De bello Melitensi, & eius euentu Francis imposito, ad Carolum Caesarem 5. Nicolai Villagagnonis commentarius

발행: 1553년

분량: 57페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

serebant.sed iis, quae sunt adductae, rationibus est Ldes abrogata. Itaque omnium ad unu iudicio pronuntiatur, in deditione Tripolitana neque dolum, neque fraudem, aut ullam penitus malitiam interuenisse:sed animorum nimia remissione e timore nata , peccatum esse . quo nomine nullum in eos legibus Imperatoriis supplicium esse constitutum, a iu-

dicibus datis ostenditur . sed Equitum sanctionibus caueri, ut qui hostibus cetarit,locum ue sibi commissum iniussu principis reliquerit, quique desertionis

participes & conscii extiterint,concilii arbitrio exau gurentur. Hac lege cum Valerio Sosim Lusitanum,Herreram Tarraconensem, & Fusterum Maiorica num noxios pariter deprehensos unum & idem supplicium luere oportere. Ex qua lege,omedes Hispanos communi cum Valerio poenae destinari intelligens,&Poesium,cui ob vetus odium pessime cupie-- bat, omnium sententiis eripi, e temporis exiguitate sumpta occasione causam diuidere conatur, atque in praesentia Valerio damnato, Hispanos aa alia opportunitatem reseruare. Hoc probare incipit Combus, qui Quaesitoris vice functus erat, & ex Omedis

animo sentcntiam corrigere, magnaque animi contentione Hispanorum culpam extenuare.qua Versutia Schilingus Germanus permotus,Tu, inquit, homo es improbus qui te tam leuiter inflectas.tu nunc affirmabas, quum una & aequaliter omnes deliquissent, non posse admissum scelus expiari, nisi poenas pariter penderent: at e vestigio ad leuem principis

52쪽

propositiunculam te immutasti. tu sane ipse maximo cruciatu dignus es. Ad hanc sententiam PerusNugneus eques Hispanus accedit, atque adiungit, Tu ut rei nullius hominem decet,eloquutus es. tum ab hoc conuersus ad Omedem, se non passurum es

se pronuntiati de Valerio decerni, nisi qui eadem culpa essent obstricti, idem quoque subirent iudicium.

Reliqui, Combo conuitiis grauiter correpto , in Nugnei sentetiam pedibus luerunt. Tandem quum altercatione, nulla Omedi spes euasionis esset , reliquorum sententiis se accommodat. Addit tamen

atque instat, de Valerio & Fustero aliquanto grauius esse statuendum, quod hic illius postulata ad hostes pertulisset: ille ab hoste vocatus, paruisset,locumque fidei suae creditum deseruisset. sed quia religione a capitis iudicio arcentur Equites, laicorum arbitrio

exauguratos relinqui oportere . Atque ad eam rem

iudicem proponit Combum . hic vero, his de causis quae de ipsius leuitate demonstratae sunt, non probatur:quantas acriter Omedes contra insisteret.sed ipse pudore victus, onus excutit, hoc praetextu quod iam partibus iudicis lanctus esset, atque sententiam suam declarasset. Qua demostratione Omedes non

contentus, rem ad Scribam reficit, atque ita concilium dimittit.Breui tempore interiecto, in hanc sententia literas a Rege nuntius attulit Quoniam mul torum sermonibus comperisset suam famam de re Tripolitana per exteras nationes traduci & conflictari,&ea de re Melitenses omnium certissimum G.issi.

53쪽

testimonium serre possent, pro suis in eos perpetuis

meritis postulare, ut ad se rem verissime perscribe- rent,ut siquid Aramo peccati concepisset,aut omnino rem Legato Christianissimi principis indignam

conatus esset, sceleris poenas daret.si vero nihil per

. sona, quam sustinebat, indignum fecisset, publico militiae testimonio inusta priuatis scriptis macula

detergeretur. Literis in concilio recitatis,& postulatorum aequitate perspecta, statuitur, Regi quod peteret, concedi oportere.siquidem in Aramone nihil culpae deprehensum erat: sed eum potius maxima pietatis officia,tum regio,tum proprio nomine praestitisse. Atque ea de re arctissima obligatione mili tiam ipsi deuinctam esse ad unum omnes ingenue confitentur, in eamque declarationem Scribat literas imperant. At Omedes misso concilio hunc ad se venire iubet, & aliquantum temporis supersedere, dum de ratione conficiendarum literarum consideratius deliberatur. Eas tanti ac talis mometi emitti non debere, nisi optime digestas & concoctas. Quum ad scribendum satis temporis eluxisse Villagagnoni visum esset, a Scriba literas requirit. Ille Vero magnis quibusdam occupationibus tarditatem suam tegit, atque in diem sequentem extendit. Ea mora intermissa iisdem quibus usus ante fuerat artibus,diem extrahebat. Quam prolationem Villaga-gno non absque ratione fieri arbitratus, inquirendum esse putauit,quid aleret hoc mali. Id quum secisse reperit cum Combo Omedem secreto de re

