장음표시 사용
2쪽
De bello Melitensi, o eius euen
Carolum Caesarem V. Nicolai Villas gnonis Commentarius. 'E L LI a Turcharum principe Melitensibus Equitiabus illati,quis fuerit exituS,
ex multorum literis,Carole Caesar, cognouisti. Sed ad quem redeat arctu deditaru infamia,qui scripse
derent tibi&Iulio Ponti fici cum Rege bellum esse, culpam amissae Tripolis, Legato oratori regio & Francis equitibus assignarae: detectus tamen paulo post dolus huc rem adduxit, ut falsi damnatis scriptoribus, Franci omnium sententiis in Equitum cocione sint absoluti. Sed quum mendacium in vulgus editum,per totam Europam prius increbuisset, & hominum animos pervasisset, quam absolutionis testimonium emitteretur: effici adhuc non potuit, Vt ab errore averterentur, qui semel ad praegressam famam,de Fracis improba opinionem imbiberant. Id autem quam sit iniquum,&ab ipsa re alienum, hic te docebit Commentariusia A.iL
3쪽
Classem apud Turchas parari,&Melitenses designari, quum pene omnium sermonibus iactaretur: Ioannes Omedes Hispanus, Melitensis militiae princeps, per homines idoneos hostili iter exploradum esse putauit:ut ubi coperisset,quam in partem classis contenderet, consilium sibi caperet. Exploratores, dimissis ad eum nuntiis, Melitam peti, remque nullam amplius habere dubitationem, confirmabant. Quibus nuntiis Equites excitati, ab Omede postulat, ut sibi rebusque suis mature prospiciat: ne appulsu classis, inopinantes & imparati opprimantur. Omedes respondet, nulli haec maiori esse curae, quam sibi: neque se virum existimari debere tam nullius usus, ut quando res exigeret, esset delaturus. Nullam noctis partem intercedere, quum reliqui se quieti darent,quin subductis rationibus,anxie secum reputaret, quemadmodum rei frumetariae, caeterisque necessariis,bene cautu &prouisum esset: sed hanc subesse difficultatem, quod quum propter annonae angustiam ,a Prorege Siciliae,com in eatu perexigue leuaretur, exulterioribus regionibus frumentum a se petitum, aerarium exhauserat, vinum orum inopia grauiter laboraret: cui malo ut mederetur,in se positum non esse. Alioqui de salute comuni quantum fuisset sollicitus, suam diligentiam in arce munienda esse testimonio: qua prope haberet effectum, ut opera, & munitiones institutae, sola specie hostes a spe expugnationis deterrere possent: hoc, a se amplius requiri nihil oportere. Adiecit, ad eorum animos confirmandos, qui metu classis hostium com-
4쪽
mouerentur, rem non eo positam loco, ac plerisque videretur: classem, multo longius ι quam Melitam spectare: ea de re, scire se plus &intelligere, quam qui diuersum scripsissent. Neque enim, qui rerum aliquem usum habeat, in animum inducturum, ut credat spe Melitat obtinendae tantos sumptus factos esse.) Certo se accepisse, Francis classem esse destinatatam, atque Tolonis expectari: Legatu oratorem regium quinque mulos Massiliam adduxisse, quibus
stipendium Turchis attulisset: duas insuper triremes& biremem unam adornari, quibus ad eos transue heretur. hoc, equitis Franci e Francia aduecti in dicio tenere se:cui potius, quam hominum imperitorum vocibus, habenda fides esset. Eodem tempore nuntiatur, Villagagnonem Messana appulsum, Melitam contendere: in cuius aduentum huius rei fides reiicitur. Vbi aduenit, magna omnium expectati ne ad Omedem deducitur, ut de classe quid afferret certi intelligeretur. Hic interrogatus, aperte negat classem usui Francorum, sed Solimani cupiditati apparatam esse: Vt iniuriam, induciis ad Africanum oppidum violatis, acceptam Ulcisceretur. Hoc, in Francia ante suam profectionem, palam factum es
se, a viro penes quem non parua est rerum autoritas: eamque unicam suisse causam, cur, neglecta resamiliari, missionem a Rege petiisset, ne tempore maxime difficili sodales deseruisse diceretur. Eo sermone consecto, habere se ab Anna Mommoratio, priuati officii mandata, commemorat. apud quem post Liladanai principatum, militiae commoda prae-
5쪽
cipuo commendationis loco sim per fuerant. Is se aegerrime laturum significabat, liquam Omedes honoris aut dignitatis iacturam faceret : Solimanum Equitibus valde succensere, propter operam Caesari
