Juris ecclesiastici maxime privati institutiones commoda novaque methodo adornatae ... auctore Raphaele Pecorelli De judiciis

발행: 1846년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

tro si , quibus solveret et ligaret, et in delinquontos animadverteret a ; quod et ipsum regimen Eccle

siae exigit; aliter omni coactione destitutum nullum osset, et inane. Denique id ab ipsa traditione comprobatum suit, qua certo Scitur poenis corporis a D1licti vis, sustigationibus, carceribus , exilio, et simili. hiis usam esse EccleSium , ante etiam quam Isidorianae Dccretales apparuerint , ne dicas cum Van- Espcnio , Cavallario, aliisque harum occasione et favore ortum habuisse suum istud jus , et praxim in ea. Revera a primordiis Ecclesiae cum quaquaversus iurpissima pullularunt flagitia , haereses , Schismata , apostatarum lapsus , tum canones suerunt constituti, quibus juris prudentia criminalis viguit, gladius et ecclesiasticae disciplinae nervus, Cen Surarum nempe USus oblinuit, sub quo nomine omnes poenae ecclesiasticae

usurpat ac suerunt u); his vero poenis triplici generi

so. o luοghi pubblici sara punito col 1.' at 2.' grado do' senti Ex decrtito 5. Iunii 1827. v Art. 1. La bestemmia , o sia i 'empta esecratione dei nomadi Dio, o do' Santi, prosserita in chioso aperto at pubblico culto. o in altri luoghi neli' atto di saere o pubblicho langioni, sara punita colla reclusiono. Sen Za tali et reos tango , la hostemmia in tuo-gο pubblico . sara punita colla relegaZione n. n Art. 2. La bestemmia si reputa pronunetiata in luogo pubbli- eo, allore hδ o protarita nelle stra de pubblielio, nolle piargo pu bliche , de' casis , nolle osterie , nelle betiolo , nelle cantino. nothi gli ardi, nolle spe Elotis . ed in altri luoghi di abituali riunioni aperti nolle stradu pubbliche , O nello pubbliche piareto n. al Nullum discrimen inter censuras , et poenam antiquitus n-gnoscebatur non sensu quidem Van-Εsponit, ipsius de Marea, Ca- vallarii, et Sel vagii, qui sorum externum primordiis Ecclesia o cideesse autumant, et consequenter poenis tantum spiritualibus u in ipso liujus libri ingressu jam discussum fuit, it Matth. 17. v. 15. et festa.

242쪽

mali in delictis existentis, contagio scilicet pravi e

xempli, corruptioni ipsius delinquentis , et contemptui legum, triplicis generis remedia Comparata sunt, illa nimirum quibus mali exempli contagio, corruptio delinquentis , contemptus , et contumacia impediantur , sanantur, vindicantur; etenim praeter quamquod poenae legibus cultum promovent , la sisque partibus honorem , emendationum per sese delinquentium intendunt : quicumque stultus est in

culpa , erit sapiens in poena , dixit S. Gregor. et .

Denique peccantes illis non raro resipiscunt, discutitque scelera formidare , Apostolo lcs lanie 2 peccator S coram omnibus argue , ut ceteri timorem ha

In hoc capite tantum det poenis in genere dicemus, acturi de poenis in specie postquam de censuris tum in genere , tum in specie suerit pertractatum.

et valet eontra Planium , Bohemerum , aliosque hujus sursuris

hostes Ecclosiae , qui inepte addunt ex pactis , et conventis christianorum leges postriatos temporales, et corporales esse; sed pro miscue antiquitus nomon poenae , et censurae usurpatum a PP. quin excluderent poenas corporales, ut est videre praesertim apud Tertuli. Apolog. advers. gentes e. 39. et CFprian. epist. 55. ad cornei. Quod si posterioribus sareulis distineta fuit notio censuras a notione poenae, congruenter id suit, et adoptatum nomen fuit censurae ad significandam privationem ecclesiasticae communionis , qua sive omnibus prorsus christiani hominis juribus , sivo Partim expoliaretur ; nam norunt eruditi eensuram apud Quirites notam fuisse censoriam, seu poenam quamdam, qua vitia publicis legibus non interdicta , per censorem eoercebantur. Ea autem erat privatio quaedam dignitatis, qua Senator movebatur Senatu . eques adempto publico equo ad plebem amandabatur, et plebejus tribu movebatur . ex honestiore sellieot in minus honestam rejiciebatur . vel aerarius fiebat, et in Caeritum tabulas referebatur ; sin In e. qui ea 19. dist. m. s. ad Timoth. e. o. v. 20. .

