Dissertatio inauguralis de influxu athmosphaerae in corpora organica ...

발행: 1784년

분량: 62페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Ratione elasi citatis: irrit bilitatis. Quo

major est corporis gracilitas, & tenuitas, eo aptius evadit ad omnes mutationes ab impressionibus externis, eo citius se reponit iastatum sivim, unde corporum intelligitur elasticitas, ejusque major gradus irritabilitatis ;sed satis notum est ex legibus commercii. quod intercedit corpus inter & animam, quo magis elasticum, & irritabile sit corpus , eo citius, eoque Vividiores, eo plures in mente ideas excitari; & contra quo tardior, frigidiorque est sanguis, quo mollior est solidorum compages , eo tardior Obscuriorque mentis conditio , unde etiam intelligitur din

Ratione ingenii, quod summum esse videmus Graecis, Italis , nec nihil Gallis, sed tardius Germanis, Anglis, quibus ingenii loco prolandam rerum cognitionem largitur improbus labor. f. 42. Ratione animi pathematum eX f. praecedenti patet, ingenium majus esse calidioribus, unde plures ViVidiores, citiores ideae, si citiores ideae, eo major id earum inter se

eoi aratio, quod appellant ingenium; sed

42쪽

quo citior id earum inter se eomparatio. eo plures novae finguutur linagines, id est, vividior est imaginatio, unde tanta orientalium, etiam Turcarum, Graecorum, Italorum

poesae sublimitas; sed si adeo se rorida est

imaginatio, nulla res repraesentatur, nisi aucta sive bona, sive mala sit. Unde quidquid his adparet, aut Videtur esse summum bonum, aut summum malum, inde tanta horum ingeniorum desideria rationi non cedentia canimi Pathemata) si tanta sunt deside ria, omnes actiones instituunt ad bonum ad- Parens obtinendum per fas, ct nefas, inde tantae Italorum virtutes, tanta etiam Vitia. Contra, ubi clima est frigidius consequenter & aer densior, tardus humorum Ino tus, crassa , laxa soIida, fibrae item crassae quaecunque impressiones sunt externae, fiunt tardiores, impressiones nisi violentiores ViX excitant imaginationem noto Anglorum eXem-Plo, quorum nisi tragediae, homicidiis, venefi-eiis, laneribus copiosis horreant, vix excitatur imaginatio, ubi Italus nugis quibuscunque e X-

citatur. Ex hae ingenii tarditate vix aliquid Placet, nisi quod saepius in mentem egit, id est, quod bene perpensum est. Unde moderatiorasnt animi Pathemata rationi cedentia. Sed si ritu attente perpendit, tune potissimum uni rei

43쪽

inhaeret, non distractus recentibus advenientibus, inde tanta Garmanorum, Anglorum conitantia , tam in studiis, quam etiam in

actionibus, inde profundi philosophi, indobe Ilicosae gentes. licet calidioribus ingenio multo inferiores. f. 43. Ex his simul sumptis oritur charaeternationalis olim ante commercia, & itinera Deilius distinguendus, quam hodie , ubi commercia, itinera potissimum vero scientiae, regiminis formae Europam ita direXerunt, ut dissicile sit, characterem nationalem tam bene distinguere ac olim. f. 44. Ergo per diversa climata corporibus con-eiliati alii colores, alia temperamenta, aliae solidorum fluidorumque conditiones, diversa corporum robora, proceritates, irritabilitates , diversa ingenia, animi pathemata, Virtutes, Vitia, jam sunt quasi ultra mediocritatem , si sunt ultra mediocritatem, jam proniora sunt ad functiones praeternaturales, id est: proniora sunt ad morbos in his climatibus ad hos, in aliis ad alios. S. 45. Essent hie recensendi morbi a climate dependentes , sed cum non tantum clima a