ad Africam nuper nauatam : neque Vlla ratione deduci potuisse, quominus classem ad persequendas iniurias instrueret. A qua, Melitae & Tripoli nonnihil extimes endum . proinde Omedes videret, ne quid aduersi imparato S incauto sibi contingeret. Omedes hoc response Villagagnonem nimiae secreti tenacitatis insimulat, quod aperire nollet quae de Regis sui proposito intellexisset, classem Francorum rebin Comparatam ad se properare. De se autem profitetur, operam daturum, ne sua diligentia requiratur. Prorex Siciliae iisdem de rebus egerat Messanae cum Villagagnone , atque in eadem erat cum Omede sententia: sed monitionibus co cessit: atque adhibita celeritate, quum nulla Veteranorum sibi facultas esset,pastorum & montanorum
delectu habere coepit, quos Africam subsidio trans. mitteret. Simul, quod certior factus erat Tripolim militum inopia conflictari, nullasque esse copias,
quae Melita eo traducerentur: delectorum numerum definitum ad Omedem misit, ut eis ad Tripo litanum praesidium uteretur. Addebat, maximi in teresse Reipub. Christianae, militiaeque Melitensis, eum portu seruari: ne amissus,ad receptum praedonibus pateret. Hoc nuntio, & Villagagnonis oratione Equites incitati, Omedem circunsistunt. Qui ad eum,propter dignitatem,sermonis aditu habebanti
6쪽
orabant ut opinione decederet, &, priusquam tempore excluderetur, de omnibus rebus constitueret, quae ad communem salutem pertinebant, ne sperneret Proregis autoritatem & mandata: hunc enim
tantos sumptus secisse describendis & transmittendis militibus, argumenti loco sumi posse, classem
Francos non petere. Quibus ostensis rebus, conci
lium indicitur. Ibi Omedes ab ultimo repetit,& longa narratione prosequitur, quae antea de annonae angustiis exposuerat: re frumentaria se premi, militum perexiguas copias habere, aeris nullam ratione. Atque hanc ipsam suisse causam, cur e prouinciis Equites non euocasset. Inita ratione quemadmodue tantis dissicultatibus emergeret, hanc expeditissumam sibi visam ut sangulis militiae possessionibus pecuniae imperarentur:quod non est improbatum c silium sed in suum tempus & opportunitatem reseruatum:hoc autem reprehensum est,quod praesentis periculi remedia in longinquum produceret. Hac ergo procuratione in suam occasione reiecta, huic uni rei studendum esse demonstratur,ut aegritudini praesenti praesens medicina reperiatur: ne mora interiecta, ad extremum periculum agat imparatos. Adiungitur, tribus omnino locis rem Melitensium cladem aliquam accipere posse: quibus,quatum esset facultatis, danda erat opera ne grauius quicquam accideret. Quod si ob tenuitatem,omnibus succurri non liceret: ea deseri oportere,quae ab omni iniuria tuta esse non possent:& ex eorum copia,his quae defendi placuisset,subuenire. De Gostra insula tracta-
7쪽
tur defendi liberer, an dimitti.Vna consensione decernitur, deseri oportere. Repugnat tamen Ome ades:docet, astrum editissima rupe, asperrima&circuncisastum esse: ut facile hostes aditu prohiberentur. eo insulanos se posse recipere, quos respectus patriae, natorum & propinquorum charitas, ad extremum vitae periculum,sedes tueri cogeret. Qui saepe cum Turchis patentibus & apertis locis congressi eLsent, victoresque semper euasissent, dubitari no debere,quin natura loci subleuati,icctique munitionia bus, illorum impetum sustinerent, & muris succedentes summouerent. Horum virtuti se multu confidere , sed spem primam constituita in eorum ducis equitis Hispani virtute & belli scientia:quibus rebus procliue est ad omnes casus subsidia comparare : ac iam ut haec contra opinionem acciderent, &per infirmitatem hostibus resisti non posset, iudicii tamen sui non esse, protinus ad leuem auditionem, insulam relinqui: quod absque magno municipum detrimento, suoque dedecore id fieri non posset. Quid enim, inquit, est leuius aut turpius, quam ante visum periculum metu permoveri Quid si quod est magis probabile) hostes no veniant: quis relictae patriae damna resarciet E Hoc ubi cocio obstinate s-bi negari videt: ad castri Tripolis muniendi cogitationem se consert. Erant eo loco complures milites, qui aetate & vulneribus confecti, bello idonei esse deserant: qui tamen pristinae virtutis memoria, stipendio fouebantur, atque definitum propugnatorum numerum explebant. hos mitti oportere iudi-
8쪽
catur: & totidem eorum loco substitui, quibus vires labori serendo suppeterent praeterea, habito censu,
foeminas & impuberes, omnesque quorum animus aut vires obsidionem sustinere non valerent, in Si , ciliam transferendos: & in eorum locum, centum
