Juris ecclesiastici maxime privati institutiones commoda novaque methodo adornatae ... auctore Raphaele Pecorelli De judiciis

발행: 1846년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

238Quoad secundum vero scilicet pretium seu munus simoniacum e simonia non erit, nisi primario sit res temporalis et non enim Ie X naturalis vetat spiritualedunt ex. gr. reditus stolae pro exequiis mortuorum . et benedictionibus nubentium . et similibus c. L2. de simon. S.' titulus redimendae reaemionis dando temporale , ut alter cesset ponero impedimentum certo injustum , nisi ex circumstantiis appareat pactum tacitum inter dantem , et accipientem. Ut autem Omno du-hium hoc in argumento vitetur, tres sunt regulae, quae a DD. asse runtur. IVima est: post jus certo, saltem secundum commune judicium , aequisitum ex . gr. in beneficio per electionem, postulationem , confirmationem . institutionem , vel collationem beneficii non est Simonia , pecunia , vel alia re temporali redimere vexationem , quae injusto insertur ad ius talo jam adquisitum tollendum. Ita Lessius . Suare Z cum D. Thom. 2. 2. q. 100. art. 2. ad 5. et ratio est quia sic non datur aliquid pro jure spirituali, quod supponitur jam adquisitum, vel certo debitum. Seeunda regula est : pro jure nondum acquisito in beneficio , sed primum acquirendo non licet absque simoniae vitio pecunia , vel alia re temporali redimero vexationem etiam injustam ab eo , qui non tantum obesse . sed prodesse etiam potest, seu qui habet potestatem dandi illud spirituale, quod est aequirendum. Ita Lessius cum Sua-reg l. L. de sim. c. 5. n. 18. et 27. nam aliter acquireret semper jus spiritualo mediante poeunia. Teriis regula est: non est si monia vexationem injustam rcdimere, etiam antequam jus in beneficio aequisitum sit , ab his , qui solum possunt obesse , Sed non Prodesse ex. gr. si quis vi , vel fraude electorem vel collatorem detineat, ne suMagium dare , vel collationem sacere possit, vel si injuste alterum infamet, ne eligatur , vel praesentetur ete. ἰnam ex una parto licet cuique jus suum, samam etc. defendere, et iniquas machinationes contra se impedire : et ex altera parte ta- Iis redimet tantum nocumentum, pro cujus cessatione pretium datur . quao est aliquid mere temporale. Coeterum si talis vexatio iniqua aliter quam dando pretio redimi possit, tunc fieri do-hot, ne fiat formalis cooperatio ad injustam acceptationem alterius. Item .' si non de heneficiis agatur , sed do aliis actibus mero spiritualibus ex. gr. do sacramentis saltem in extrema, vel gravi necessitato , in absolutione a censuris, si injuste infliguntur, vel earum absolutio cum spirituali detrimento denegetur, non est Pro Disiligod by Gorale

222쪽

dare pro spirituali: exceptis tamen spiritualibus, quae

Propter connexionem Suam cum temporalibus jure ecclesiastico inter prelia Simoniaca numerantur, quod

in beneficiis maxime locum habet a .

Quaecumque denique tertium spectant rem nempe viritualem , Vel Nirituali adnexam, quatenus eStsimoniae materia, patent tum ex praenotati S., tum exsequentibus conclusionibus , in quibus res ipsas Spirituales, et spiritualibus adnexas numerabimus b .hibitum peeunia redimere injustam vexationem. Ita Less. l. 2. c. 35. n. m. Suare Z loc. cit. l. 50. pecunia enim hete datur, ut pravam illam volu utatem deponat minister, et debito modo conserat. Quamvis non desint Theologi , qui tenent. non posse dari pretium Parocho injuste se recusanti nisi pretio dato , ut conserat sacramentum, quia sic aiunt emi rem sacram. a j Daro, promittere , legare etc. aliquid temporale gub modo, vel conditione rei spiritualis ex. gr. si parentes liberis donant aliquid , ut diligenter frequentent sacramenta : si puella promittit haeretico. nuptias , ut fiat catholicus etc. non est simonia juxta DD. et praesertim Suareκ de Relig. l. 4. e. 39. LaΤman l. . . tr.

