Renati Rapini ... Hortorum libri 4. Cum disputatione de cultura hortensi

발행: 1665년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

HORTENSIS CULTURAE. 193stigatione video nonnullos hac aetate qui venditant industriam suam locupletibus ti pecuniosis de

caeteris non laborant. Ipsi viderint, quibus sumptus in ea parte faciendi erunt, ne per istos aquarios circulatores deludi se sinant, dum Hortorum suorum, prae quam res patitur , student elegantiae. Satis historiarum tulit aetas nostra, in ea materia Vix enim dici potest quam multos viderimus, qui per socordem immodestiam, contra quam ferebant eorum facultates , pro deducendis aquis fundos suos exhauserint. Sed odiosa est orati, expostulatio omnis Neperdant operam aquarum quaesitores accurati Paxamum Democritum consulant i Ρο-pite quartovi sequenti. In aquis quatuor sunt , quae requiri debere putem , Copiam , salubritatem , perspicuitatem , dc perennitatem quae naturae dona sunt. Copiam perennitatem facit regionis felicitas , salubritatem,&perspicuitatem soli ingenium. Copiosa censebitur , si ruris indigentia sussiciat terennis , si non intermittat cursum Talubris , si nullo sapore vel

Odore; perspicua, si nullo colore inficiatur. Caetera sunt artis: ut esse solent concursationes , confusionesque aquarum mutuae; rivis influentibus estiuei latibusque addita de industria cunctationes , praecipitationesque; acti tortique in altum, variis figuris, fontium iactus antra rorantia scatebris artificiosis,& salientibus fracti per gradus latices , aquarum

232쪽

I' DE DISCIPLINA v NIvERSA magni lapsus in abruptos silices in lusus omnes,

quos induxit in fontes luxus priuatorum , quo praetermitto Longum enim esset dicere, quo processerit artificium in ea parte.

Si non desiit perspicuitas , liquorque pellucidus

fontium qui locum de intuendae obseruandaeque piscium per aquas ludentium lasciuiae , plurimum conferet spectaculo, voluptati. Omnis autem aquarum disciplina, ut rem complecta paucis, i tamque artem eam conferam in verba quam paucissima, posita est in reperiendo fonte primum tum deducendo, quo voce loci conditio, deinde digerendo in rivos , librandoque , quae fuse disputata sunt libro tertio Hortorum. Vltima pars est de Pomario quod, Vt amat applicari muris, amandari se sinit ad Horti partes remotiores, priorem locum cedit partibus caeteris. Ita fit autem , ut amoenitati voluptatique priores partes dentur apud Hortos elegantiores, quam Vtilitati. Verum quamuis e tribus iam a me recensitis existat Horti dignitas, pulchritudo , tamen si quarta pars defuerit, quae est de fructiferis arboribus , Hortus erit valde imperfectus quod summa caeterarum partium amoenitati, addat ista Vbertatem fructuum , magnamque vitae commoditatem. Quidquid autem contendat Plinius suis temporibus partem hanc ita iam pridem peruenisse ad culmen, expertis undita hominibin, nec quid-

Pam amplius excogitari possieri certe mihi non ita

233쪽

HORTENSIS CULTURAE. 19Svidetur. Venit enim in animum , etiam desiderari nescio quid, in iusto rectoque arborum cultu. menti quidem non leuis. Sic enim existimo , quod olim placitum est magno aratori, non tam sentibus , quam docentibu indigere hanc disi unam. Cum enim famulis, vilibus mancipiis de more mandentur partes illae, quae per se requirunt artem& prudentiam feri non potest, quin peccetur interdum per imprudentiam eoruni qui parum Versati sunt in cognitione naturae; cuius inclinationi, ut plurimum mos gerendus, seduloque attendendum quid ipsa velit, quid spectet,vi quo praesertim

