De Rebus Gestis ac Scriptus Operibus Baptistae Mantuani

발행: 1784년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Quibus adeo liquet, haee ad eum scripta fuisse, ut se ilis

Iarsum, atque intaminatum servaret, non, ut in desertae virtutis callem reduceretur, quam rem is serte posset suspicari , qui observet aliud rursus carmen contra Poetas imis

pudice loquentes i 66ὶ ejus intuitu concinnatum, illique traditum, si tamen Ludovico a S. Teresia i 6 fides. Utcunque fuerit, est huc referri dignus, quem Poeta Ν. eo loci perstringit, rerum, quae impudica Venere dimissa, carmine essent celebrandae, brevissimus census: Est Deus, in

Εst Deus, & Trinum semper laudabile Numen,

Unde trahunt rerum semina prima genus. Spirituum soboles, caelique decemplicis astra, Astrorumque vices , multiplicesque viae.

Sunt animae Divum . .

Sunt tartara nigra, lacusquo . Sulphurei , & nigri Regna profunda IOVIs .... Sunt ea, quae prosest aer , quae parturit aether, Quae generat pingui daedala terra sinu. Multicolor facies agri, sylvaeque comantes, Multisonae volucres, multivagaeque serae. sunt Sophiae partes, est ingeniosa Mathesis, Verbaque clamosi litigiora fori . . . . . . Iugera multi serae tibi sint telluris, & horti, Navigium, merces, velivolumque mare. Sunt tibi pampineo vestiti palmite colles, Sunt juga , sunt valles, multicomumque nemus. Arva , lacus , urbes, castella, suburbia, villae , Sunt cava, sunt tenui flumina pressa vado. Elige de multis aliquid, tibi copia rerum Maxima materiam carminis ista seret.

Nata

62쪽

Nata freto Venus est, Veneremque sub aequora mitte . Infima qua nigris pallet abyssus aquis. Id cane, quod tetrici possint audire Catones,

Quod probet Hippolyti, Penelopesque pudor.

Tunc ego te Vatis dignum cognomine dicam, Tunc tua cantari digna Potas erit. Tunc Helicona bibes, castisque rigabere lymphis, Si Venus in versu non erit ulla tuo. Id, quod Poetam N. non docuisse modo, sed & nullo non tempore custodisse , ab eoque inter scribendum summa cautum fuisse religione ex ejus operibus manifestissime liquet, unde & ipsum de se jam olim canentem audivi

Quae omnia, si, ut par erat, Franciscus Xaverius Quadrio attendisset, non eo processisset impudentiae, ut Auctorem hunc Ν. honestatis, pudorisque omnino nescium pronuntia

ret i7i ; quinimo jure illud de Vate hoc N. a Hyacintho de Graveson si a litteris commendatum agnovisset: G is Fuit

Plectra, chelym nervos. smul omnia Apollisis arma. Multivagamque Deo iussit servire poesim. tri) Εn illius de Mantuano verba ω esto seritiore hisogna . che pomis notiata avesse di quel. che d conveneυoser ah e decoro . N soraia, odem in om ae omi poesia vol. v. lib. I. dist. II. cap. VIII. particella I. pag. m ω3. Ad Mantuam eclogas praesertim se reserebat. quum haec scisceret Quadrio, at quam immeritot Quin & eae omnes Taurini olim in fabrica Mart. Cra alii, & Soc. anno M D. XXXV. in . hoe titulo prodiere: μm honesto amora eclogae X. cum Elegia contra amorem . sv ut iustis est 1 cupleti inmus Namii I Enget Bibrio heea seriariis a lit. M. pag. m. 9s. ira in Ges. see. XVI. eol l . V., qui nimirum tuum hoc de Mantuano iudicium ex Henrico Wharton exscripsisse videtur dicente de Vate N. cl. ia Poeticam venam rubus lascivis, aut profanis impendere piaculum duxit. νι Appendice ad IIsorium Luerarium G Ami G, e , in Sacato res moto pῖς, uti

63쪽

o Fuit eximius Theologus, & Poeta optimus,' adeoque ea-

ω stus, ut poeticam venam rebus lascivis, aut profanis im- M pendere piaculum duxerit. Μ At vero ut, unde huc nostra evasit oratio, illo nunc redeamus Poeta N. Cardinali i 3 Sigii mundo , qui jam tum Apostolici Proton

tarii munere fungebatur , castigata aliquot poemata concessurus plura, quae ipse olim digesserat, simul una collegit i facto eis, Papinii Statii imitatione, bivarum titulo, idque