10. c. 8. et praxim communem probatam a Ss. canon ib. cap. 12. de rest. spoliator. c. sin. de testam. et alibi, quia in his non intervenit contractus onorosus imponens absolutam obligationem, sed

id quod sub modo datur, adhue gratuito et liberaliter datur. bin Si quis aliquid spirituale ordinet ad acquirendam rem tem

zralem tamquam finem extrinseeum , id est qui natura sua nouabet eonnexionem . sed praeciso ab agente libero intenditur . committit simoniam , quia talis operans vi suae intentionis indigne , et irreligiose tractat rem spiritualem , eam in commutationem trahendo pro temporali ex. gr. si consessarius per absoluti nem flacramentalem intenderet remunerationem temporalem iam- quam finem. Item si quis ordinet rem spiritualem ad acquirendam rem temporalem tamquam finem intrinsecum, sed principaliter , quam scilicet per se primo respicit, uti ex . gr. in beneficio servitium et cultum divinum, committit pariter simoniam. S. Th.

quodlibet 8. art. 11.

223쪽

CONCLUSIO SECUNDA

Actiones, et functiones sacrae et virituales . necnon ea , quae concomitanter ann αα Sunt eis, sunt materies simonias. Sacramenta , et sacrificium inter res sacras, quasi

principem lenent locum. Et quoniam homines haeo conficiunt, et faciunt ex sacra potestate ad spiritualem effectum ipsis a Christo concessa; proinde hae actiones non hominis , sed Christi moraliter habentur ; homines enim in his personam Christi agunt. Ergo simonia cum est pro temporali eas peragere. Innumeri sunt canones, quibus id vetatur. I a . Functiones o dinum Sacrorum , et quaecumque divina ossicia ex in-la in Do bis quae in eomperto sunt, juvat tantum addere , quod

Trid. sess. XXI. c. 1. de reform. do ordinatione cavit his verbis et a Quoniam ah ecclesiastico ordine omnis avaritiae suspicio abesson debet: nihil pro eollatione quorumcumque ordinum etiam cleric n lis tonsurae, nec pro litoris dimissoriis, aut testimonialibus, nee M pro sigillo, nec alia quacumque de causa etiam sponte Oblatum. n Episcopi, et alii ordinum collatores ; aut eorum ministri quovis B praetextu , accipiant. Notarii vero in iis tantum locis, in quibusn non viget laudabilis consuetudo nihil aeeipiendi. pro singulis li- v teris dimissoriis, aut testimonialibus, decimam tantum unius au B rei partem accipere possint; dummodo eis nullum salarium situ eonstitutum pro ometo exercendo, nec Episcopo ex notarii comn modis aliquod emolumentum ex eisdem ordinum collationibus di-n recto, vel indirecte provenire possit. Tunc enim gratis operamn suam eos praestare omnino teneri decernit, contrarias taxas, aen statuta, et consuetudines etiam immemorabiles quorumcumquon locorum, quae potius abusus et corruptelae simoniaeas pravitatin saventes nuncupari possunt, penitus cassando, et interdicendo ἔn et qui secus secerint, tam dantes . quam accipientes ultra divi-M nam ultionem, poenas a jure inflictas ipso facto incurrant n.

i) C. baptizandia 99. e. r. I. e. Nullus Iuo. ibid. et alibi.

224쪽

stitutione Ecclesiae snni exercenda per ministros sa Cros, materia sunt pariter simoniae a r . A t de sunctionibus ordinum minorum , quae frequenter a laicis exercentur, dubium Videtur, cum sint aliqui, qui negant esse simoniam, si non gratis, et privato modo exer- Ceantur , ut etiam Solent exerceri a pueris, et a communibus laicis, qui missae ministrant, qui lectiones in ossiciis legunt, epistolam in missa decantant: a Urmant aliqui, et forsan probabilius ; nam sic etiam Voluntarie cooperatur ministerio sacro , et sua actio conjungitur cum actione ministri principalis , quibus res sacra fit, unde venaliter non potest agi, et si quid accipitur , honestae tantum sustentationis litulo fieri de

bet b . Constat denique, quod benedictiones Ecclesiae,

et res benedictae materia sunt simoniae, si in hujusmodi rebus habeatur etiam ratio benedictionis, ita ut pluris vendantur. Quod si in abstracto , et quoad materiam , et formam artificialem praecise considerentur, sine vilio simoniae vendi possunt. Ita S. Thomas a et communis Theologorum, et Canonis larum; ratio est quia valorem intrinsecum, quem res istae ante benedictionem sive consecrationem habebant, non amittunt;