propendeat, eiusque partes per cultum adiuuandae. Quod commode fieri non poterit, si per manus illiberales tractetur illud negotium: cum perfecta naturae cognitio teneri recte minime possit, sine meditatione rationis , quod non cadit in famulorum

vulgus rude semperi imperitum Nam ut obseruatum ab eodem Plinio , libro I. capite quarto, ut in caeteris passim artibus, sic praecipue in hocculti, quaedam rerum sunt in alto secreti re suo cuique corde nruidenda. Eo accedit, quod ipsa vetustas afferat omnibus in rebus , longinqua obseruatione, inCredibilem scientiam, quam non recipit in se fortuna famulorum. Vt autem infinitum est dicere de omnibus , quae longinquitas temporum assecuta est per experientiam in hac disciplina uniuersiitatem praeceptorum , quae circumferri solent de arborum cultu, conferaenia admonitiones quam

234쪽

paucissimas, quae diligenti atque diuturna obseruatione perspectae sunt. Pro constituendo , quemadmodum decet, pomari , arbores erunt partim proceritate naturali, caelo liberiori proponendae , partim deprimendae breuitate trunci ramorumque humilitate , partim applicandae ad murum, partim etiam mutuis interserendae amplexibus, S quadam quasi perpetuitate textus diffundendae. Quae quatuor species sunt, quibus arborum distributio per Horto , continetur omnis. Ex qua varietate, admirabilis existit haec descriptio, qua perfecta ratio cultissimi pomari constabit. In proceris arboribus, si caeli clementis accesserit benignitas , poma Censeri solent a peritis omnibus , gustu longe laudatiora quamuis cultum ferant negligentiorem, siue quod natura per se sua vi suppleat, quod requirit necessitas iuuequo planta caelo liberiore delectetur , S gaudeat

excelsitate trunci ramorumque indulgentia libertate. Sed obseruandum cum Theophrasto, lib. de historia plantarum , earum arborum tardiores esse fructus , quae proceriores robustioresque sunt: OmΟ-ς si ιπι τῆ Ἀ- ξονδε quod omnia eo sint operosiora, quo fortiora sunt. De pumilis arboribus , non ita sentiendum escitius maturescunt,ac curam requirunt maiorem: si

enim rami sint vastiores densioresque, fructus opacitate perimetur. Quapropter crebra putatione li-

235쪽

HORTENSI CULTURAE. 797gni superuacanei leuanda arbos, ne trunci ossicio suo imparis humilitas non sustineat partes suas. De hac specie, quam ex chamaeplatanis priscorum imitari coepit aetas nostra , sic Plinius lib. 11. Capite secundo. Nam chamaeplatani vocantur coactae breuitatis quoniam arborum etiam abortus inuenimus: hoc

in generepumilionum infelicitas dicita erit fit autem serendigenereis minis . Quae duo modi sunt, per quos pumiliones fieri solent, plantandi putandique peculiari ratione. Tertia species plantandi pomarij est per sepes, S

Certam ramorum inter se neXOrum perpetuitatem,

quae non. differt a ratione plantandi, quae solet adhiberi in pumilis , cum sit haec de genere pumilorum sed differt in ipsa putandi ratione. Non omne pomiferarum arborum genus idoneum est ad textus illos fructusque , qui inde proueniunt, non sunt magnopere laudabiles. Quapropter usurpatur haec species multo magis ad varietatem Horto inducendam, quam ad sperandam utilitatem. Quartum genus est , de applicatione pomorum ad murum, siue de palatione, per quam beneficium caloris ascitiiij, reflexique per murum, fructui conciliatur quod est inuentum aetatis nostrae, cuius Opetantum accessit dignitatis, excellentiae rei Hortensii, ut nulla sit honestioris agriculturae pars , in qua omnis retro antiquitas plus concedat cultoribus nostris , quam ista , quae non modo commendare se coepit institorum varietate, copii; sed

