De bello Melitensi, & eius euentu Francis imposito, ad Carolum Caesarem 5. Nicolai Villagagnonis commentarius

발행: 1553년

분량: 57페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

pugnatam esse. Hoc seu diceret, quod fraudem ad- miliam esse crederet, seu verecundia ductus, qui ldespecto concilii iudicio mature Tripolis periculo

praevertere recusasset,quoniam compertum non habeo, pro certo ponere nolui. Qui ei sermoni intererant, ut se assentiri comprobarent,de suo quisque additi quae ad rem pertinere arbitratur. denique ratiocinationibus in multam noctem extractis concluditur, hi Valerium quaestionem decerni oportere: sed hoc negotium in Aramonis discessum esse differendum , interim dum ipse nauibus portum occupat, clausis castri ianuis toto muro custodias ditandi, ne quid clam cum Francis commolitus, ex insidiis castruin occuparet. Haec occulte structa techna serpere coepit latius, atque alteri ab altero quasi per

manus tradita certo autore occultato, quum plures

autores esse viderentur, ac de suo quisque semper aliquid addcret,sic aucta est,ut castri muniendi causa animo dissimulato magnus postridie ad Omede Equitum & militum fieret concursus. Haec ad Ara

monem amicorum indicio peruenerant. is tamen

animi coscientia & domestico fretus iudicio, in concilium se coserre deliberat, ut redderet a se susceptae

procurationis rationem . Adeuntem Omedes magna hominum frequentia excipit, & iuxta se assidere facit. Tum Aramo exponit, ut supra ostendimus, de castro expugnando quae Bascianus a Solimano mandata habuisset, &, ut hunc ab instituto deduceret, quantum ipse conatus esset: quidve responsi abstulisset. deinde eius perfidia memorata, erit se om-

42쪽

nino assequi non potuisse, ut alia lege, qui in vinculis erant Equites, absoluerentur, quam Ut triginta, qui ad Melitam intercepti fuerant Turchae, itidem libertate donarentur: cuius rei a Valerio promissae Equitum precibus fideiussor extitisset. Proinde rogare ut apud se bona fide deponerentur, ne Bascianus de eo queri post: multa addit ad Equitum excusationem, debilitati loci culpam calamitatis attribuens.Qua oratione suam indiligentia tangi Omedes suspicatus, paucis, & subfrigide agit ei gratias, &confestim spe recipiendorum captiuorum repellit ad Valerium &socios hac excusatione reiectu,quia captiui praeda eorum essent, a quibus capti si ierant: nec aliter haberi eos posse, quam pecunia redeptos.

Misso ad vesperam concilio, qui pridie secreti suerant participes, in conclaue ab eo seuocantur. ubi

de suspicionibus & ratione perficiendi plenius agitur & liberius: sed de Francis laboratur,qua arte capi possint, ut dolos non sentiant. haec enim natio numero plurimum valet, quae si illorum proposito aduersa fuisset, magnam difficultate attulisset. In eam rem hic munitur aditus. Homines idonei deliguntur , qui viros primarios singulatim prensent & doceat , nisi in dedititios summa seueritate exemplum ederetur, quantum militiae dedecus allatura esset Tripolis deditio. Francorum nationem sic semper meruisse, ut nullam unquam ignominia sustinuerit . Nunc vero magno Reipub. Christianae detrimento accidisse,ut qui Tripolis ina perium obtinebat Francus, relicto loco sibi demandato, ab hoste vo-

43쪽

catus, paruerit:quo ex secto arcis deditio sequuta sit. Quum in primis laudi studeant Franci, eorum esse

hoc acrius instare, ut causa cognita de eo statueretur: ne ea parte neglecta aut impedita admissae turpitudinis conscii fuisse crederentur. Rem concionis arbitrio permittere, unicum ad omnem tollendam

suspicionem esse remedium, ut si necessitate, quod quidem credibile est, locum desertum fulta constitisset, desertores optimatum sententiis absoluerentur. His rebus ita concinnatis, primum inuaduntur

