장음표시 사용
521쪽
ιxplica mihi, oro te, locum illum Celsi lib. 7. cap. 26. seci. u. Ubi in omnibus Codd. Uss. Omnibusque antiquis Edd. ita legitur: In quam vesicae cervicem), si oblongus calculus) est,
sic compellendus est, ut pronus exeat ἰ Si planus, sic, ut transversus sit; si quadratus, ut duobus angulis sedeat; si altera parte plenior, sic, ut prius ea, qua tenuior sit, epadat. Sed Ed. Li denti habet ut ne pronus, ex Constantino, qui haec margini amscripsit: se ut ne pronus: nam hic contra ereCtum distinguitur. Iacens ovum oblongum Pronum est: StanS ereCtum. Pronus mi Dinae, aut vix extrahi posset Verba autem GC. ut duobus angulis sedeat, sic interpretatur Constantinus: Sedet binis angulis, immo quaternis, cum per totαm planam supersciem jacet , nec in Iatus procumbens cαrinatur. Morgagnus neqUe lectionem Constantini, neque interpretationem probat. Imo, inquit, Opi exemplum adpersatur; neque enim per id foramen per quod jacens traduci potest, traduci poterit erectum: itaque Celsus opiosimilem calculum , id est altera parte pleniorem, ultem tenuiorem, non er cium,&aed pronum educi, potuit, cum dari operam jussit, ut prius ea parte quα tenuior sit, epadat. In Ceteris autem quae his interjecta descripsimus, num recte omnia interpretetur Constantinus, alii Oiderint; res enim sane dignα est de qua quaeratur. Ego duo verba sedeat et sit glossemata eSse PUto; ae Periodum hane regia verbis exeat et evadat. Tu de his omnibus quae exposui, judicabis. Et quia propter multas ΟCCupationeS te conVenire non Possum, pergratum mihi facies, si per litteras respondebis. Vale. od si
Ego mi Leonarde , si quid in Celso Siabobscurum est, explicare audeami Praesertim tibi, qui longo illum trivisti usu,
522쪽
atque in tuum, Prope Succum Ct sanguinem convertisti. Bene igitur habet, quod de. re ex PIO ruta quaeris, tuamque PotiuS Sententiam aperis quam eXquiris meam i hoc opinor Consilio, ut eam firmius toneas, si mihi placuisse cognoveris. Ita enim a natura Comparati sumus, ut ea 1Psa, quae dubia nobis non sunt, certiora ducamus, cum aliis quoque, qui minime blandiri solent, Probari videmus. Vtcumque sit, de Celsi loco, quem mihi aia fers ex libri VII. capite XXVI. ubi de curatione agitur calculosis adhibenda, ita sentio, illum te, Cum Paulo Corriaptior Sit, ita uti fieri debet, emendare, deque Vera ejusdem sententia rEcte conjicere. Neque enim aliud sibi vult Scriptor il ligentiss i mus, quam docere quomodo calculus in VeSicae cervicem compellendus sit, ut inde minore negotio eXtrahatiir. Cum vero non una eademque Sit Calculorum omnium figura, de quadrato praecipit , ita illuc esse compellendum, ut duobus angulis exeat.
Quod cujusmodi sit, haud sane pronum est intelligere. Mihi hoc videtur significari , calculum, quem diximus, Contra Plagam,
quae mox in vesicae cervice facienda est, conStituendum esse Seeundum lineam, quae proxima duo ejusdem calculi latera dirimit. Τunc vero ille figuram quandam referre videtur ex duo-huS quasi CUneis Constantem, communem habentibus hasim, Co trarioque modo inter se invicem positis. Ita fiet ut si anterior cuneias medici manu in vulnus adigatur, hujus orae ad illius usque basim magis magisque diducantur; Cumque eo Ventum Sit, SuCCedente Posteriore CUDeo, eaedem rurSUS Committantur et coeant.
