De bello Melitensi, & eius euentu Francis imposito, ad Carolum Caesarem 5. Nicolai Villagagnonis commentarius

발행: 1553년

분량: 57페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

sent: tumque obsessi ad pugnam erupissent, copiis

ab Omede missis confirmati: ea itinerum asperitate, quum referre no potuissent, cannas amisissent.Quae

cogitatio certissimam obsessis salutem attulit. Qua uis enim accidisset ut obsessi ab hostibus se protegerent, tamen ob aquae inopiam, obsidionem diutius non tulissent.Vbi suburbia esse indicauimus, plures optimi saporis sontes largiter scatent. Huic copiae municipes coiisi, fodiendis puteis animum non intenderant : paucis exceptis, qui aliunde aquam esse sibi colligendam non ducentes, effossis domi cisternis,pluuia uti maluerat. Harum inito numero,&capitum censu relato compertum est,ad duos cyathos

cuique quotidie vix sex dierum aquam suppetere Hostes reductis tormentis ad insulam Gostram contendunt. In castellum incolae ad unum se incluserat Hoc quia a mari parum abest, expugnationi opportunius esse iudicatum est. Itaque cannis muralibus productis,tcrtia inita vigilia, murum percutere incipiunt. Hunc impetu continenti nullis prohibentibus incutientes, breui tempore labefaciunt. sed ea est loci natura, ut si vel murus deiectus esset, paucis tamen defendetibus, maximae quaeque copiae ascensu prohiberentur. Nam in rupe editissima quoquo uersus abrupta castellum est positum, inflexo, accli

ui & angusto spatio, qua vix singuli carri trahet possint, ad introitum relicto. Municipes, hostium adue tu, principem cui tantum ab Omede tribui demonstrauimus, adeunt: atque animo perturbatum obte

stantur,ut Rempub. sortiter suscipiat, neu se deserat:

22쪽

sed audacter, quid cuique sit agendum,imperet. Is spe auxilioru lapsus,profitetur se nihil habere quod

tanto malo opponat: atque omissa suorum cura,tecto succedit ac delitescit:sic paratus, Ut quem casum fortuna obtulisset, quam aequissimo animo ferret. Vbi populus se destitutum perspicit,tanto metu corripitur,ut Una corporis & animi viribus caderet:& ab propugnationis artibus, ad lachrymas, instantisque calamitatis commiserationem auersus, murum ae-fensoribus nudaret. Neque dum nocte pugna intermittitur, aut demolitionem obstruere, aut omnino rem ullam administrare quae ad suam salute per tineret,animum induxerui. Postridie,quum prima luce ad opus hostes redirent, sed iniquitate loci non ita multum promouerent: vir Anglus,cannaru magister, animo reuocato,honestam mortem turpi seruituti anteferens,ad pugnam se instituit. Profectus quo negotium postulabat, aptatis machinis, hostes globis impetit, & illato damno cogit ut remissius &lenius deinde opus agerent. sed hunc paulo pὀst, transsatis cannis, globis assequuti, hostes interficia.

Qui visum eo se intulerant,casu exterriti,quum reliquum haberent neminem,quem huic muneri prae-' sicerent, animi inopes & consilii, ad principem re- ' currunt: ut secum rationem iniret,quid potissimum administradum esset.Hic magno animorum & sententiarum congressu decertatur, nec inter eos de pugna conuenit. Postrem re in desperationem adducta a pugnae subsidio ad deditionis consilium recurrunt.Tum de conditionibus agitur, & qui eas perse-

23쪽

rat, eligitur . Cuius legationis hic erat exitus, Si omnibus incolumibus effugium pateret, arcem hosti bus relictum iri. Legatus de muro sene demissus, ad 'classispraefectum deducitur, quesque habet mandata pronuntiat: atque demississime obsecrat,vi misericordiae locus relinquatur. Ad haec respondet Princeps, priusquam globi muru attigissent, ad aliquam aequitatem descendi potuisse : re vero ad extremam deditionis necessitatem perducta, a victis conditio nes ferri non debere, sed hos eis Vti,quas victor prae striberet. se tam e naturae lenitate ad misericordiam propesum, non esse pro eorum meritis, qui visis Solimani signis portas suas obstruxissent, poenaS CX cturum, si se suaque omnia statim dederent, & eius misericordiam experirentur. Atque hunc ita dimittit . Hoc responso inclusis denuntiato, animus fluctuare, atque indiuersum trahi coepit. Tandem superat eorum sententia,qui morti seruitutem praetulissent:sed dux eorum sibi conandum adhuc esse arbitratus,ducenta capita, quae ipse nominasset, necessitate seruitutis liberare, remisso interprete, id enixe contedebat. Sed his ad quadraginta redactis, Bascianus comminatur, nisi statim mandatis parrissent, nullam eis postea colloquii sore potestatem. Qua denuntiatione perculsi municipes, quum aliunde