aulici, quod Omedis gratiam prae caeteris omnibus rebus sectari crederentur. hi capti laudis imagine,&pollicitationibus circunuenti flectuntur, Vise principes fore ad Valerii noxam persequendam profiteantur . Qui apud eum ordinem Fracorum nomine appellantur, diligentiae laudem reliquis praeripiunt, procurant Vt suorum prouincialium concio indicatur. Quiimq; permulti conuenissent, & princepS eorum non adesset, quaeritur a senioribus quo impulsore,& qua de re coluissent. Ad hoc quum nemo respondisse re insecta congregati, dilabi e concione incipiebant: sed illi quaesita & illata causa recedentes retinent, & caeteros festiuos, & iocis intentos , ut cuiusque natura & ingenium ferebat, ad excidii Tripolitani mentionem conuertunt. Commemorant edicto principali statutum esse, ut uniuersae prouinciae generatim cogerentur, & Vnaquae-

que certum quempiam deligeret,qui Valerium Triapolis desertorem ad supplicium deposceret. non sibi committendum esse, ut postremi ad eam rem

44쪽

suisse dicerentur, ne desertionis crimen protegere videretur. Hoc uniuerit non probant, quod accusa tiones eiusmodi &expostulationes ad actorem publicu potius pertineat: essetq; adhuc inauditu, Equi- . tes suo nomine eo munere functos esse. Huc tamen vario sermone peruenitur, eligi certe posse, non qui actoris partes impleret, sed qui ab Omede postularet, ut Valeriuin concilio causam dicere cogeret, cur hostibus cessisset,locumq; dereliquisset.hoc quidem summis precibus Valerium contedere, sed ei minime respoderi. Rem nouam non temere tentandam esse: Francorum nationem ab omni criminis suspiacione semper integram extitisse:quam laudem non omnes reliquae nationes possent usurpare. Rhodi contipisse,ut ex Hispanis Vnus proditionis insimulatus, eoque nomine damnatus,poenas daret. non soriatasse sere omnibus iniucudum, Francos famae iactura Hispanis exaequari: secundum hanc sententiam suffragiis adlegitur qui deliberata ad Omedem perferat . Hoc ille audito Francorum diligentiam pluribus extollit verbis: verum id negotii in Aramonis discessum prorogat. Aramo rem frumentaria expediebar. cui rei insumpta tridui mora ab iniquis dicebatur consulto tepus extrahere, dum Turchae adue tarent, ut rem Melitanam cum Tripolitana coniungeret. Post eius profectionem,omedis praecepto, nationes generatim congregatae, singulos accusatores nuncupant,qui desertionis crimine Valerium arceo serent, & poenas expeteret. Hoc autem causa cognita fieri, petentibus Francis, Octauit Fernesi exem- ,

45쪽

plum de Colorgnae arcis praesecto opponitur. quem post arcem amissJam Fernelius ad suspendium indicta causa adegerat. Auditis omnium expostulationibus decernitur, ut Valerius,& qui assensu cosilium eius chrobassent, causam dicerent e vinculis.Quaestioni tribus equitibus nominatis adiungitur Augustinus Combus Melitensis, quem ex intima sortuna

& vili plebe ad honestum dignitatis gradum Ome

des evexerat. Qui actoris publici officio iungeretur,& in reos testes constitueret, ac delegatos infligaret, ex Omedis animo conquisitus Hispanus praeficitur. Hoc urgete Valerius in vincula coniicitur, Caesamae ditionis Equitibus armatis undique confluentibus,&ne spiculatoris manus effugeret, simul carceri custodes admouetur. Iam non ut prius ulla modestia, sed aguntur omnia raptim atque turbate: palamque Valerius proditionis insimulatur. Franci, etsi hanc in se calumniam cudi perspiciebant, armis tamen ius

suum exequi nolebant: ne diceretur eorum conten

tio huc spectasse, vires examini demandata&permissa testibus non conficeretur. Cum Piglino Italorum duce vetus Villagagnoni intercedebat amicitiae necessitudo. Is Piglinus, quod aere alieno plurimum premeretur, militiae legibus a dignitatibus arcebatur: reque in cotrouersiam adducta, quem nunc

tenet dignitatis gradum, ab Omedis liberalitate acceperat. ob quae merita & ei plurimu fidit Omedes,& propter amoris affectum plurimum tribuit.Visa-gagno antiquam suam cosuetudinem satis esse causae ad eum adeundum iudicans, docet quam inso-