Quoniam vero hi stuo cunei, qua parte Simul junguntur, duo, angulos utrinque e iunt, quos Per VUlnus transmitti necesse est, facile apparet quid sit apud Celsum duobus angulis exire. Quare nemo satis miretur Constantinum, qui optime, Si quis alius, Videre Potnit quinam esset horum, Verborum SenSUS; quippe indicat; tamen illum rejicere, aliumque Sequi, qui a Vero longissime abhorret .,Nec enim vult Cunei, quem diXimus, aciem in
vulnus' adigi, sed potius ejusdem latus; quod sane sini sieri pos-
Sit, quin Vesicae cervix rumpatur, ne satis quidem intelligo. Nisi forte dicere volumus verbum sedeat, quod in Codicibus omni-hus legitUr tum manias criptis, tum editis , viro docto obfuisse ad intelligendum; cum insuper animadvertexet vulnus priore illo modo latiustaliquanto fieri, quam hoc postremo. Verum et Verbum sedeat insititium est, ut ipse mones, aut in exeat mutandum; et Parum refert quam magnum sibi iter calculus laciat, modo rite faciat; idest sensim pedetentimque, atque ita ut vulneriSorae ne laedantur. Itaque calculum altera Pario pleniorem ita
523쪽
vult Celsus in vesicae cervicem compelli, ut prius ea, qua tentabor sit, eoadat. Haec habui, mi Leonarde, quae tuae epistolae breviter, et quantum potui Perspicue res Ponderem; quae si tibi, ut spero, ProbabuntUr, erit'Cur mihi gratulor, quod in re si non valde dissicili, certe non mea, aliquid Viderim. Cave igitur activa haec studia saepius nos TeVOCeS, ne diam eadem retracto,
ipse quoque, quasi aliud agens, medicus fiam, et in tuam pos . sessionem furtim irrumpam. Vale. Ex bibliotheca domestica IV.
s uo magis Celsianae emendationis opus ad finem Pordiacor'
festinamus, eo plures majoresque dissicultates offendimus, quae nos longius qUam Sperabamus morantur. Nam Ceteris quidem in libris multa erant expedita: at in primo libri octavi capite mihi tertio fere quoque Versu haerendum est. Praeter tot illa a te jam notata loca vel mendi suspicione laborantia, vel manifeste Co TUpta , alia occurrant quorum non minus dubia est fides. Ex pluribus duo tantum tibi proponam. Alter est de Coronoide maxillae processu, qui jugale os subire dicitur, et super id temporum musculis illigari. At sui jugale os processus ille non fere superat. Fortasse igitur, quoniam in pervetusto MediCeo Codice non extat Particula super, sed tantummodo id, legendum ibi. Nisi forte id quoque adventitium est. Locus alter, ad jugulum pertinens, ita legitur in omnibus antiquis libris tum editis, tum mss. Id ipsum
recumum, ac neque inter durissima ossα numerandum Soc. Sed
Particulae illae duae ac neque ita stare po8Se non videntur iaPaa ius neque extriadendum censet; quod, inquit, dum sol Eaque sit clapicularum substantiα. Attamen inter laxa χαυνα ossa jugulum repositum fuit ab Hippocrate de Artic. Sec t. I 2. Iugulum pero, ut et reliquα ossa, quae ἰαχαί sunt, prompte coa Iescit. Lindisius Baamium sequitur. Ego ab utroque dissentio, et aliquid deesse suspicor. Id Cujusmodi sit, divinare noctia u-Sim: Verram tamen ut Causa non fuit, Cur aliquis neque huc in truderet , sic facile fieri potuit,'ut eum duo essent incisa, qUae utraque Per eamdem particulam neque inchoarentur hoc modo;
524쪽
- ac neque ....... neque inter durissima ossα numerandum ; librariug
i sius omiserit. Ita lib. 7. cap. 23. ex Verbi S illis curari res neque manu, neque medicamento poteSt, haec Meque manu in Codice M o-diceo supra allato desiderantur. Si vero non Praetermittendo ali quid, sed addendo librarius peccavit, ego quidem conjunctionem ac inconsulto addidisse existimaverim. Omnino haee Verba neque inter durissima ossa numerandum non Videntur recte habere . 'In hac enim lectione et ab Hippocrate, cui libenter adstipulari solet, minus recedit CorneliuS noster, et ratio cum eo facit. Nam jogulum, quamvis diarum, non est tamen, opinor, duritie com humero femoreque Comparandum. Vides me in tua provincia versari: itaque CertUm auxilium a te peto, id est Ut ad me scribas quid de duobus his locis ipse sentias. Neque Vero Sum adeo in prudens , Ut tibiihomini occupatissimo nimium oneris imponere audeam. Abunde mihi erit satisfactum, si quan tu me Scire opo tere existimabis, summatim perscribes. Verum de hoc ut voles. Illud te oro, ut me, quemadmodum facis, amare pergas; cum te tamquam parentem alterum a me Summa pietate coli videas.