virtutis probatis imae equites submittendos,cum militibus qui a Prorege subsidio aduenerat . eum enim locum natura & operibus infirmum, non posse nisi eximia& excellenti fortitudine seruari. His omnibus ab Omede obsistitur imprimis ad eorum sententiam non accedit,qui seeminas & liberos a paren. tibus seiungendos esse censebant: quod communi vitio naturae contingat, saluis rebus,quas quisque habet charissimas, homines fieri segniores, ut minori contentione & laborem serant, & vitae periculum adeant, praesertim alieno solo.Neque potiorem esse
causam, cur emeriti milites amitterentur : ii enim, etsi corpore non Valent,ingenio tamen & rerum usa
excellunt:quibus bellum magis,quam corporis viribus, administratur. Simul de equitibus omnino sibi videri ut ad Melitam maneant: praestare,sedes proprias plenis copiis conseruare, quam his in alienas
dispertitis, utrarumque iacturam facere. Eis rationibus quae sunt demonstratae, equites accersitos non fuisse: qui aderant, vix trecentorum numerum implere, in quibus rei Melitensas salus penitus consiste rei. si ad Jucentos redirent,periculum fore ne oneri succumberent.His oblatis incommodis,nihil expeditius videti,quam ad insulae custodia, retentis equitibus,milites a Prorege missos Tripolim transmitte B.L
9쪽
re. horum quidem subsidio, eum locu defendi pos
se: qtiod ea esset eius loci natura,vi, propter stationis incommodum, obsidio diuturna esse non posset. Nam litus planum, exigua altitudine,logo spatio, in mare decurrens, in alto naucs constitui cogit, ne, Etesiis ea anni tepestate vi maxima flantibus, fluctibus naues compleantur: aut anchoris sabulo parum haerentibus,vi tepestatis incitatae, ad terram allidantur:quae res aduersus obsidionem magno serent adiumento .Haec vicit in concilio sententia:sed ad nouitios milites perlata, eum incussit metum, Ut palam detrectare militiam non erubescerent .seque,quum tollerentur signa,non sequuturos esse comminarentur. Commonstrabant, sibi tum primum ab aratro& caulis abductis, nullo dum etiam usu militiae percepto,Tripolitanum negotium loge dissimiles propugnatores exposcere. Omedes, si cladis certa expectatione deterritus, suos equites illo traiici nollet: cur potius in aliena vita fortuna periclitaretur Haecomedi Praesectus renuntiat: &quam potest demississime obsecrativi sine eius animi offensione illis liceat in Siciliam reuerti, quod iussi naues conscendere dicto non serent audietes. Huc addit multa,quibus Omedem flecti posse coniiceret. At OmedeS,Vt hunc ab animi consternatione erigeret, affirmabat certo sibi constare,Tripolim militum virtute protegi posse, alioqui se non esse rem in dubium deuocaturum. eos enim,quorum praesidio castrum tenebatur,& Valerium praesectum optime de se meritum, virum singulari virtute praeditum, cur amitterete
10쪽
Postremὁ in hac se esse sententia, ut id castrum sine auxiliaribus copiis defendi posset sed a Prorege missis necessario utendum esse sibi,ne eius autoritatem&consilium despexisse videretur : eamque ob rem
ab se illos non dimitti. His Tribuno ostensis id muneris iniungit, ut affectos metu bona spe reficiat.Sed ubi militibus spem missionis PCesectus adimebat, maximam formidinem & terrorem inserebat: qua animi deiectione, Omedi fientes ad pedes procumbunt : & obtestantur ne se insontes hostibus ad supplicium dedat. Huius mouendi causa, etia adiiciunt, se rusticos homines ab officio viisque instituto per
fraudem abductos,ut Messanam accederent, inermes prodivisse, quo mitterentur loco,nulli usui s turos . Quum apud eum querelis & precibus nihil proficerent:rebus desperatis,inde se proripiunt,& in
tabernaculis abditi, commune & instans fatum mseseratur. Eo cognito,quum esset suspicio ducem cum manipulis consentire, eius signiferu virum sortem atque interritum, Omedes per hominem idoneum sollicitat,& edocet quanta cu ignominia feret,ut ad solam hostium mentionem, timore milites sic opprimerentur,ut despecta sacrameti religione, ape te militiam defugerent. hoc non solum eorum existimationi , cuius esset in primis habenda ratio, sed
etiam vitae sortunisque sere periculosum : quod sugam cognitam Prorex esset supplicio crudelissimo vindicaturus.Tum orationis adhibitis illeestris,addit, de sgnifero nunquam se dubitasse, quin imperata facere paratus esset: sed studium eius, tarditate Iuli.