Is 6. . quae tamen Whartoni verba commode exponenda sunt; neque enim nisi rectissime illud est a Miraeo Aictario de Senipp. Eeel. g. D. XXX li I. Pag. 98. edit. Hamburgensis in fol. M. DCC. Xu X. de Μantuano N. scriptum rvr Poemata ejus Varia partim sacra, part in profana Bononiae , Parisiis. Franai colurii, An tuerpiae, di alibi identidem fuerunt excusa; is quin hinc detrimenti quidpiam apud cordatos viros passa sit Vatis N. modestia, qui rursus alter& ipse est ex iis, quos Ioannes de Torres scriptor e Soc. I. eruditissimus .ppellat, quo probet: α como ladestemplanςa dei vicio carnes cautiva et cm γ raςon, donde reyna. que es Otros nuevo dano de la torpera. n qui demum est titulus libri XVI. operis . quod inscripsit: Philosophia morat ae Prin-rites . cuius libri adisis capp. I. , & III., sed & Mantuanus conferatur tomo Ill. lib. Sylorum IV. pro mario olivetano a soL 29 . ad usque 299. , lib.

etiam De vita beata tomo IV. a fol. I 86. ad xor. ἔ ea etiam huc referas, ouae habet Auctor Epistola ad Hanei euis Picum Μιrandulamιm, quam rcperias

inter eiusdem Pici epistolas lib. IV. edit. Basil. in sol. anno M. D. LXXVI. pag. 1 6o. , ubi haec inter alia: a ci enim poema verum, & quod omnev punctum serre possit non puto , nisi sit grave. castum, ac sanctum. n Quidni ergo iure illum, meritoque appellarit qui cola vi Theologieo poeta sancto,

si di sancte mula cultore . is De la eommentarii Mantuani lib. IV.

Ut dictum sexti hujusce capitis initio.

Non omnia tamen , quae quatuor hisce is arum libris tensentur, fuere olim sic ah Auctore in unum congesta. Habeo enimvero apud me alia quor Operum Mantu ni collectionem in a. paulo vetustiorem typis excusam, at nullo apposito urbis Typographi , anni, vel editoris indicio. ad cujus cal-czm nonnulla extant ejusdem Auctoris poemata hoe titulo: Fratris Baptistae Mantuani carmelita Symarum iuri duo od Antonium, O Iapedum Iasieri Caros V lphinatus Praesidis optima smi filios . Ibi nihil reperias eorum, quae An tuer-piensis editio habet duobus prioribus D artim libris , & alia contra , quae Amuerpiensis editio illa extra Syfias exhibet, veluti De qtiercu Atia. In momιc Frideriet farris . In morte Nebularii Oe , nec interim omnia continet, quaec tant modo uItimis duobus h&orum libris. Sic deest Stephani laudatum olim Uitaphium, atque ut alia satis muIta praeteream, elegia a N. Auetore Philippo Beroaldo Bononiam redeunti dicata, quam etiam appellat eruditus Maz-Zuchelli Gli Semitori δ' Latia vol. II. earte II. pag. roos. Sed & Lugdunen sis editio carmina quaedam continet sito eo titulo Dierammata Varia, qua modo in Sylvarum libros relata conspiciuntur, veluti illa: De sanctitate Iejuniiquatagesimatis . De morte Meolai co remi ad Hereutim camelmum Oe. In edit. Bononiensi Benedicti Hectoris M. D. II. in lal. , quam ceu anni M. D I. citati Axemem des S avans tom. IV. n. ta pag. m. 328. Hadrianus Baillet. Θμvarum libri non duo occurrunt, non quatuor . sed VIII. a Glio XXVII. ad

64쪽

idque posteaquam diuturnae febris incommoda, quae SistiGmundus ipse levare plurimum sategerat, sustinuisset. Huic igitur Eminentissimo Principi collectionem hanc suam nuncupavit , ex qua , quae iacere huc Videntur, expromimus

. Sismunde, tuis quae digna reserre Dona queam meritis, qui me jam tempore longo Febre laborantem , stygioque ardore perustum,