243쪽

Quid poena , ejusque species e Onuntur. Poena consormiter legibus definitur: vindicta crimini proportionata, Seu supplicium justum, quo quis per delictum assicitur a . Dividitur in legalem, quae a lege; judicialem, quae a jure, et conuentionalam, quae a

partium conventione tu resilientem a contractu determinatur. Legalis subdividitur in cipium, quae principaliter tendit in privatum eommodum civiliter age lis super delicto ; et criminalem , quae ad vindictam publicam principaliter tendit,'et reipublicae laesae satisfacit b). Ad haec alia dicitur positioia, cujus executio requirit aliquam actionpm sive ipsius delinquentis, tili exilium, multa pecuniaria: vel alterius uti verberatio, in carceres conjectio; alia prioatioa, quae aliqua re privat, vel jure sine interventu actionis , uti censurae inhabilitates , irregularitates , et irritationes poenales. Insuper spiritualis est altera , altera te Onatis: illa malum infligit spirituale, uti censura , haeQmalum temporale, uti infamia: alia realis, quae in odium personae rebus imponitur, uti privatio beneficii; alia personalis, quae tantum personam assicit, tali in Carcerem conjectio. Mixta alia , quae tam rem, quam

quae poena longo aliis gravior non in plebejos modo, sed et in e

quites , et in senatores non raro irrogabatur.

at Sine eulpa , nisi subsit causa . non est aliquis puniendus ex Reg. I. 23. in 6. At in crimine laesae majestatis, et aliis nonnullis easibus si quae suorunt leges, ex quibus filii etiam, et alii innocentes castigati fuerunt, id in detestalionem eriminis paterni suit,

si ad terrorem aliorum.

b) Praetici civilem poenam dicunt, quae non est directo eorporis alnictiva , eriminalom, quis eorpus asiligit.

244쪽

personam assicit, uti relegatio: adhaec aut a jure lata est, quae scilicet. a stabili lege contra delinquentes imponitur, aut ab homine, quae per Sententiam judicis ecclesiastici instigitur. Demum vel latae sententias Sunt Poenae, Vel ferendae sententias, prout vel post sententiam judicis condemnatoriam, vel ipso sacto incurruntur. Hoc tamen nec contra Apostoli dictum: Haereticum hominem post unam , et sociandam monitionem deuita , jus distinguit 1 . Ille enim et scri psit de haereticis a : Hi sunt, qui segregant Semeimsos. Ex PP. vero priorum saeculorum ipso sacto etiam excisos ab Ecclesiae unitate , et communione lapsos fideles christianam fidem abjurando con- Stat , de quibus et in canonibus Apostolorum , et in

Conciliis plura statuta habentur 3 . Hinc patet quam

immerito Ayala carpit latae sententiae poenas, quod sine monitione instigantur. Nam , ut advertit Bened.

XIV 4 , promulgatio legis aliquid imperantis, vel pro

hibentis habet vim canonicae monitionis ; praeterquam quod ex usu , et stylo Curiarum Ecclesiae reos in consuras ipso facto prolapsos patet citari quidem , et moneri ad dicendam causam quare declarari non debeant in eas incidisse, atque rile audiri in suis de sensionibus. Hinc lex promulgata tu soro externo Praemittit monitiones a). aὶ Ferendae sententias poenam igitur post sententiam iudieis

reus rite convictus incurrit vel consessus, Vel contumax in utroque loro : latas sententiae poenam quamvis oporteat in foro externo etiam rite declarari reo , et quidem audito in suis defensioni

bus : ipse tamen si quando eontigerit, ut externum iudicem saltat, ill ad Tit. e. a. s. 10. et 11.i2ὶ Ad Galatas c. s. v. 8. 3ὶ Confer Gagitardo Insι. I. c. I. 4. sit. IS. S. 8. 43 L. 7. de S. D. e. 45. num. 9.