Iaὶ Non est simonia iuxta quasi communem, et receptam pra-xim etiam praemisso pacto exigere stipendium sustentationis: nam quod ex justitia debitum est, supposito quod nee lego , nee consuetudine sit determinatum , per pactum determinari potest. Dummodo tamen turpiter non sit exactio avaritiae . quae speciem simoniae praesesert ex. gr. spirituale non prius detur , quam poeunia sit data, vel saltem de sa solvenda sit praestita cautio, quod prohibetur e. 36. et 41. de sim. bl Hoc tamen non intelligendum de iunctionibus indisserentibus et materialibus, quae etsi sint hostiariorum, committuntur tamen lateis ex. gr. Ecclesiam custodire . mandare etc.

225쪽

nec consecratio ipsa vel benedictio ita est annexa eis, ut in existimatione morali per intentionem ementium, et vendentium separari nequeat. Nec Valet contra,

quod prohibetur vendi S. Chrisma I , oleum , templa , altaria etc. a) etiam quoad materiam ita, ut alias

simonia committatur ; quae etiam antecedenter res tantum sacrae non possunt vendi sine simonia ; nam

do his adest prohibitio , et quidem juris ecclesiastici , quod ideo prohibuit venditionem Chrismatis juxta DD. quia materia cum Sit exigui pretii, vendita potius Censeretur ipsa benedictio.

CONCLUSIO TERTIA

Exercitium iurisdictionis , et potestatis Ecclesiasticae ρrO temporali ad simoniae materiam pem

tinet.

Nulli dubium, quin sit simonia juris naturalis, et divini, si ex una parte potestas, aut jurisdictio spiritualis, et ex altera parte res temporali S aequiparentur,ot permutentur inter SeSe a . Imo quamvis materia, circa quam exercetur potestas illa , esset de re tem porali ex. gr. in lite temporali duorum clericorum;

nam semper actus est de Se connexus cum re Seu PO-lesiale spirituali; quod verum est, etiamsi hic actus esset invalidus; Semper enim altentatur aliquid spirituale, vel spirituali adnexum pro temporali. Hinc collige non posse parochum pro pretio matrimonio asSi-

aὶ De ossiciis mere temporalibus Ecclesiae idem non videtur statui posse, etsi id quoque tamquam simoniacum jure ceclesiastico vetitum sit. lii Cap. 102. eι 105. q. 1. e. r.

2ὶ Cop. querelam Io. de Sim.

226쪽

223 Stere tamquam parochum, aut licentiam ad matrimonium alibi celebrandum , ad consessionem iaciendam ullo modo vendere. Quod si occasione attestationis hannorum , aut similium solet peti aliquid a parochis id ad laudabiles consuetudines referendum. Episcopus vero, qui alicui Ecclesiae, aut monasterio remittit jurisdictionem, et subjectionem, potest absque simoniae Vitio , sibi reservare annuum censum i , et hoc in recognitionem prioris jurisdictionis , et indicium concessae liberalitatis a . Quae de Ductibus beneficiorum reservantur a S. Sede , si moniae labe obnoxia non esse jam demonstratum fuit 3 NeC quae causa dispensationum ab eadem exiguntur 4 Sicut nec quae ossicialibus dioecesanis solvuntur s). Omissio denique potestatis spiritualis , Si pura sit

omissio actus, et exercitium merum libertatis naturalis, non constituit materiam Simoniae ex. gr. Si parOchus pretio adductus nollet sacere sacrum, aut audire Consessiones, quando ad hoc tenetur. Ita Lessius 6 , cum SuareZ, et aliis; etenim omissio simplex actus non continet in se qualitatem spiritualem. E contra si talis omissio in existimatione morali adhuc sit exerciti iam hi risdictionis; tunc enim aequivalet actui vel usui jurisdictionis ex. gr. Si quis pro pretio negat digno absolutionem , dispensationem, approbationem, administrationem jurisdictionis ecclesiasticae, promotionem ad benescium etc. hoc enim est exercitium potestatis