Vale. Veronae Nonis Iuniis MDCCLXVI.
V linam, mi Leonarde, aliter ac scribis, res se haberet, neque caput praesertim istud quod primum est in Cornelii nostri libro octavo, incuteret attentis emendatoribus adeo crebram tum vitiati loci suspicionem, tum ita vitiati, ut et numero deterriti , ex suis dubitationibus plures omittere , et dissicultate haud raro victi verae excogitandae emendationis , probabilem, ut primum videtur, sed de qua vel ipsi mox dubitent, conjecturam proserre interdum Cogantur. Haee eo libentius dico, quod in me potius eadere, quam in alios, non modo sentio, sed Veri amore percitus, Ultro etiam fateor, mi Celsi hic illic emendandi curam Semel, atque iterum olim suscepi, ut simul Vulpio meo Satisfacerem, simul alios excitarem, qui multo ossent ad id aptiores CV m ingenio, et doctrina, quod facile est, tum Copia anti quorum CodiCum, quae nec omnibus est, nec ubique. CUJUSVoti me factum per te compotem eo demum tempore intellexi,
525쪽
quo tua te valetudo huc paulisper Secedere coegit, mecumque colloqui. Equidem jam ante hos Viginti annoS, qua esses inge-Dii praestantia, eliqua diligentia noveram, cum ab nobilissimo
Cive tuo mihi. commendatus, Vix uno, aut altero anno hic in optimis studiis exacto, eam, Priusquam huc domo redires, ad me epistolam dedisti, qua lecta, nihil Postea miratus sUm, quod apud tuos in aegrorum Curatione VerSatu S, aliaS, atque alias, consulendi causa, miseriS ita Scriptas, Ut quae secera8, et qua se mox sacere in animo habebas, non magis Probare jure ac merito deberem, quam doctrinam, et eruditionem suspicere. Sed postquam in ultimis illis colloquiis certiorem me fecisti, te Cum vetusta Celsi exemplaria Romae , et Florentiae, tum Vetustis Simum omnium Mediceum annis superioribUS VerSasse, attenti SSimoque non alienis, at tuis ipgis oculis perlegiSSe, et quae adnotanda vibderentur, CUncta adnota8Se, et in noVa, quam parares, celsi editione cum omnibus e8Se Communicaturum; tune Vero quanto me gaudio affeceris, cognoscere PotuiSti, PraeSertim cum Certa quaedam exempla, quae ego, ut sit in ColloqUiis, a te Petebam, referres, et quomodo aut Seripta inVenisses, aut ex primae scripturae vestigiis regeribenda Sagaciter Censeres. Quod igitur etiam alia subinde per litteras addideris, et duo insuper nunc mittas; Potius missa reor, ut me ante alios Cum UlareS HoVo gaUdio, quam Ut exquireres sententiam hominis tot jam annos assiduis longe alia scribendi, docendique occupationibus a verborum Celsi examine prorsus avocati. Certe enim de locis duobus nunc quaeris, de quorUm a te Propo Sita emendatione dubitare vix possis. Nam quod acutus maxillae inferioris Proce88US alte adeo ascendat, sub osse jugali subiens, ut super id temporum musculis illigetur, quisnam, Anatomes non ignarus, malit Sic legere, Postquam non
super id in antiquissimo illo Mediceo Codice extare, Cognoverit, sed id tantummodo; quae si vocula ipsa pariter quae altera hic tua conjectura egi ) adventitia sit, eoque tollenda; illico
planissimae sententia exiStat, et quae nullam mendi suspicionem telinquat. Cum tamen de ista emendatione ipse dubites; aliunde ac ex Anatome , petitam causam subesse, SUSPicor: qua de roin si a videbimus. Iam vero quod ad secundum, nempe de Clavicula, attinet locum; aut ipse plurimum fallor, aut quicumque est in librorum veterunt qui calamo Scripti sunt, emendatione e Xercitatus, ut Suspicionem probabit tuam de iis quac facile ibi potuerit librarius transilire; sic tectam procul dubio esse retinendam .Cengebit particulam istam neque e cujus expuragendae quod
a pluribus factum nollem contra librorum omnium fidem, qui