245쪽

humanamque sententiam evadat, se amotum solo ministerio IN sis jam inirinsecus damnatum , et perculsum sentiat. At communis cuin Sanchez monet hoc intelligi regulariter de poena latae sententiae positiva, ad cujus exeeutionem scilicet requiritur a

lia actio, uti dictum fuit, vel ipsius delinquentis, vel alterius , imo et do privaliva, cum privat aliquo jure jam acquisito. Etenim nullum jus est quod obligat poenam subire anto judicis sententiam ; atque nimis dissicito quod aliquis in seipsum poenam exequatur ; vel ab alio petat sibi instigi ex. gr. privationem beneficii.

Verum excipiuntur inhabilitates , nullitates , et impedimenta matrimoniorum, provisionum beneficiorum etc. quae privant non jure jam quaesito , sed primum quaerendo. De poena conventionali tenent aliqui DD. quod nec solvenda anto sententiam judicis , quia nisi paciscentes claris et conceptis verbis se obligent ad poenam a te sententiam . censentur apposuisse poenam juxta naturam juris

communis, ex quo in conscientia poenae non debentur ante sententiam. Nec valet dicere, quod indo sequitur frustra a legibus poenalibus poni clausas ipso jura , ipso sueto; nam habent quidem S quentes notabiles essectus 1. ' sententia non opus est, ut sit condemnatoria , sed declaratoria; 2.' fructus pereepti a die criminis post hujus declarationem restituendi sunt; 3.' actus, quos gessit reus delicti post diem commissi eriminis, suerunt tantii in revocabiliter validi et irritandi, uti sunt actus Praelati post diem malae alienationis ; ..' Dominium rei, quo lex privat ipso juro ex. gr. statuens privationem beneficii. amittitur quidem statim . at non ipso usu Set relentio rei, nisi ubi seratur sententia declaratoria , et tunc ro-

trotrallitur privatio ad diem commissi criminis.

246쪽

CAPUT VI.

DE CENSURIS ECcLESIASTICIS.

CONCLUSIO PRIMA

Qiad censura, quodnam subjectum eius Passivum , quae sit ejus forma , exponitur.

Poenae ad vindictam , et punitionem criminum seruntur; at censurae ad emendationem, et medicinam; unde facile erit, in quo disserant, cognoscere. Cen- Sura Vero est poena spiritualis , et medicinalis, qua homini baptizato delinquenti, et contumaci per pote statem Ecclesiasticam aufertur usus quorumdam bonorum spiritu ullum a . Equidem non nisi christianus

subditus Ecclesiae ejusdem clavibus subjacet b , qui

at Spiritualis poena : quia hominem privat bonis spiritualibus

ex. gr. sacrificio, ossieto divino , indulgentiis etc. , quae salutem spectant animarum , quod se habet in definitione allata per modum generis; convenit enim cum aliis poenis spiritualibus depositiono scilicet, cessatio no a divinis etc. Medicinatis: praecipua notarius dem est et ipsatu distinguit a poenis vindicativis, aliisque impedimentis; ex sino enim suo intendit emendationem et correctionem, qua obtenta tolli debet; notatur igitur censura quis, ut contumaciam ponat, eaquo posita legibus Ecclesiae atque praeceptis satisfaciens absolvatur. Unde nec delictum mero praeteritum cst objectum ejus , nec ad certum tempus ferri censura potest, quia nec per so delictum praeteritum censura respicit, nec tempus determinatum habetur poenitentiae, quam intendit. Quod si quis in censura insordescat. per annum scilicet in ea persi Voret , ex Trid. sess. XXV. c. 3. de Reform. sit etiam suspectus doliae resi, et gravioribus coercendus poenis est. bὶ Inde mortuos si quando oxcommunicatio percutit can. sin. de senι. eaecomm . non aliud significat nisi quod ea irretiti mortui sint, nee pro iis e celesiastica ossicia sint obeunda. Item et ab Diuiligod by Corale

247쪽

delinquens, et contumax sit, oportet, ut censuris plectatur; proinde peccatum requiritur, et quidem mortale excepta excommunicatione ininori alioquin poena nouesset culpae proportionata, imo nec quodlibet mortale,