solvendi, et ligandi, concedendi, et retinendi aliquid

spirituale

227쪽

CONCLUSIO QUARTA

Beneficia, osscia ecclesiastica, et pensiones latissimam Praebent materiam simomiae , Necta tim illius , stuae ex con sidentia incurritur. Inter spiritualia censentur etiam , quae lato sensu , et per reductionem sunt talia, ita ut late etiam pateat Simoniae materies, nec frequentius hoc vitium, quam in ossiciis, et beneficiis ecclesiasticis irrepit a . Igitur simoniace beneficia, et ossicia conseruntur, si pro quovi Sue tu , quo obtinentur, pretium temporale intervenit ex

Trid. i b . Etenim spirituale pro temporali vendi

tur , et emitur c . Nec hoc erit tantum, dum acci-

sal Ubi eum paeo possessiones, ac divitiae in Ecclesiam Ven

runt . Simoniae vitium etiam pervasit, frequentiusque in ordinationibus , et beneficiis es in eoepit, quamvis illius mentio In veteri disciplina in ordinationibus fiat. quippe a beneficiis non erant separatae : in nova vero in beneficiis, ut quae sermo a saeeul. XIseorsim ab ordinis conferri consueverunt. 1mo historia de saecul. X et XI ubi lauda Ecclesiae et Monasteriis donata luere, testatur et simoniam locum simul habuisse. Immo ut Alexander III ad- sciat in c. quam in Mel. 8. eae de simon. Simoniam licitam esse nonnulli defendebant eae longa diu recepta consuetudine. bl Plures sunt isti actus nimirum nominatio . Vel praesentatio , et instiιulio cap. 2. et 37. et alibi de simon. Eleetio . eonfimma ιio, postulaιio, ejusque admissio c. 2. 27. 3. . eod. Collatio, asmissio ad possessionem . sive introduetis , institutio . investitura regia , nominatio , institutione secuta re3ignationes , permuta

tiones

sol Iuxta plures BD. simonia juris naturalis dicitur permutaroheneficium pro re temporali ex c. s. q. 3. c. I. ubi aequiparatur talis permutatio simoniae, quae admittitur in emptione rei sacrae ex c. 3. e. t. q. l. ubi dicitur quod Ecclesiam, seu beneficium vendero . aut emcre nihil aliud sit, quam alιara . eι deeimas, Spiritum Sanetum emere, et vendere : oee ajunt deesse rationem; quia

228쪽

piens spirItuale dati pretii conscius sit, sed sussicit ut collator spiritualis ipsius illud acceperit, quicumque sit, qui donet r , etiamsi beneficiarius vitium igno

ret a ; semper enim verum est, quod gratis non da tur , quod gratis acceptum est, Semper Sacrum Pro temporali habetur, at ita tamen, ut in fraudem nousuerit et dispendium ejus, qui eligendus erat, quum malitiis hominum non sit indulgendum 3 . Nequo

dicas cum profanis hominibus larvas excogitantibus , quo simoniam, ut ajunt, palliarent, pretium sive temporale aliquid offerri tamquam motivum tantum impellens ad obtinendum ossicium , aut beneficium; ipse enim Simon Magus similiter excusari posset, qui certe Apostolis pecuniam obtulit non existimans hanc ejus dem esse pretii ac Spiritus S. donum , proindeque ut motioum et incitamentum obtulit, quo illos impelleret ad Spiritus Sancti donum sibi conserendum. Nouuo

benefietum datur propter omelum spirituale e. sn. O reseripi. In 6. et revera ius percipiendi fructus temporales Pontificis auctoritate annexum est ossicio spirituali, et ita ut in hoc lundetur, et quandiu manet illa annexio , nec a Summo Pontifico qui solus dpotesti est sublata , censeatur unum esse simul jus, et ossicium. et beneficium : ergo unum sino altero , nisi a Summo Ponti sies separatum , vendi non potest juxta c. I. e. 1. q. 3. venderetur aliter spirituale pro temporali , quod est simonia juris naturalis . quod prohibet. ne quis vendat ea. quorum non est dominus; itemst iuris divini positivi, cum sit id contra Christi sententiam, qua dicitur Matth. 10. 8. παιδε aeeepistis, gratis date. Revera quisquish rum alterum vendit, inquit Paschalis papa in c. I. c. 1. q. 3. . sine quo nec alterum provenit, neutrum inuenditum dereliquit. Addesis c. 3. t. s. q. s. ubi habetur quod beneficium vendero, aut emore nihil aliud sit, quam altare , et deeimas , el Spiritum S. emere , vel rendere. Confer D. Thom. 2. 2. q. 100. art. . . ia corp.