nulla esset euasio imperata faciunt,& portas obstructas aperiunt. Erat in eorum numero vir Siculus, cuius insignem animi dicamne sortitudine, an crudelitatem ρ) praetereundam esse non putaui. Hic contracto apud Gosra nos domicilio, uxore ducta,duδῖ,

24쪽

ex ea filias sustulerat: quas viro maturas,ne,quum in potestatem hostium incidissent, oculis sustinere cogeretur,quod animus ferre no posset, ambas gladio

traiicit: eandem sortunam tulit mater,ad filiaru necem accurrens.Hoc fas' o, balistam &sclopeiam instruit, seres domus asseruat, ac hostibus ad praedam festinatibus se obtrudit:duosq; audacius progredientes missilibus appetit & perimit: deinde stricto gladio reliquos irruentes moratur:donec circunuent

conseditur. hoc modo se & familiam seruituti prinripuit.Castrum hostes diripiunt, habentque uniuem iam ad unum multitudine praedae loco: captiuamq; ad naves abducunt. Ea sex millium trecentorum numerum explebat. Bascianus,ut fidem de quadraginta libera lis praestitisse videretur, quos senium & aduersa valetudo viribus confecerat, a vinculis eximi ac manumitti iussit. Eorum principem iniuriam sibi fieri querentem, quid una emissias non esset, expoliatum addixit remigio. His rebus biduo cosumpto, castro incenso,totaque insula exinanita, ad reliquam belli administrationem properantes,nacti idoneam tempestatem,ad Africam vela dirigunt. Post eorum digressiim, Omedes de casu Gostranorum, & detrimento Melitensibus illato, Proregem Siciliae certiorem facit Sed ut deditionis turpitudinem elueret, euocatis autoribus sibi notis, edixit,ut per totam Europam dimissis litetis, hanc opinionem in animos hominum infunderent, Quandiu castri praesectus anima exuperasset, castrum a periculo longe abfuisse:sed quado se egisset quo usus inciderat,& ictu to D. L

25쪽

mentorum elatus esset, perculsam destitutamque multitudinem, ad deditionis consilium deuenisse. Haec dissipata fama adeo valuit temporis opportunitate : Vt, quum deinceps exponeretur, quo modores euenisset, fides feri non posset. Aliquo post dierum interiectu, Aram o Legatus orator regius, ad Solim num Imperatorem iter habens, Melitam duabus triremibus Si una biremi aduehitur, & iactis anchoris Omedem conuenit, eique in concilio exponit, quae a Rege ad eum haberet mandata: suamque operam ex Regis praescripto ad omnes casus pollicetur. Omedes huic actis gratiis,quanta ad id usque tempus perpessus esset, quidque adhuc periculi in arcem Tripolitanam immineret,amplissime narrauit. Haec autem periculi erat suspicio, quod ex quo Caesar Tripolim Equitibus attribuerat, ob summam aerarii tenuitatem, hi, quae deessent munitionibus, perficere non potuissent. Ea de re, AEneobarbi in Franciam traiectione, Caesarem certiorem factum, omnibusque precibus rogatum fuisse, ut huius loci cura Equitibus adimeret, ac in se reciperet. sed hoc eum resposum dedisse, Tripolim sine Melita seruarino posse, atque unius salute in alterius salute consistere: Equites,aut Melita excederet, aut utranque sustentarent. Postremo, per excellens Regis in E quites studium, & singularem beneuolentiam, Aramo rogatur, ut labantem atque inclinatam sulciret miliatiam : totoque animo insisteret, ut ab itinere ad hostes diuerteret, & ab oppugnatione Tripolitana eos