46쪽

lenter,quantoque seditionis cum periculo gesta res esset: visos fuisse qui non solum Valerium male haberent, sed etiam Regem, eitisque Legatum probris

. essent insectati. Hoc quoniam est ab omni ingenuitatis & honestatis officio alienu, priusquam res magis ad perniciem inclinaret, ab Omede reprimi debere . Quumque apud eum gratia tantum posset, eumque amicitiae locum teneret, petit, ut pro sua in Francos beneuolentia, & publica concordia, in hac

rem, suam autoritatem interponere non gravetur.

Afferebat insuper Villagagno multas sui iudicii rationes, cur in Valeriu decreta improbaret: quarum haec erat iustissima, Quum castelli infirmitas militibus timoris causam praebuisset, atque hinc accepta calamitas prorsus emanaret, tamen in Equites, quibus ad virtutem nulla res desuerat, omnis ignominia intactis militibus deuolueretur, praestare, Vivires esset, sic evulgare, quam Equitibus viris sortissimis, labem turpitudinis immerita inurere. Etenim munitionis imbecillitatem & vitium, aerarii tenuitate & paupertate excusari, at inusa Equitibus maculam elui nunquam posse. Neque etiam accideret

quin principum Christianorum animos in Equites hoc factu irritaret, Regis praecipue. quod sibi suaeque genti per calumniam & fraudem tantam infamiam irrogari grauiter laturus esset: simul Caesare, qui suo nomine iam Francos odisset, perfidiae delationibus

aurem libenter accomodaturum, eaque oblata causa odio maiore in eos exarsurum. Quorum principum iracundia,ut erant militiae res inter se commu-

47쪽

nes & confusae,cὁmuni quoque damno erat omnes pariter affectura: neque uni parti noceri posse, quin id alterius fieret incomodo. Piglinus, ubi amissi castelli culpam in desidiosam & inertem administrationem, aut per auaritiam opera negata auerti sensit,

hoc telum in Omedem intendi coiectura colliges, iracundiam non tenuit. Illum quoque veteres inimicitiae ex iudicialis controuersiae molestia susceptae

incitabant. Post Rhodi cladem, usque ad Omedis

tempora triremium imperii summa ad Italos respexerat, ut diutina possessione, quasi suo iure hoc honoris sibi vendicaret: atque vetante & contradicente Omede quaesitum esse defenderent. Re ad Pontificem delata, multis vltro citroque expositis rationibus agente Valerio, & Romae ob eam procurationem considente, Itali causa ceciderunt. huius dili getiae memoria &incommodo Piglinus vehementius incendebatur, & hac temporis opportunitate

spem doloris ulciscendi oblatam e manibus amitti dolebat,ut in has voces ferretur, Non inquit ei culpae,cui tu clade impingis, sed uni Valerio acceptam seras. Tum apud suos glorians, Nos Rhodi muros pene deiectos, urbe etiam capta dimidia, obiectis tamen cratibus ac paucis sudibus animo infracto

defendimus:si sic faciedum Valerius sibi proposuis

set , nunc.tanto nostro incommodo hostes castro

non potirentur. sed hic nonnulla spe fretus, hostem ad colloquium asciuit, & sortuna pugnae non tentata turpiter se dedidit. In hunc animaduerti necesse est, si Caesari, ad quem maxime pertinet cladis incin

48쪽

modum,velimus en purgati. Huic respondet Hl- Iagagno,quod Rhodum pene eversam,sortissime tamen defensam esse obiectaret: ea re militum virturem & animi constantiam patefacere. At Equitibus ad Tripolim longe aliter euenita,qui a militibus destituti vix ad triginta redacti,hostibus pares esse non potuissent.Quod vero de fatiffaciendo taesari subiiceret,a se non improbari, si modestia & aequitas adhibeatur : sed insontem pro noxio poenas dare, aut Qui per ignauiam& animi imbecillitatem offendiDtiet, proditionis crimine damnari, rem esse improbi& iniqui iudicii: atque adeo hoc iniustioris,quod ex