1 C. S. e. r. q. 3.

229쪽

226 nisi stolidus ac vecors pecuniam dareb ut pretium beneficii cum posset impune dare per modum illecebrae Patronum, vel collatorem promoventis ad illud conso vendum 2 Damnavit merito igitur Innoc. XI propositionem: Dare te orate pro virituali non est sim nia , quando te Orata non datur tamquam metium, sed dumtaxat tamquam motivum conferendi

Praeterea pensiones spirituales illae nempe , quae clerico propter ossicium spirituale dantur , utpote an noxae spirituali juri, et ministerio, materies sunt etiam simonia es i); hisque accensendae sunt, quae dicuntur mixtae, atque non dantur nisi clericis, quamvis non propter ossicium spirituale , sed per modum eleemosynae ad ipsum suStentandum , quia pauperem, Regrum , Senem , aut eum , qui renuntiavit, vel permutavit legitimo modo beneficium, quod pacifice possidebat , vel quae dantur ad litem in beneficio compo-Nendam ; etenim jus, quod ponsionibus istis acquiritur,

auctoritate e lesiastica perinde annexum est ossicio

spirituali, ac in beneficiis sit. Unde huic pensionario

onus recitandi ossicium est B. V. Mariue, dummodo non aliunde ad horas canonicas lcncatur b . Pensio constituta gratia alimentorum absque sim O-lal Etsi jus pereipiendi fructus , quod est beneficium , Omeio

spirituali sit adnexum ,- ipsi tamen fructus beneficiales, sive pendentes adhuc sint, vel suturi, sive jam separati a solo, lieito venduntur . permutantur . locantur etc. pro temporali. bl Dantur et pensiones mere temporales scilicet ob temporale obsequium si vo clericis, sive laicis ex. gr. musicis, aedituis, quae etsi ex benescio trahantur, in se nec spirituales , nec spirituali adnexae dicuntur ; extractae enim considerantur, et pro temporali ministerio assignatae, temporales et profanae censentur.

230쪽

nia redimi non potest anticipata solutione, et compositione , quidquid aliqui dicant, si is, qui eam solvere

tenetur de suo beneficio , unam Summam integram Pensionario consentienti det, sublata in posterum obligatione quidquam solvendi, nisi adsit auctoritas suis Perioris, et casu quo pensionario sit licita, relinet obligationem, et ossicium Spirituale, secus esset manifesta

venditio; argumentum colligi potest ex Trid. r . Concordat lex civilis set qua prohibetur de suturis alimentis transigere sine auctoritate Praetoris . Adhaeo ex Bened. XIV cautum 3 , ut si beneficia resignantes sub pensione pactum ineant cum resignatario decedenda huic pensione seu commodo exigendi fructus ejusdem pensionis, soluta anticipate pecunia , pactum istud sit irritum et inane , et resignatarii decidant omni jure beneficii, ipso facto, absque judicis ulla d

Claratione , ae ut pecunia soluta restitui debeat sub peccato gravi ab ipso ordinario locis piis applicanda. Quibus poenis subjacent talia pacta inita intra sex menSes a die receptae per resignatoriam beneficii

possessioni S.

Specialis simonia es t , quae ConfidentiaIis appellatur, jure canonico interdicta, multisque constitutionibus prohibetur distinctis etiam poenalibus sanctio nibus, quae datur, ubi quis alteri procuret beneficium, nempe conserendo , eligendo , praesentando , vel in ejus favorem resignando etc. cum confidentia , id est, non cum spe et fiducia , sed cum pacto expresso, Vel tacito, ut idem beneficium post aliquod tempus cedalli Sess. 25. e. 2. δε Reform 2ὶ L. 8. e. de transact. 3ὶ Const. in sublimi t. r. Bullari num. 50.

SEARCH

MENU NAVIGATION