deduceret. Quod si suo nomine adipisci non pos

26쪽

set,id autoritate regia niteretur.Ηoc & honori sibi.&Reipub.Christianae commodo futurum.Vt Aramo herisui fidem tam intime implorari perspicit, cuius

insignem charitatem erga eum ordinem paulo ante ad concilium pertulerat: etsi multis rationibus ad iter institutum trahebatur, ne tamen Omedes queri posset,iali tempore proiectum se & desertum fuisse, precibus assentit, & quatum gratia apud Bascianum valeret,se conaturum pollicetur:deque eo quod c sequi posset,si celox ad huc Vsum tribueretur,quamprimum significaturum. His rebus agitatis, accepta celoce, ad Tripolim cursum instituit. Eo deuectus, cernit cannas murales iam in terram expositas: soLsasque duci coeptas, quibus hae fine periculo ad muros produceretur. Non tame se abstinuit quin summis precibus, totoque animi conatu, ab oppugnationis sententia Bascianum deducere contenderet. sed hoc responsum tulit, Equites, amissa Rhodo, λdem suam Solimano obstrinxisse, contra Turchas arma se nunquam esse laturos:sed eos spreta iurisiurandi religione, quum a Carolo Caesare Solimano bellum inferretur,non solum operam conferre, sed etiam ipso quiescente,quantum possent escere, suo nomine Turchis molestiam exhibere. Hos nouissime ad Africanum oppidum, magnu Dorguto incommodum attulisse: quam iniuriam bello persequi Solimanus decreuisset: eamque ob rem maxime classem instruxisset,ut eos Africa expclleret: huius non posse madatum negligi. Aramo,quum propositum non obtinuisset, in animo defigit, nullam

27쪽

temporis partem intermissa navigatione, Solimanum esse sibi adeundum:vt ab hoc impetraret quod

Legatus concedere non poterat. Itaque a Legato petit, ut sua voluntate id sibi liceat. Hoc ipse abnuit,&paucorum dierum moram postulat. dum expectatur quis euentus obsessos excipiat, Aramo spe prosectionis depulsus, quatuor a classe passuum millibus naues suas promouit: atque ad nutum Basciani, in anchoris oppugnationis exitum Operitur. Nostri ut conspiciunt operibus hostes animum intendisse, cannis sortissime rem gerunt,ita ut insolentius progredientesm machinas incautius prosereteS, earum aliquibus effractis, regredi ultra pilarum iactum co- pellerent:&mediocri latitudine fossas agere,nostr1Lque obducere, quibus tecti sine periculo in opere

versarentur, machinasque promouerent. Erat hoc

eis non difficile quod & castro magna obiecta sit planities soli arenacei, &seruorum maxima copia Valeant.Hoc artificio,vsus tormetorum,quibus omnia

nostri sperauissent, interiit. Quinimo hostes effecerunt, ut viis caecis occulti, fossae castri succedentes, cannas maximas sex & triginta, nullo suo malo contra arcem collocarent: tum suit usquequaque nostris iniqua contentio.Castelli murus caementis luto compactis constructus est: turribus ab angulis, angusto spatio ulterius exporrectis, sabuloque resertis congesto. Murum quoque vetustas sic affecerat, ut

ariditate lutum in puluerem desinens, penitus deflueretratque coagmenta lapidum glutino destituta dehisceret, antequam Brachamondus eques Hispa-

28쪽

nus huius loci procurationem adeptus, animaduersum vitium calce obduceret, totum* murum dealbaret . Operibus perfectis, hostes hoc ordine in aduersum murum cannas statuerunt. Duodecim, eodem temporis articulo ignem concipientes, Vnum omnes impetum faciebant. Mox,dum inanes resemciuntur, sequentes duodecim,flamma pariter comprehensa, globos ad eandem contusionem, quam priores, eodem vestigio eiaculabantur. Protinus ordo tertius hoc exemplo erumpebat. Ita eueniebat, quum nulla pars temporis a pugna intermitteretur, ut Si murum affictum muniendi, & omnino in eo consistendi facultas eriperetur. Foelicitate maxima contigerat,vi quam muri partem hostes appeteret,