44쪽

latitudine; sed etiam ab accidentibus mutationibus & anni tempore, aer mutetur, horum catalogum praeminis accidentitatibus 2 anni temporibus subjungam. f. 46. Praeter climatis a latitudine dependentem disserentiam, sunt aliae non ex regulis universalibus, sed ex chorographia, quam Hippocrates Medicis in aliam civitatem proficiscentibus adeo commendat, discendae. Hoc videmus in Ρicco monte, in montibus Corditi eras , qui licet in Zona torrida siti, non

minus perpetua nive canescunt. Vinum cujus naturatio, non leve felicis climatis arguis mentum est, saepe crescit generosum in regionibus ab aequatore remotioribus , non crescit in aliis australioribus, exemplo sit Helvetiae pars australis, quae praeter armen torum pabula, olera qua Vix quidquam profert.

ubi pars borealis, & vicina Burgundia Vinaeeleberrima excoquit, , praeterea vina Marchionatus Badensis & Rhenana licet magis septentrionem Versus excocta, etiam austriculis in deliciis sunt.

Sunt ergo aliae causae, quae has muta tiones inducunt, particulares , seu accidςnta les nuncupari liceat.

45쪽

Adfusmae sunt loci altitudo, stus cis

Fre sus, montes, planitieS, DIPae, regeto- Iudae, aquae, secitas, Menti, insuetas

plantarum chandantium , pliaviarum, casrο-rum , Nosse micrum, coemeteriorum insta

aeus a lunae phasibus, aliisque planetia d

Fenderit S. AbοIion. Sed ne quis putet, me astrologorum superstitionem sectari velle.

f. 49. AItitudo Ioei. Quo major est altitudo loci , eo majus est frigus, & vice Versa, unde nivibus teguntur Pico mons Caucasus, Car- Patus, montes atlantici, & his correspondentia corditiarum perpetua juga, Ἀνεσ. Praeter hos sunt alii montes, maχima saltem anni parte nive tecti ut vicinus Austriae Caesius, Stiriae, Tyrolis, Helvetiae montes hurniliores qui non nisi imminente solstitio aesti-vali, nivibus liqueiactis ingenti aquae vi obruunt regionum subjectarum lacus, & flumina Praetereuntia v. g. Rhenum , Danubium, Dravum, SaVum yc. f. So. Sittis depre sus regiones depressae plurimae sunt, quarum cireuinjecti montes glacie

46쪽

32 squalent ut Tyrolis, Galliae delphinatus, priuigariae pars carpatiis montibus adjacens. g. 51. Ratio in promptu est, quo depressior est Ioel situs, eo densior est aer, sed quo densior

est aer, eo plures radios solares absorbere potest, quo plures radios. solares absorbere potest, eo majoris caloris capax est; praetere terra ipsa ad certum quemdam gradum cale- faeta radios reflectit, communicat aeri vici-do , ut patet, quod Vites in australi aedificii muro cultae citius maturas uvas ferunt, quam cultae in libero aere. At vero quo major est altitudo, eo major est raritas, eo

pauciores radii absorberi possunt, quo pauciores radii absorberi possunt, eo minoris caloris capax est iste aer i. e. eo frigidior

erit.

f. 52. Μontes, hi siti sunt vel austrum vel boream Versus, unde si ad austram siti sunt, impeditus est radiorum solarium accessus, unde regio umbrosa, frigida , sed simul etiam Notus humidum aerem adserens hine perVenire directe non potest: eontra vero hic ventus boreas semper siecus directe hue appellit , unde, simul est sicca regio, hujus ergo aer est frigidus siccus. Homines rO-

47쪽

busti fusius ab Hippocrate descripti. De aere

locis, & aquis. Si vero montes boream versus siti sunt, siccus boreas arcetur , sed aditus patet humido austro, regio incalescit, a radiis solaribus appellentibus a monte refleω xis, cujus rei tanta Vis est, ut etiam in re. motissimo septentrione per aliquod tempus fervidissima sit aestas, quae in hoc climate esse non posset, nisi montes glaciales radios solares reflecterent. Hujus rei usum norunt nostri oeconomi, qui inter montes degentes plantas majori calore indigentes, V. g. Vites ad montis alicujus radicem australem plantant. Nomen inde Germanicis in usu Eours

. f. 53. Regiones inter montes appellantur Valles , quae plerumque habent aera crassum, humidum, ingenia tarda &e. ex praecedentibus. Ceterum ventis per Varios aditus accedentibus , ct innumeris mutationibus subjectae. q. 54.