236쪽

198 DE DIs CIPLINA NIVERSA

etiam caloris , pro fruistibus ad solem coquendis, nouo incremento augendi arte Lindustria. De

qua potest dici illud Pindari , apud Plutarchum;

αγρον τευς πάρος purum decus autumni cum iam

summa laus huius tempestatis per palationem ruri concilietur. Et meo quidem iudicio nihil estiam admirabilius in Hortorum ratione uniuersa, quam nouae illius artis singulare inuentum. Ondum enim venerat unquam in animum maioribus nostris,Solis calorem sub disciplinam adduci posse, Ut pro cultoris arbitrio , non modo amplificandae fructuum grauiditati, sed etiam maturitati Vrgen- accommodaretur; quod artis repertum non tam cultorum villicorumque solertia, quam optimatum studio, opera, hac aetate celebratum est. Non persequar oratione longiori commoditates omnes nouae illius artis , quae non modo ad Horti pulchritudinem, ornatum per se conferat plurimum, sed etiam ad questum S utilitatem. Nam scite Varro, ea , inquit, qua faciunt cultura honestiorem agrum , plerumque non solum fructuosiorem eundem faciunt, mi cum in ordinem consita sunt arm

bosta β γ vendibiliorem , , adiiciunt ad fodi

pretium. Ita videlicet cum voluptate consentit v-tilitas. Nam amoenissimi illi parietum vestitus, fructuum tanta varietate, tam picti colores, speciem faciunt interdum ad aspectum etati admirabilem Vt saepe numero ornatus is iucundiore spectaculo sit,

quam villa domusque plurimorum lautius sump-

237쪽

HORTENsIS CULTURAE. 199 tuosiusque aedificatae. Quod de Tremeli Scrofae viri perliberalis, ierum istarum peritissimi, nobilibus Hortis profitetur Terentius Varro , libro primo de re rustica , capite secundo. Cum autem pertineat culius is & ad fructus pietiores habilioresque educandos, S ad omnem Hor tum viridi parietum vestitu hilarandum ut bene id succedat , tria praesertim obseruanda sunt primo, delectus fructuum generosiorum diligens S accuratus deinde sua disciplina arbori ad murum applicandae imponenda a teneris, ut rami mollesac per se ultro obedituri sub vincula venire non recusent: tertio,vt ipse textus sit quam emendatissimus, ramo

rum serie quam planissima. Si quid distortum peruersumque sit, ut fit interdum in arboribus quibus

dam , non enim omnes rectae sunt, eam prauitatem molli blandaque flexione cultus Corrigat. Nam peC-cant ij qui torquent arbores flexionibus violentis: quae nisi blande δί indulgenter habeantur, iusta vegetatione exultare , suoque fungi ossicio minime

poterunt Parcendum autem tenerae praesertim aetati, ne nodo durae obligationis, vel curuaturae praui

late Contra morem ramUS angatur.

In arborum distributione, suus ordo cuique generi deputandus , ne per valentiores opprimantur infirmat. Si spissiora poma ramos onerent , Vitiosa quaeque tollenda , ut alimentum caeteris succus aequiparet, administret copiam generosiis , quam numerosa utilitate perdebat. Quod si bonum natu

238쪽

2GO DE DISCIPLINA NIVERSAralis foecunditatis colentium corrumpat inertia dc natura fertilitatis suae pernitios luxurie permittatur multum decedet degeneris nobilitate pomis

copiosioribus. Si suspicionem de se faciat arbos, aut de eius affectione dubitetur , ligni sinceritas

ostendere poterit eius habitudinem. Vt autem fructuum species sunt numerosissimae: nam, ut monet Plinius , mi specie figuraue , non

modo saporibus succisiue toties permistis , atque insitis, enumerari queunt nihil certum constitui potest de appellationibus singulorum, quae pro diuerso populorum ingenio , quam diuersissimae cint.