Ne censurae Contemnantur, ut Trid. monet. Praeterea

externum, et mortale sit, oportet, etiam quo ad Substantiam operis externi; nisi actus interior praeceptus, aut Vettius necessario cum exteriori conjunctus mortalis Sit,

ut evenit in simoniaco mentali, qui ex pravo interiori animo largitur pecuniam si . Cum autem contumaciam

Supponat, necesseeSt, ut adsit contemptus seu potestatis, seu legis ecclesiasticae formalis vel virtuali conjunctus; etenim hoc puniri intenditur censura. Propterea monitio aliqua praecedat, oportet, vel implicita , vel explicita : binc sic distinguenda sorina hujus : si a jure Sit lata censura, quia naturam legis habet, in ipsa Promulgatione legis constituitur implicita monitio , quae lamen ad notitiam pervenerit ejus , qui per cen-

solutio post mortem vivos idoneos reddit ad divina peragenda pro mortuis , qui poenitentes obierint. Nec peregrinus incurrit censuram specialiter latam pro subditis loci, quia non est subditus. excipe si per delictum laetus sit subditus. Quod si stensura lata sit

per Statutum, vel legem generalem in subditos eertum delictum intra territorium eommittentes et talis subditus hujus ex. gr. Episcopi committat illud non intra territorium , non incurrit censuram, vel si etiam intra territorium committat, sed patrato delieto mox aufugit , et censura sit serendae sententiae, nee in ipsum per sententiam serri potest censura, quia jus dicenti extrae territorium impune non paretur e . 2. de const. in 6. Ε eontra lata censura per specialem sententiam in aliquem , si delictum committat, vel compleatur in territorio. lieet delinquens existat extra territorium ex. gr. 8i OX- communicatio esset lata in absentes ultra tres menses a suis benesciis , vel si quis sub poena exeommunicationis ei latus in judi cium , tamen contumaciter non apparet, talis , etsi extra territo

rium existens . incurreret censuram.

1ὶ Confer S. Ligorium t. VII. de eensuris e. 1. s. e. n. M.

248쪽

suram adstringi dicitur. Secus nulla contumacia intelligitur, nisi minas legis sub censura obligantis noverit. Si ab homine seratur, quae sic formam Senten-liae habet judicialis, ei praemittenda monitio et quidem explicite , et regulariter trina cum competente intervallo, nisi urgens necessitas minus exigat i , nam nisi quis monitus non obediat, contumax dici non potest. Quod ipsum etiam requiritur, saltem ut licite fiat, si judex aliquem vult denuntiare, tamquam Rconsura ligatum ipso jure lata , nisi crimen uotorium

CONCLUSIO SECUNDA

Subiectum actioum censurae distinguitur, a quo nam absolutio dari yossit , et quaenam sit forma ejusdem , enucleatiar. Divinitus esse concessam iis , qui Ecclesiae praesunt, potestatem serendi censuras nullus erit, qui neget , nisi qui Ricberium Sequentes censuras explodere , vel potestatem eas serendi coarctare nituntur b . Omnes enim catholici , qui recte clavium potestatem

at Ad iustitiam censurae, non ad valorem requiritur etiam , ut citatio fiat in scriptis continens causam , propter quam illa intentatur , uti et ipsa sententia cum expressione caus/B e. 48. cit. Demum ad formam censurae referri debet t.' Deelaraiio judicis Pro easu quo quis censuram latae sententiae incurrit; 2.' Publiea denuntiatio. ob quam demum sit, ut censuratus ab aliis vitari debeat , nisi sit notorius percussor clerici: 3.' MIemnitates, quae aliquando ad terrorem adhibentur in infligendo anathemate. bl Hine merito damnata fuit propositio Quesnelli 90.: Ee-elesia auctoritatem eaeommunieandi habet, ut eam exerceat per primos pastores O consensu saltem praeSumpto totius corporis. iὶ Cup. 43. de sentenι. eacomm . Di sitir Coral