526쪽
9 . ad initia usque superioris saeculi extabant, quis auctor fuerit, et cur nec ci sit, nec ejus imitatoribus assentiendum, praecla re doces. Aliud enim esset jugulum dicere non esse os darum, aliud est neque inter ossa durissimα numerandum. Hoc autem Celsus ait; non illud. Et certe ut poterat extremas juguli partes eadem fortasse ratio no qua proximi humeri capita, molles dice-Ve; non Poterat tamen medium quoque jugulum inter mollia ossa
Tecensere. Itaque ne sorte aeqne duriam, ac humerum medium CSSe docet, Crederemus; scito admonuit, non eg8e inter durissima ossa numerandum. ΙΙUC autem Celsiam Spectas ge, et tia vides, recte anatomicas claviculae meliores deseri Ptiones secutus. Insuperfecisse, addis, Ut ab Hippocraticis dogmatibuS, quae prae Cae teris sectari solebat, quanto minus poterat, ibi recederet. Quam rationem si magis ego attendissem; nunC Cujusdama meae in Celso emendando conjecturae non poeniteret. Ea quae Sit conjectura , Volebam tibi OX ponere, et simul quod supra pollicitus sum, his litteris praestare. Sed quando hae jam satis sunt longae , ne aequo longiores fiant, utrumque proximis litterulis ex pectabis, et me interea, ut sacis, amabis. Valetudinem tuam, mi Leonarde, cura diligenter: quo gratius mihi facere nihil potes. Patavii IV. Idus Iun. MDCCLVI.
A DIgnosces, mi Targa, homini aliis atquc aliis occupationibus jugiter distento, et gravissimae aetatis incommodis nonnunquam impedito , si tandem post tam longum tempuS tam longam epi Stolam mittit, quasi satis spatii non habuisset, ut scribenda, adae praesertim, et de huiuSmodi argumento, Contraheret in pauciora. Huc enim res tota redit, Ut tibi, faCile aSSensuro, Cona probem , in Celsi libris germanae scripturae TeStituendis, praeter caetera Opus esse Attendere, quem Saepius Au Ctorem Sequi consuevisset ; hunc autem Hippocratem fuisse, inter omnes Constat. Cuius utinam mihi tunc etiam venisset in mentem, Cum inferiorem maxillam os molle dici a Cornelio noStro miratUs, conjecturam , quam modo nollem, Proposui, ε perans Videlicet, in vetustiore aliquo Codice pro molle fortasse mobile repertum iri. Sed
527쪽
dubitare postea coepi ex quo animadverti, patellam quoqΠe, echumeri capita ossa mollia a Celso dici. Spe autem omnino excidi, cum te nullo in exemplari audivi mobile, in cunctis vero molle os maX illae scriptum vidisSe. TUnc denique Cujus exerti-plo, atque auctoritate, ot quid intelligens Celsus id scripsisset, Suspicatus, Hippocratem in manUS Sumpsi, ab eoque traditum
legi, fractam maxillam Cito ConserVere quemadmodum etιam alta
Ossa rara, idque eodem in libro de Artι culιs, in quo cum se a Ctam quoque Claviculam, itemque alια Ossa laxa Cito coalescere, legamus; recte conjiciebas, Celsum ideo nega8Se, claviculam inter durissima ossa numerandam, ut minus recederet ab Hippo Cratis auctoritate. Optandum sane esset, ne ab Hippocrate longo adeo discessisset, Ut os pectoris duTum esse, traderet, quando in eo libro qui inscribitur MochIicus, laxum esse, olim docuerat , et Vere docuerat HippoCrates. Certe enim Cum recens virilis Cadaveris sternum qua parte videbatur crassius, Simulque haud procul a mento inferiorem maxillam, itumque Patellam scalpro discidissem; ntillum ex hisce ossibus suit, quod intus ex oSε eis
non constaret lamellis, CellulaS, CancelloSVe efformantibus non secus ac in extremis oblongorum ossium partibUs videmus. Et erant quidem in patella cellulae Ut minores, ita Consertiores; cortex autem osseus in maxilla Crassior, in Patella, Sternoque te
Duior; ut proclive esset intelligere, qUae rura, aut laxa Hippo-