Hanities, si magna est, fertilis esse so-iet, si defensa sit per sylvas; his vero si destituatur, omnibus injuriis exposita, modo sole exusta, modo a ventis . septemtrionalisbus constricta, vix aliquid boni Producere . IS

48쪽

f. 55-Θlνce utilissimae sunt regionibus planis, quas defendunt a nimio calore, quibus humiditatem inducunt salubrem in regionibus liceis, si non nimia ς ; ast nocivae in regionibus depressis paludosis , & stinui defendunt , a frigore nimio septemtrionem Ver sus sitae. Effectus sunt ii, qui in climatibus frigidis , unde fervida aestate sylvarum umbrae tam dulcia animalium asyla. f. 56. Regiones nudae vide de planitie f. 54 5T.

Aquae aut currentes, v. g. Fontes tor

ventes , riVi, numina, stagnantes , paludes stagna, lacus, maria. f. 58. Aquae fluentes quibusdam in regio

nibus partes minerales vehunt thermarum nomine , unde aliae in his regionibus evaporationes , Variae pro thermarum contentis eruendae ex thermis; quae ferine in omnibus regionibus , & ferine omnes examinatae silui. sed quarum examina recensere hic longum esset. Sin, vero aquae fluant homogeneae,

regiones reddent sanas; sed si ventus non flat, illas reddent frigidiores. Pal-

49쪽

ig) paludes, stagna , quod aera putridum

mephitieum febribus intermittentibus putridis infamem generent , satis nota sunt in Hungaria, aliisque regionibus.

γ) Lacus, si numinibus perfluentibus destituti sint; idem faciunt ac stagna, V. g. Laeus Nelsidiensis, unde pisces ex ejusmodi

lacubus capti plerumque putridum spirant, aut alium quemdam ingratum odorem quasi muncosum &c. sin vero magna flumina illos perflant, aeque fani sunt ac flumina : exemplo sit lacus /Lemanus, Rhodani alveum ex parte Helve-vetiae suscipiens ex altera parte in Galliam emittens, Lacus Acronius Rheno honoratus. Mare Caspium, suscipit Volgam, nullum quidem fluvium amittere conspicitur; sed illud eum sinu persico ductibus subterraneis communicare Variorum scriptis probabile redditur.

Maria atmosphaeram sua in vaporibus aquosis, & salinis replent, unde in vicinia scorbutus. Ab Aprile usque ad Novembrem intra tropicos continuae Pluviae, si venti a mari in alias regiones dirigant ptu Vias , hae pluviae etiam in aliis regionibus oriuntur; a mari ergo omnes sequuntur es

femis, qui ab humiditate, sed cum illud maximam globi terraquei partem constitusti,

mare

50쪽

mare in variis zonis variis nominibus exustit, unde etiam terrae conciliat humiditatem

ealidam, & humiditatem frigidam; sed essectus aeris humidi frigidi, & humidi olidi

ex pathologia innotueruut, s. 59- Aquae saepe etiam naturali suo Iecto eveedunt, si ex mari excedunt, audit aestus marinus, ii fluviorum alveos superant, inundationes fiunt, cum sequela febrium intermittentium,

lentarum, putridarum. Aquae eX atmosphaeta decidentes. Hae in Atmosphaera quam diu sunt ea specifice leviores fluctuantes circumagitantur nubium forma , aut terrae Viciniores nebulam constituunt, hinc dum frigore condeusantur, aut Vento eX altera parte pellente, in aliam regionem Pelluntur aut in alia regione decidunt forma roris, pluviae , grandinis, pruinae, nivis; quod ab hisce evacuationibus magnus influxus tu terrae fertilitatem eruatur, quod vero etiam morbi oriantur, notum est iis, qui rheu-1Πatismos , catarrhos, corygas, aliosque suppressae perspirationis morbos experiuntur.

Scholion. Hae pluviae quibusdam regionibus ita propriae sunt, ut non absurdas pluviarum praedictiones sormari prohabile sit, licet hic scien tiae ramus diu plebi rusticae relictus magnos pas sit S

SEARCH

MENU NAVIGATION