Devotumque neci rursum vitalibus auris Reddis, & extincto renovas praecordia morbo, Nescio, & ambiguis titubat sententia curis. Non sunt regna mihi, non est opulentia rerum , . Non etiam poma Alcinoi, non tanta supellex ,

Quanta fuit Codro, sunt spiritualia quaedam Praedia, sunt, fateor, sic appellare vetustas. Instituit Vatum subitaria carmina Sylva

In campis, ubi produxit pede Pegasus undam. Has tibi , quo possis rapicio divertere ab aestu - Curarum, & Regni magnis anfractibus olim Solus, & herbosa paulum requiescere in umbra, Tradimus. Exigui cape dona infirma Poetae. Tum inde, post pauca interjecta , muneris, quod apud ipsum aliquando obierat, spiritualis, inquam , monitoris, ac patris memor, sic eum piissima hac alloquitur paraenesi. . Saepe ergo in Bisas , & in otia sancta receptus Effuge curarum fluctus, & concipe tota. Mente Deum, pacato animo complectere Olympum, Contemplare polos, & duc in sidera sensus,

CXVI. , in quorum VIII. solio CIII. habetur nam reliqua mitto earmen

De ρraesdent Oratoris, O Poeta Ex quibus omnibus illud nempe efficias, quod longioris hujulce adnotationis initio assumebam. Sylvarum libros non esse a Mantuano eo. quo nunc sunt, modo collectos, atque Ordinatos, Quod semel advertisse non inutile tuerit aliquot chronologici, difficultatibus, quas iuper nonnulla inibi comprehensa poemata excitari posse videantur, is

65쪽

Nec semper te terra premat, quo scandere mentem Exutam membris olim mortalibus optas, Affectu memori anteveni, caelumque require In bivis, Sismunde, meis, non Pana Lupercum, Non Satyros , Veneremque leges, non Minades ullas, Non Thyasos, hic nullus amans sua somnia luget, Nulla canit Siren, Circe mala pocula nulla . .

Porrigit, est omnis libuit quocumque vagari Tuta via, & passim virtus, & honesta voluptas. Dicendum nunc superesset de Marchionum saepe nobis laudatorum sorore Marchionissa Isabella, quam Mantuani Curae pariter commendatam dictum superius i 6 . At vero id de matrona hac mulierum , quae seculo XVI. floruerunt, ut ait Petrus Myle i , maxime illustri adnotasse lassiciat, ei a Poeta Ν. dicatas fuisse III. IV. V. Parthenι-ces i 783, cujus postmodum Fratriae Elisabethae Herculis I. Ferrariae Ducis filiae si 9 , ac Francisci li. Mantuae Mar- Chionis uxori carmina alia quaedam i8o inscripui. Jam vero non uni isti e Gonraga domo fuere , quibus familiariter uteretur Mantuanus: alium reperimus Ludovicum nomine , seu is laudatorum hactenus Principum frater fuerit, seu nepos, aut consobrinus ci8I , a quo rogatus Auiti r

lima) Muratori AaAali d'Italia tomo IX. ad an. Μ. - . - . t 18M Hanc Elisabellam Mantuanus appellat tribus hisce , quae illi lacra it. Carminibus: De cupidine marmoreo dormιente tomo I. sub finem De Mne, dedicatione poema ur1 Nicolai correpi lib. Sylvarum IV. tom. III. lall. 3o9. 3ro. ,

m avolt eth ami de notis Mantouan. Ie ne fiat, si a mε stere, n- v eo in germain de s diis . . Inquit Ludovicus a S. Theresia sLa D PChap. CCLVI. pag. 386. Ipse tamen facile adducar. ut hunc, de quo man euanus scribit, Ludovicum Gomam eum fuisse credam, quem in Gonzagatrum stemmate inter Ludovici III. Mantuae Marchionis filios appellat Hubneri editio Les genealogus hi lani us Oe. tom. II. cha . m. t Ie l.

66쪽

N. , ut Gonetagiae stirpis encomta diceret, coactus est, ob

graviora, quibus distinebatur , negotia, respondere, ut eum pro tunc excusatum haberet, Veluti constat ex carmine,

quod ad eundem Ludovicum Ι 8δ ex tempore cecinit .

