Dissertatio inauguralis de influxu athmosphaerae in corpora organica ...

발행: 1784년

분량: 62페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Easdem miriationes docent homines irritabiliores, gravitatem & densitatem aeris exacte conquerentes sentiunt. Monticolae, si in valles descendant aegram vitam Vix bajulant. Thermometrum. NQtissima sunt, Faliren-lieitianum, & Reaumorianum docent calorem, 1 rigus: sentiunt omnia animalia , hoemorrha giae juvenum calida tempestate frequenti Ores. Docet fontium non perennium eXssiccatio. Η gnometrum. Docet humiditatem, saccitatem, idem docet spongia, quae cum alio corpore in aequilibrio posita aere humidiore corpus socium graVitate superat; sicciore ele atur : Docent quorundam aedificiorum muri guttatim stillantes, notum Vindobonensibus e Xemplum, eX quo pluVias praedicere solent; docet impedita animalium perspiratio, morbi varii infra recensendi.

Endiometrum. Docet qualitatem , id est, bonam , puram , impuram. Exactissimae seatae sunt: illa Fontanae, Inglientio usii tu tam tenues partes divisa, ut & levia diserimina indicare possit. Docet luminis in aere puro Iaetissima radiatio : contra vero subita iuimpuro exstinctio , patet, eX physic. respi-1atio in aere phlogistico impossibilis, docent animalia huic aeri inclusa , docent hominum

B a coetus

22쪽

coetus in angustiS ergastulis coerciti, docent Metallurgi saepe unico affatu suffocati. Electrometrum. Docet copiam materiei electricae in atmolphaera contentae. Docent perticae acuminatae ad palatia magna a fulmine defendenda in summitatibus erectae, do-eet & ignis S. Helenae, S. Viti, aliisque nominibus veniens, Veteribus Castor, & Ρollux, in navium malis scintilans, nautoribus signum tempestatis futurae; malum, s1 in uno tantum malo appareat; bonum , si plures simul navis partes a scintillis electricis lambantur. Vide Horatium Virgilio eyprum proficiscenti

Sio te fratres Helenae lucida sidera

Ventorumque regat pater: Docent tonitrua , fulmina &c. f. 14. Hae qualescunque mutationes iterum in variis globi terraquei locis, & vario anni tempore, & pro variis causis particularibus aliam induunt faciem. f. 15. Loca terrae obtutu quodam, quantum potero , intuebor. . f. 16. Ceteris paribus aer eo calidior est, qΠO raodiorum solarium in terram lucidentium an

guli

23쪽

guli magis ad rectos accedunt, I vide Versa, quo radii acutiori ad terram angulo incidunt, eo minor est calor, id est : eo intensius frigus , sed e X geographia patet, solis radios in Varia terrae loca sub vario angulo incidere , ergo in diversis terrae locis diversus

aeris calor. S. . 17.

Ad hunc quodammodo determinandum mensuram tentaVit geographia, physica, astrono inia, ita: ut is terrae tractus inter mediam terrae partem ob cingens Zonae nomine, ultra quam sol motum suum ) ut adsueto systematis Ρtolomai stilo utar, nunquam ulterius urget; Zona torrida appelletur. EX Utraque Vero parte sequitur una col lateratis Zona, a tropicis ad circulos polaxes usque protens a ZOnae temperatae una arctica, altera antarctica, seu borealis, australis, has ulterius e Xcipiunt duae ; una hor-calis, altera australis, a circulis polaribus, ad polos ipsos Zonae frigidae. Sed cum calor a summo sub aequatore caloris gradu ad tropicos polos Versus nou pro his circulis subito, sed sensim ac sensim, per infinitos gradus inter medios diminuatur, astronomi praeter hos circulos alios per omnem decimum meridia

ni gradum ductos ad variam ab aequatores a distan-

24쪽

distantiam, id est, loci latitudinem indieandam e X cogitarunt. Aliaque mensura habetur , pro Varia cujuslibet loci diei longissimi diuturnitate; nam sub aequatore dies noctesque plerumque aequales, ab hoc ea variatio ita fit: ut quo major sit loci latitudo, eo major sit longissimi diei excessus, successive procedendo, ut poli ipsius dies longissimus sit 6 mensium. Hanc differentiam ita in usum traxere, ut ea loci latitudo, ubi eXcellus Iongissimi diei dimidia hora est ; audiat clima : liceat mihi hoc apellare clima physicum. Nobis vero usus invaluit, ut omnem situ S , caloris, frigoris aliorumque in regionibus variis disserentiam latiori sensu clima appel-

