' criminationibus Senecam adoriuntur, tanquam ingentes, oes primodum euecitas opes adhuc augeret Honorum quoque amoenitate , villarum

magnificentia: quas principem vergrederetur. Non faciam ipse verba bene multa, ut tantam immode -

SEARCH

MENU NAVIGATION