249쪽

a Christo Petro datam comprehendunt, uno ore prostentur, quod censuram ab ea descendentem ferre possunt omnes et soli superiores ecclesiastici , etiam Regulares , qui jurisdictionem in foro externo et con tentioso ordinariam et delegatam habent. Ex quo sa- Cile crit colligere, quod Rom. Pontifex hac potitur potes late in universam Ecclesiam, Patriarchae, Archiepiscopi, Episcopi in sua dioecesi respectu suorum

subditorum si , idem dicendum de Vicario Episcopi, uippe qui unum constituit tribunal cum Episcopo, e Vicario Capituli, et de Capitu tuo ipso, Sede vacan-

gati a latero in provincia suae legationis Concilia generalia per totam Ecclesiam ; Provincialia per

Provinciam suam, Generales , Provinciales , Priores , Bectores , aliique Superiores locale S , respectu SUO-rum subditorum, vel ii, quibus praedicti per delegationem eam potestatem commiserint , qui saltem prima tonsura initiati sint, oportet. Hinc Parochis , nisi delegetur, per se non competit eadem potestas ferendi censuras; deest namque iis potestas in foro externo ct contentioso a .

aὶ Nos non praeterit ab IIonorio III in cap. dileeta 12. ex dε

M. et O. praeceptum Abatissae cuipiam , ut canonicas et suos clericos , ejus monita et mandata detractantes per censuras Melesiasticas compelleret; item quod Impp. in Cod. Τheod. et Iustin. identur excommunicationem insurre per Verbum anathematizamus ut in l. quum Salvatorem . . l. eognoscere 5. et alibi. Sed sa-cile erit observare 1.' quod cit. cap. nunquam foeminae data Sit potestas serendi censuram . Sed jurisdictio , qua posset sibi subjectos a beneficio et ossicio suspendere non suspensione proprie tali, quae est censura, sed praecise prohibero ; etsi non do-

sunt Di . qui tenent Pontificem posse absoluto etiam lai S, etl1ὶ Cap. 1. 16. de ostpio. ores.l2ὶ Arg. o. un. de Majorit. in 6.

250쪽

Censuram per sententiam Specialem ab homine latam ordinarie is absolvere poteSt, qui eam tulit, aut ejus successor , vel illiuS Superior , nisi lege, vel consuetu

dine prohibeatur, vol denique ad id delegatus a i :

Λ censura autem lata a jure, vel etiam ab homine Per sententiam generalem quippe quae legem imitatur, si non sit reservata, poleSt absolvere omnis; qui potest absolvere a mortalibus , sed soluim pro

foro interno sa) , quoniam nihil obstat , quominus

judex fori externi contra delinquentem procedat, e si procedere non teneatur. Est enim forum alterum ab altero separatum et acta in uno non praejudicant uelis in altero : si vero sit rcscrvata , per Se auctor legi S, vel ejus successor , aut delegatus absolvere ab ea potest. Quod si Papae sit reservata , Sed adhue occulta , nec ad forum contentiosum, sive externum deducta,

Episcopi ipsi, vel per se, vel per Vicarium in foro

Conscientiae recte absolvunt ab omni censura exceptas minas ad id habilitare, quia incapaces non sunt jure divino, quod

probabilius alii negant. 2.' Non est proprie anathema , Sed ex cratio, ae detestatio quasdam, quam Impp. in haereses et haereticos instituebant renovantes et confirmantes Omnia, quae in eos dem Ecclesia declaraverat. a) Εxeipo in articulo mortis : in eo enim quivis Sacerdos aquavis censura potest absolvere , ita tamen , ut cessante morbo . obligatus sit sa sistero reservanti tamquam obedientem et man datum de satisfaciendo i non novam absolutionem ) ab eodem Euseipere, quo non praestito reincidat in censuram. Adhaec Nuntius Apostolicus non potest absolvere censuratos ab inferioribus Praelatis , nisi causa per appollationem sit ad ipsum devoluta juxta I D. nequo Archiepiscopus subditos suffraganeorum , nisi actu visitet , aut censurati ad ipsum appellent, aut inferiores ipsi Episcopi malitioso negent subditis suis absolutionem c. s. v. 16. Id praeseripi. et c. b. et q. de Sent. eaecomm . in s.

SEARCH

MENU NAVIGATION