Sed eadem Ioca in eadem Zona aut climate posita non semper eundem cum sole angulum , adeoque nec aequalem caloris gradum habent, sed quodlibet clima variat pro terrae circa solem, & circa a Xim proprium motu, ut quilibet locus determinatas habeat stationes. Tempus motus ipsius circa solem annum,llud vero circa aYim diem, noctemque apel Iant. Unde diversus atmosphaerae calor pro anni tempore diversus interdiu noctuque.. Zonis

25쪽

nis torridis duae aestates, & duo tempora temperata. Zonis temperatis , upa statio est temperata prima : Ver calida ; coZι is, temperata secunda : autumnus, 'frigida benis. Zonis frigidis una temperata, 6 mensium anni tempus diesque, altera rigidissima : hyems uoXque, licet lucidior quam aliis Zonis.

Ex his ergo differentiis illas primo confideremus , quae eX diverso climate oriuntur. Imo. Plantae climati torrido indigenae, eo elum nostrum aut omnino non ferunt, aut non nisi in caldariis solae, fructuin raro ferunt maturum, saepe nullum , saepe immaturum. Innumera essent exempla, serViant quaedam V. g. Basella alba , sterculea , cacalia , Eleluia musae, Bromeliae , Mesembryanthema,& aliae plantae fructum quidem gerunt, sed

in secunda, tertia , quarta generatione degeneraut , prout in melius aut deterius clima transportantur ; contra plantae nostrae in ZO-na torrida e Xsiccatae marcescUnt. Scholion. Cultura quidem multum mutat, sed saepc superhabita omni iudustria varie degenerant plantae, sic vites vini serae sors' omnes ejusdem matris soboles ex Asia in varia terrae climata quasi temperatocalida transportatae infinitas vinorum praebent disserentias, quae etiam

piri , mali discrimina licet observare. Quam dius 4 versae

26쪽

Iaversae sunt rosae, ejusdem rosae es ninae surcilli quae diversitas tritici in Germania, Polonia. f. 2O.

Sed varia climata non tanti an plantarum disserentias, sed etiam varia earum copia, id est, fertilitate a se abludunt; exempla in promptu sunt: Tristia Sarae, Arabiaeque deserta fabuli patria, continuo solis ardore eXusta, plantas producunt pauci liimas, easque etiam saepe tristissimas. Linaei philos.

Sed mirum , quod eae sint adeo succulentae per Africam, V. g. Crassulae, seda, sem-PerV1Va, aloe, yuccae, ale tres , agaVe, cum haρ potissimum sicca , faxosa loca ament Zin climate temperato felici Asia, ct non adeo multum cedente Europa, quam laeta Vegetatio e Xornat Primum Ver , quam onusta seges gravat aestatem, & quam largus fructus autumnum locupletati contra vero in YsIandiae , Sue eiae, remotioris Laponiae, Groeulaniae, nOVae Zemla et regionibus continua glacie induratis, tam avara seges, ut harum regionum incolae ex meliorum defectu interiori arbori in cortice libro ) piscibus in sa-1 Inam conti itis, aliisque nostro palatui inimis - adridentibus contenti esse debeant.

27쪽

Magna pars culturae artis hortulanae, Oeconomiae plantas eatenus mutat, quatenus iis aliam ternam, aliud quodammodo clima a signat, sic oeconomia agrum nimia siccitate sterilem in fertilem commutat; dum fruoticetis , sylvis, lucis , sepibusque vivis huic campi tractui salubrem , & foecundam humiditatem inducit, & vice Versa, loca palum dosa, depressa, inter nimias sylvas solis ac cessui, impervia, frigida humiditate non producunt, nisi plantas acres, saepe Vene natas. Linaei philos . botan . si vero sylVae

nimiae eliscindantur, paludes eXsiccentur , no Vum quodammodo clima inducitur, multo tem Peratius meliores plantas generans. EXem