Aramonis Legati praesentia conficto crimine, Regis quoque optimi, optime de militia meriti, existima tio laderetur. Hoc responso P limis excandeicens, ad iurgia se comparabat:cuius rei vitandae causa in de Vill agno se subduxit. Iam rumoribus percrebuerat Iulium Pontificem &Caesarem iunctis copiis Parmam & Mirandulam obsidere atque Henricum Regem bello lacessere. hinc occasionem nonnulli captantes, quoquoversus dimissis literis, exponunt Aramonem Fracos Tripolis imperio praesectos corrupisse, ut ex conuento Turchis arcem proderent:

ipsumque postea Melitam rediisse, ut hanc similem ad casum adigeret: Omedem de proditoribus supplicium sumere conatem, a Francis clausum & obsessum teneri . Hae literae in vulgus editae maximi ad odia in Francos excitanda momenti fuerunt: adeo

que res processit,ut per imperii prouincias, Fracum . G.

49쪽

aliquem dici,ad supplicium satis esse cause crederetur. Eas imposturas seuebat iudicii in Valerium constituti formula. Omedes grauibus poenis edixerat

nequis ante sententiam pronuntiatam pro Valerio supplicaret, aut eius causam ageret: sed in eum cuiusque generis testes admitterentur, neque ullus eo set famae respectus. Atque ut maior esset ad struendam calumniam licentia,violatis legibus,obtinetur, ne dicturi testimoniu reo praesente iurare cogerentur,neve lato testimonio reuocarentur,ut id repeterent atque confirmarent. Praeterea siquis,quod cum eo priuatas gereret inimicitias, aut alia causa a iudicio legibus arcebatur,ille de hoc supplicans, expulsis

tamen propter beneuolentiae opinionem nonnullis,reiicitur.His rebus actor publicus confirmatus ad

facinus audendum impellitur.Ex omnibus qui Tripoli suerant exportati, paucorum egentium & per ditorum delectum habet, eosque doctos quid pro testimonio dicendum esset, pollicitationibus ad id serendum perlicit. Dominicus Cubillanus, Hispanus, cui aliquando salsi damnato brachiis post ter- τgum religatis praecipitii poena erat irrogata,testis cin . . optatur. Vanegas item Hispanus, qui abiurata religione,filios matrimonio susceptos vendiderat. Pro terea cannarum magister,ad hostes transiugiens ex itinere reprehensus, eoque nomine condemnatuS, Valerii clementia mortem e gerat, aliique eiusmodi aliquot ad testimonium dicendum coacti, assi mant lenunculo noctu ad arcem appulso, secreta

50쪽

colloquia cum Valerio Turcham habuisse, ac die postero Valerium Cauaglionem, quem ad hostes transiugi se demonstrauimus, cum argenti muneribus ad Bascianum misisse, arcemque biduo post hostibus tradidisse. Sed quum de rerum teporibus& ordine interrogarentur, tam perturbate & varie quae docti erant effutiebat, ut sua spote vanitas appareret. Villagagno ubi animaduertit talibus testibus quaestionem haberi iudices datos Equites conuenit. his ostendit sui eta oscii si refellendorum testium, quae omnibus esset facultas,Valerio negaretur,ut ipsi nullos nisi integrae famae testes admitterent. Respondet reorum litem suam se non facturos, suumque ossicium his finibus contineri, ut quos actor publicus testes produceret, interrogarent . ille usu eorum testium fretus,& Omedani edicti licentia quatuor insuper testes subornauerat, quibus probaret

Aramonem, cannis in terram emissis, arcem cum

Turchis. pariter concussisse, idque ex vexillis regiis deprehesum esse. veruntamen quum stulta testium loquacitate fraus eluxisset, idiquitatis & calumniat pudore victus sese continuit. Testibus eius ossicio functis, reorum testibus adducendis & audiendis octo dies indicuntur, quavis actori publico duo ces.ssent menses. AEquitate tamen causae perfectum est, ut sexaginta Krorum integrorum testimonio reorum innocentia confirmata iit.his de rebus paulo post ad concilium refertur, &testificata recitantur. Magna quippe videbantur quae actoris testes a

SEARCH

MENU NAVIGATION