ea esset substructionibus & aggere obiecto tirmissima: quibus munitionibus,globi quum muru traiecissentitardabantur. Accedebat, quod globi, supremum secte labrum transvolantes, muri fastigium

quasi ad amussim abradebant, tanta inferius altitudine relicta, quanta ab imo summa fossae extabant labra:quae altitudo,quod scalas non admittebat,nostris maximu solatium praebebat. Erat inclusorum in numero, Prouincialis Cauaglionensis, qui longa motus eius regionis consuetudine, a Christiana religione defecerat : & mercede iandiu nostrorum consilia hostibus efferebat. Hic seu loco timeret, seu pactione cum hostibus ita conuenisset, ad eos transfugit: cognitisque antea castelli omnibus incommodis, quid in munitionibus persectiam non esset,quaque murus attetandus esset,liostibus enum D. iii.

29쪽

tiat. illi hoc audito,quo is indicauerat, tormeta prouexerunt. Partem indicio cognitam Principis habitatio imbecillam reddiderat. haec enim castri moenia contingit, eundemque cum castro murum habet.Supremum domus tabulatum, receptui Principis erat accommodatum. Cui subiectum spatium, usui cellae promptuariae erat attributu. hinc fiebar, ut nullis structionibus, aut aggesta terra, ea parS moenium firmaretur. Ostedimus summa fossae labra ab imo solo latum exurgere, ut quum globi transmisimurum ad libram discuterent, ipsius tamen labefactati summitatem scalae productae pertingere non possent.Hoc,ne hostium muri infimi subruedi propositum impediret, ii, effossa quantum sibi satis esse

visum est terra,&egesta,vsq; eo cannas demiseroe,Vt certissime locu a perfuga notatu attingerent. Inicios operi tegebat fossae paries olim a Caesarianis aduerso castro trasductus, ut arenas in fossam profluentes sisteret.hic paries, ut ignis cannis admouetur,deiici tur:& ad muros globi perueniunt, eosque breui tepore persediunt. pars muri superior, habitatione principis,cellaeque testudine muro innitente aggravata, frequenti commotione coepit procumbere. Huic periculo quum nostri milites nussu remedium inuenirent,tantus eis timor, tantaque animi perturbatio incessit,ut palam & aperte, proiectis armis, ab ος

ficio discederent: &spem extremam salutis in deditionis sabsidio collocantes, ita per honestissimos sui generis inter se colloquerentur debere se suae salutis rὸtione habere: quoad licuerat, se satis ossicio secis

30쪽

se:re vero desperata & perdita, non eis esse succen- sendum, si sibi consilium caperent. Gaspar Valerius Allobrox, vir a prima pubertate, ob animi praestantiam perpetuamque Vitae se licitatem, ab Equitibus maximo in honore semper habitus,& propterea graui hoc tempore,castelli imperio praefectus fuerat. Is

re cognita, aduocato sacerdote,in templum conces.serat, ut confestionis religione conscientiam suam expiaret, & inde securius periculum iniret, suoque

exemplo milites in officio contineret. in hoc occupatum nonnulli eorum qui inter milites primas tenebant interrumpunt. Exponunt, milites sic animis cecidisse, ut pristinae virtutis immemores, neque Vi, neque pudore retineri potuissent, quominus murucustodiis vacuum cotra imperium deseruilsent: e que rem rediisse,ut serui quatuor, catenis vincti, qua

murus suffossus erat, ad hostes transfugissent. Valerius rei iniquitate permotus Equites accersit, apud quos se in tantis malis derelictum queritur, ac de salute communi orat & obsecrat, ut operum aliquam rationem instituant, quibus auerso periculo milites se colligerent, Stad dimicandum animum reciperent. Poesus Francus, maximi vir animi, usu rerum

S temporis praerogatiua caeteris anteibat. hic pro sociis verba facit, & militibus contumeliosis vocibus castigatis, quod tam leuiter animo defecerat, ostendit rem non ita profligata esse, si ad se rediret, ut spes nulla salutis superesset. Inde aduenire se, quo esset illatum damnum: cellam promptuariam, quantiis

magno labore,citὁ tame refici posse,si studium aD

SEARCH

MENU NAVIGATION