CrateS VOCasSet OSSa, eadem, Si Sternum eXCipias, mollia a Celso
ob eam Cellulo Sam structuram esse dicta, durorum appellatio notis servata, quae, Ut medius humerus, meditamqUe femur, Suti Crassissimo pariete plenum medulla tubUm, Cellularum loco, habent . Novissime autem propter ea quae ab Utroque de clavicula scripta memoraveras, Cum hujus quoque OSSi S, CX Viro, pariter ac ille prior, consistentis aetatis , Sumpti, StruetUram Vellem attentius recognoscere ; sic Vidi. Capita quidem multo Pandiores Continebant cellulas, quam eXPectarem, et clavicula reliqua tutium habebat ab uno capite ad alterum pertineti tem, quem medulla implere videbatur, et Paries Cingebat OSSeus, nec Sane tenuis. Attamen et hic paries, si cum proximi humeri 13a riete Conserres, partem vix tertiam cras Situdinis alicubi aequabat, et tubus quantUS quantuS erat, non continuato, ut Pa8Sim in humero videmus, Complebatur medullae corpore, sed ubique interciso adeo crebris et inter se implicitis lamellis, fibrisve o Seis, Ut Viam per eas Si immisso stylo quaereres, expeditam nUS
quam invenires, et propter hunC Saltem structiarae modum CCn
Seres , potuisse claViculam 'b Hippocrate inter dura ossa non
528쪽
reponi, a Cornelio autem nostro Vel meliori iure inter durissima non admitti. Cur haec tibi, mi Leonarde, volui commemoraret Nimirum ut altero huc addito Hippocratis loco experiar, an sorto Pra stare id valeam quod promiseram litteris Superioribus. LOCUS est in eodem quem supra semel, itemnaque laudavi libro de Articulis, quo loco assirmat Hippocrates, acutum maxillae interioris processum, quem cornicem Vocat, Supra jugale OS excedere, Contra atque.priore epistola videbar sentire. Scilicet Ana- Omen d Amtaxat spectando, fore, ajebam, ut Facultatis hujus Cultores mallent, ubi apud Celsu in de eodem maxillae processu haec legimus sub osse jugali subit, et super id temporum musculis illigatur, verba illa super id prorsus tolli, quando in Vetu stissimo Medi eo Codice cx parte jam desunt. Sic enim omnis auferretur mendosae Suspicio scripturae, si quou Verum postu Iaret, attenderemus. Quid erat igitur, cur de ejusmodine menda tione ipse tamen dubitares Z Num fallor putans ob locum Hippocratis, quem modo producebam 8 Ab eo quidem Auctore supra
vidimus nonnunquam Celsum recessisSe. Saepius tamen atque adeo Plerianque SecUtum esse, Constat: idque, si vera fateri volumus , eo quoque loco videtur fecisse, quo de agitur. Nam e acutum maxillae inferioris pro Cessum longius procedere, Scripsit , et jus lis ossis vocabulo non idem quod nunc solent, os deSignavit , idest orbitam ab latere exteriori essiciens, sed, ut Hip POCrateS, ejUS tantummodo proceSsum OSSis, qui transuersus inde
ad posteriora tendens, jugi similitudinem referre jam.incipit. Ηujus autem jugi, non ossis a quo venit, altitudinem ab acuto maxillae processu in simia praesertim Superari, in nonnullis ossium hujus bestiae quam Veteres potissimum dissecabant, imaginibus vidisse memini; σκελεTὼν enim quem olim parare inStitueram, canis improba, necdum rite Colligatis ossibus, omnino PeSSUmdedit. Huc si Codicum caeterorum addas Consensum, in quorum nullo, sicut in illo, quamvis antiquissimo, uno tamen, iStam, quae casu potius fugisse ibi librarium videtur, particulam super praetermissam Vidisti; continuo intelligetur, Causam tibi non defuisse cur dubitares , aliudque esse scripturam quae planias eum Vero nunc Conveniret, aliud quae prisci Auctoris germana fue rit, constituere. Sed tu haec meliu8. Interea fac, certius Sciam, quod SUmmopere Cupio, te minus, minusque in dies incommoda uti valetudine, et me redamantem, mi Targa, ama.