Pla prostant in Germania, quae olim teste Tacito horrida coelo &c. verbo tam frigida erat, ut romani exercitus Rhenum quotan'nis glacie ligatum invenerint: hoe vero tem Pore Germania calidior est, totumque diVersas plantas producit, ut eam propius ad aequatorem accessisl diceres ; idem sentiendum de Hollandia, ct Britannia, quae licet septemtrionem Versus sita non minus jucundissimis praediis superbit. At mihi objiceret quis: Plantarum natura & copia a soli natura de

28쪽

conside fandum est , quod natura terrae etiam tu diversis climatibus diversa sit, videmus enim in Indiis aliud este solum, alia mineralium prodiicta, docent margaritae luXus per Omnem mundum propagati invidia. Cum mare sit salsum inde etiam ejus atmosphaera vicina littora salsa fiunt. At in regionibus septemtrionalibus alia terrae prod eta ; crystalli assatim hoc docent, quae saepe ad columnarum moles integras cryptaS subteraneas suffulciunt.

f. 22.

Sicut in regnum vegetabile ita etiam in animalia climatis vis suum exercet dominium. Zonam frigidam non fert elephas, in ea obtor-Pet Leo, digris, panthera, aegre eam fert simia, has inter difficillime Ourangoutang, Perit crocodilus, serpentes nec eam corporis magnitudinem, nee eam ferocitatem obtinent.

Camelus Dromedarius non fert, sed per Plu-ves dies sole urente per candentia Asricae sabula indefessilan citistinum cursum prosequitur, e contrario ursus, arc astos, & meles amat

loca Ieptemtrionalia, quod & de lupo intelligendum, talpa aerem subterraneum sibi eligit , ursus , aleae , Germauiae , & Britanniae

olim incolae ob destruetas sylvas, & inde clima mitius redditum, ut f. ai.) di, bina. ΕΚ

29쪽

I5 Ex his regionibus exules septemtrionem Versus demigrarunt ad 62. latitudinis borealis gradum. Ρhocis omnibus, balenis mare glaciale praestacet. f. 23. Et si accidat, ut Variae bestiae eX uno loco in alium transferantur, ipsorum indoles, ut in plantis solet f. I9. aut eXasperatur,

aut mitigatur, sic rara apud nos Venenata animalia, nisi venenum rabidum, sed idem hoc diebus canicularibus fervidissimis potentius

furens, assumas. At quo magis austrum Versus retrocedas, a Viperis, 1corpionibus Italiae , sors & tarantulis , procedendo ad Varia amphibiorum genera Venenata , magiS Venenata invenies in regionibus adhuc calidioribu S.

EXceptionem a climate sacere primo intuitu homo, ipsiusque comes fidelis canis videtur. Ille enim omnia serme climata perferre potest, ita tamen, ut si subite ex uno in aliud transeat, vix possit non incidere in morbos gravissimos , imo & lethum ipsunt. Juvenilis boreae incola transeat subito austrum Versus, incidit in phrenitidem, peripneumoniam , hoem opto en , dysenteriam ,

ut ultimo bello Boruuiae in legionibus ex frigi-

30쪽

15 frigida Pomerania , ubi hyemem egerant inmitioris Silesiae, Bohemiae regionibus, ct quidem aestate trajectis funesta dysenteria saeviit. Et si etiam non mox morbo vehementi corripiatur extraneus, saepe in chronicos incidit, ut Angli, Batavi Iudiae thesauris adlecti opibus & atra bile non raro onusti redeunt. Transeat tenellus mitiorum climatum incola in regiones paullo asperiores, borealem assiatum sine noxa ferre non poterit, ut Gallorum eXercitus in Germania, ct Bohemia non mediocri strage experti sunt. Vulgaris opinio est , nec adeo male fundata juVenes in alias regiones profectos morbis Plurimis esse expositos, eosque incrementum

solito citius capere. f. 25.

Sed id clima quod subito mutatum, causa solet esse morbi, hominibus adsuetis indigenis hos funestos essectus non producit, unde Ae

thiops Nigrita etiam dietus) Guineus, subaspero sole aeque sanus, vivit, ac Lapo, Groen landietis, Sibi ricus sub dura hyeme. Nam calor corporis nostri sensim atmosphaerae constitutioni attemperatur, Ut nullam noXam inde experiamur, successive crescente aestatis calore eum aestus gradum impune serimps, quem hyberno tempore eX ri

SEARCH

MENU NAVIGATION