Quod locum dedit , opino , Democrites, cur ne get fructus usitatis inter populares nominibus appellari per eos qui georgica scribunt. γεωργ De curatione morborum, quibus arbores pomi-rerae sunt obnoxiae, non necesse est dicere me quod nihil a villicis communibus iam ignoretur, quod eo pertineat. Caetera permittenda sunt eorum meditationi, qui partim pertaesi turbarum , partim etiam irati rebus, partim denique ruris otio, solitudine delectati , commentandi gratia secedunt rus taequorum sententia cultus ille arborum fructiferarum

ita demum factus disciplinabilis , ut in educandis

fructibus,tam nulla naturae pars sit, quam non asse cutus videatur.

Artem porro illam applicandarum ad parietem

arborum,

239쪽

HORTENSI CULTURAE ZOIarborum , pro colore fructibus conciliando nostra aetate repertam , planius est meo quidem iudicio, quam ut de eo possit ambigici quamquam video nonnullos, qui reuocent inuentum illud ad aetatem superiorem, usi authoritate Belloni , qui facit mentionem cultionis istius, quod in praesentia non disia puto. Satis est quod ea pars culturae Hortensis, per viros liberales occingenuos, nostra aetate, perducta sit ad eam perfectionem , quae pro tempore nihil ultra desideret. Certe posteriora omnia, recentioraque, in iis quae pertinent ad disciplinas 5 artes, semper esse solent perfectiora. Constituta suis partibus Hortensi disciplina, ni C, o vhil prius quaerendum, quam cuius fidei& diligentiae committas Horta curam omnem. Non enim satis dici potest , quantum intersit , cuius industriae M' mandentur partes illae. Quamuis autem primum munus boni agricolaesiit, ut se bene nauumvi diligentem praestet id tamen minime deduci velim, usque ad improbi laboris duritiem, corporis que defatigationem importunam ne villicus,quem informare volo, illi misero aratori similis fiat, sordide se

macerant pro nato, de quo Chremes, vir non inhumanus apud Terentium. Numquam tam mane egredior, neque tam et e bere Domum reuertor, quin te in fundo con bicer, odere, aut arare, aut aliquid ferre denique pNultam remittis tempus , neque te re bicis.

Nam nihil tam alienum a vita liberalii honesta, CC

240쪽

ao DE DISCIPLINA NIVERsΑquam tanta duritate laboris conficere se quod velamentis est, vel desperati. Vitam non proscribimus, qui quaerimus amoenitatem. Neque placet Chalinus is apud Plautum in Casina, qui per praefecturam rusticae rei velit prorsus abstineri a rebus urbanis: sie ille ad Olympionem. Quin ri es, in praefectura tua R

Quin potius , quod legatum est tibi negotium

Id curasci atque rebus et ans te abstinest Non requiro tantam seueritatem: inamo velim, ut is qui se dedat Hortensi culi urae, nihil earum rerum, qua Vrbanae sunt, a se putet alienum esse debere. Ingenuus sitri liberalis nihil enim magis honestum hac cultione, quae, ut testatur Tullius pro Roscio , mitam habet disiunctam a cupiditate cum Upcio coniunctam Ipsaeque, Ilarum curam gerit , arbores , ut innuit Plinius libro et blandioribus se fruge succis hominem mitigauere. Quapropter sic partes suas gerat, ut nihil in se recipiat, quod disciplinam tam liberalem , quoquo modo facere possit odiosam. Quae enim vita magis innocens

&honesta, quam cum terra , quae nunqUam recu

sat imperium, semper habere rationem inde existunt delitiae& amoenitates rerum rusticarum, quae si bene considerentur, sunt innumerabileS. Praeterea cultor idoneus sit , qui per se naturae vim , variasque terrae ipsius assectiones obseruare queat, ut eius vel tarditatem adiuuet suo cultu, vel reprima luxuriam , quod sine meditatione rerum

SEARCH

MENU NAVIGATION