Patavii Pridie Idus Sextiles MDCCLXVI. i,
529쪽
Proximis diebus cum Celsum evolverem, quo ego auctore ob singularem latini sermonis puritatem et elegantiam mirum in modum delector, forte incidi in libri octavi caput undevicesimum, quod est de digitis luxatis , ubi haec leguntur: super mensam tantummodo digiti intendi debent, qui vel in priorem ,
pes in posteriorem partem exciderunt, tum jam Palmα compel-
Ii. Quibus postremis in verbis cum haec duo tum jam mihi pa Io durius conjungi viderentur , statim Lindenianam editionem Consului, cupiens nimirum cognoscere num ipsa, quae omnium fertur emendatissima, aliter haberet. Ego enim utebar Aldina, quam an. MDXXVΙΙΙ. Venetiis procuravit Ioannes Baptista Egia tiUS , quaeum Caeterae omnes Consentiunt. Ibi vero tum jam intumque mutatum inveni. Satis quidem apte , nisi Codices omnes, quos Romae, et Florentiae Targa meus, vel PotiUS DOSter, Com ulUit, repugnarent, qui miro Consensu vulgatam lectionem tuentur. Quid ergo agendum Θ Sequemurne antiquos codices 8 At id latinae aures vix permittunt. Anne potius Lindenianam editionem Z Hujus vero auctoritas tanta non est, Ut Unam tot Codiciubm Praeponamus; in hoe praesertim capite, ut tu prae Caeteris Optime nosti. Audendum in loco est. Quid si, pro tum jαm, legamus tum in eam 3 ut hoc Celsus docere voluerit, digitos, de quibus dixit, super mensam tantummodo intendi debere , tum in
eam, idest CONJ RA EAM, palma compelli. Ita enim fiet, ut illi
in Suam sedem restituantur. Certe sententia perspicua eSt, IOCO-que apta; similitudo autem tanta inter iam et in eam, quod se lasse etiam in Codd. Mss. scriptum erat hoc modo, leam, ut sa-cile librarius errare potuerit. Nosti hominum genus, quam Sit incuriosum, et quam saepe in longe clarioribus caecutiat. HabeSConjectUram sane probabilem, nec fortasse aspernandam, si de re esset non adeo levi. Ideo tecum communicare volui, CUi nihil est leve, quod ad Celsi tui emendationem pertineat; simul
530쪽
sperans fore ut, ipso quid sentias, libere, ut soles, candideque perscribas. Hoc tam mihi erit gratum, quam quod gratissimum. Vale tibi tuoque saeculo, quod praeclaris ingenii tui monumentis
illustrare perges. Veronae III. Idus Iul. MDCCLXVIII.
ΕΡISTOLA NONA. VIRO CLARISSIMO IOSEPH Ο ΤΟRELLO IOANNES BAPTISTA MORCAGNVS S. P. D. 'ood de lodo isto Cornelii Celsi ita sentias , Ut ad me
Cribis, tUum, Vir eria ditissime, non minus in Criticis, quam in Poeticis, et Mathematicis studiis sagax, ingenium perspicio: quod
Vero scire aveas de eodem loco ipsae quid sentiam, tuam erga me Singularem benevolentiam agnosco. Duae illae particulae tum jam coniungi, inquis, paulo durius videntur, quam a Celso eSSO
POSSe Credamus . Sunt autem duae illae ipsae , eumdemque in modum conjunctae particulae ad Lindenium usque Servatae Summo
consensu in Celsi libris, qui calamo extant, typisve deScripti. Nihilo tamen minus, ut tot aliis in locis, et merito quidem, Criticis non obstitit ejusmodi consensus, quominus mutandum aliquid cogitarent, sic neque hoc in loco obstare debet. Nempe Vera dicis, eoque ab nemine horum studiorum non imperito facile Deganda. Illud sequebatur, ut de Lindenii mutatione judi Cium ferres . Non injuria tulisti. Scilicet ab antiquissima illa scriptura jam nimis distat particula, quam substit Uit, que, Protum jam rescribens tumque. Longe propiorem ipse excogitasti emondationem tum in eam, videlicet mensam. Sic enim Celsi lo-CUm Conjicis esse legendum. Super mensam tantummodo digiti intendi debent, qui pel in priorem, pel in posteriorem partem exciderunt, tum in eam palma compelli. Vnum forta 88e moro SUS aliquis in Conjectura tua desiderare posset, idest, Ut Verbum meusum PropiUS abe Sset, quam Partem ab duobus istis in eam, minime attendens digitos, non in eam, in qUam exciderint, Pa
tem, Sed in diversam omnino esse compellendos. MorOSUS V
ro alter saepius enim, ut nosti, in dissiciles, quam in faciles incidimus homines) qui tum id ipsum, quod modo dicebam, attenderit, tum Celsum meminerit in istis, quae de ossibUs suo