54쪽

Valerii diu loquutum esse,eique cunctanti quingentorum aureorum poena constituta edixisse, ut illius iudicium susciperet, atque si usus esset, cruciatibus extorqueret, Aramonem secum de castri deditione transegisse per hominem noctu missum , ut hoc expresso, & in acta redacto, aequissima Regis postulata criminis consessione deluderet. Ea re Villagagno prouocatus, coacto concilio, Scribae negligentiam accusare coepit, quod serius quam ipsi praescriptum esset,literas coficeret. siquid obstaret quominus hae darentur, omitterentur: ne morae illatione ab idonea ad nauigandum tepestate in hyemem Regis nuntius produceretur. Regem fore contentum declaratione secundum reos facta: hos, neque dolum, neque fraudem in tradendo Tripolis castro commisisse, sed per ignauiam oppressos formidine hostibus cessisse. Cum ipso haec ἡicente altercari coepit Laboretus Eques, Aquitanus, Omedanae gratiae sectator, a Rege testimonium Aramonis innocentiae petitum solum esse, non autem in reos dictata. Villagagnonem respondere exorsum Omedes interpellat, ad quem ipse conuersus, Vt, inquit, Princeps, intelligas quibus causis adductus iudicum pronuntiata emagitauerim consilii mei rationem,si perte mihi licuerit,paturis expromam. Iam percrebuit, tibi cum Augustino Combo conuenisse, ut is in Valerium capitis iudicium aggrediatur, teque ei prae- ,

scripsisse quid ab eo inquirat: atque si Valerius dissi

teatur id tormetis exprimat & exculpat.Ηanc tuam

55쪽

cunctationem, moramque litetis interiectam, huc pertinere plaerique arbitrantur, ut specie probabili illata causa Regem postulatis delicias. Etenim Valerius, praeter aetatem in multum senium prouectam, est ea corporis habitudine, & virium imbecillitate, ut ab ipso quaeque vanitas facile pro re Vera tormentis extorqueatur. Vbi arcanum Omedes proditum esse sentit, ira correptus, Villagagnonem increpat, iubetque patefacere a quo haec accepisset. Is aut

ris nomen minime quaerendum esse, sed an verum

esset indicium, respodit. Hoc quum omedes falsum esse pronuntiasset, Ergo Combum, inquit Villaga-gno, absolve, Princeps, quingentorum aureorum

poena ipsi a te irrogata, nisi capitis iudicium in Val rium a te constitutum susciperet. Ipse in tuo concilio ignominia notatus, quod in serenda sententia parum fibi constitisset, non amplius est rogandus,sed arcendus, atque eius loco alter integrae famae, si rem recte iudicatam velis, surrogandus. His dictis,ira simul & pudore Omedes aestuans, verbis in Villa ga-gnonem irrumpere incipiebat. Sed ille eius rei vitandae gratia e concilio se recepit. Eo tamen res rediit, ut alius a Combo iudex Valerio suerit datus, ac Scribae imperatum, Ut nulla mora interposta testimonium coscriberetur. Sed hoc ita fabricatum ei ut reprehensioni locum relinqueret. Nam ubi assertum esse debuerat, Aramonem nihil prorsus contra

viri boni officium feci sto, id definito tepore,& quodam verboru aucupio coarctabatur. In eum neu

56쪽

pe diem compertum non fuisse, hunc secus ac virum bonum decuerit se gessisse denuntiabatur,pem inde acsi eius rei certitudo diuturnitati temporis re seruaretur. Itaque huiusmodi testimonium delaturum se esse Villagagno negat, quod dubitationem

non tolleret,sed hominum animos suturi temporis expectatione suspenderet. De hoc iterum ad concilium refertur, atque Omedi vehementer reclamati expugnatur,ut literae omni dubitationis adem pia materia reficerentur.Harum exemplum in Franciam mari proficiscens Villagagno, a tuis, Catinar, interceptus, ad te misi. De Valerio autem contigit, ut is a Iohanne Vagallo, doctissimo atque integerrimo viro, modis omnibus renitente Combo, absolutus sit: quod dolum fraudemque ab arcis deditione abfuisse cognitum & perspectum esset, sine quibus causas Imperatoriam maiestatem non posse laedi Iulius Caesar lege promulgata definiuit. Hic tamen carcere conclusus subterraneo, caeco, atque solis, omnisque lucis prorsus experte, miserrimam &inopem vitam ab Omede bonis omnibus expoliatus traducit : usque eo, dum tu eius aerumnas miseratus, Omedis mentem ad lenitatem & misericordiam reuocaueris.

Hic suit belli Melitensibus illati exitus. Nunc

tuum ac bonorum omnium Carole Caesar,erit iudicare,ad quem arcium deditarum dedecus pertineat:

quamque iniqui & improbi suerint, qui eam cladem

in Francos auertere sunt conati.

57쪽

CALEND. APRIL.

SEARCH

MENU NAVIGATION