Saepius ad sacrum cupiens Helicona reverti, , Munus ut excellens, & tanto Principe dignum Castalio de fonte darem, mea carbasa ventis Explicui, & scalmos accincto remige pressi: Verum me variis animi languoribus aegrum In diversa ferunt, a Phocide littora. fluctus. Pelior ab Europa , lego puppe Propontida Versa , 'Εt feror in Phrygiam, Tenedi jam littora cerno, Iam patet Antanarus, jam culmina cernimus Idae , Aonides sylvae nobis , & sancta negantur Flumina, Dircaei taciturna 1ilentia saltus occlusere novem, prohibentque accedere Nymphae.

Immisere rati Zephyros, prohibemur arenis Aulidis, adversis rado maris aequora fatis. Quod si vela sinat vento Deus ire secundo . . οῦ Curreret extemplo velis mea cymba levatis Per laudes, Lodo vice, tuas, per clara tuorum Facta , per illustres AtavOS . . . . Nunc alio me cura trahit, peregrina Vocamur

Per longas in Regna vias, per inhospita saxa , Νec sinor in patriis requiem decerpere campis. Omnia tum melius referam , quum Purpura frontem Velabit Romana tuam, quum patribus alto Adjungere throno, quibus est aeterna potestas. Curae igitur , quibus occupabatur Mantuanus, impedimento fuere, quominus Ludovico fatisfaceret iisdem quoque prohibitus, ne Iacobi Clavarii Urbinatis vota expleret

peten- Decembris Mantuana insula decoratum; anno vero M. I . XI. sublatum e vivis scribit Italia sena tomo I. in Episcopis Mantuanis col. m. 87o. n. XLIII. Ferdinandus Ughelli. 18, Tomo III. Ith. Sylvarum I. sol.

67쪽

petentis illum, ut Ducum Urbinatum fastos illustrare G.

gnaretur, cuique adeo sic respondet i 83 . Assiduo dici nostris Iacobe Camaenis Postis honoratam Monset tria semina prolem . Id quamquam nobis etiam suaderet Apollo, Et phoebea cohors custos Heliconidis undae; Me tamen ingenti rapit in diversa tumultu Majus, & aethereo studium magis utile caelo:

Νam mihi divinis juvenilia pectora rebus Erudienda dedit Superum Pater , Omnia in isto

Tempora praetereunt ludo, lucemque nefastam, Et fastos hoc Marte dies mea conterit aetas.

Ingenuam doceo sanctis assuescere pubem Moribus , & sacras vestigia serre per artes. Nunc mihi per campos iter est, & laeta Maronis Equora Mincigenae: via nunc sublimis in altam Ducit anhelantem Sophiae paradisios arcem: Et modo me Stagirae sua per dumeta , suumque Non faeile accessu limen subvectat alumnus: Cecropii interdum dulces invisere chartas,

Et libare senis studium delectat, & artem, Sanctaque nobiscum longos Academia soles Claudit, & eloquiis damus Arpinatibus aurem . Quid inciam Z Nec enim labor est mortalibus alter Nobilior, nec cura viro jucundior ulla. Hanc mihi militiam Deus, & lucentia mundi

Sidera dant, Superum Domino paremus, & astris l84 .

Quare

183 Sylvarum lib. I. sol. 2 4. 184 Nimirum dista haec poetice ah Auctore, qui quam hisce astrologiae

nugis abhorreret indicat apertissime, nedum Astronomi eam ut eo loco vocat Pro Astrologi ea artem ineons ista arguens, inemamque Pronuntians ιib. II De Patientia cap. XXXVI. . sed & quum de astrologicis conjecturis scribit cit. DP. De Patiemi lib. 1H. cap. XII.: . hae e nugamenta fictilia execramur, Nm quasi narmas infantiles ridemus assis . n Pariter ecloga VI. Qui numerant stellas, S. se comprendere sata Posse putant, stulti Legantur & in hanc rem Auctoris versus. quos post hujusce capitis initiumox carmine De fortuna Gonruae excripsimus:

unt qui sidercis tribuam hac omata latis.

68쪽

Quare age, praesenti si non tibi munere iactum

Est satis, urgentes animi causabere curas, Et veniam concede, labor Vult otia tantus,

Maeoniis est opus fidibus, totoque Sophocle ;Nam tuus est omni dicendus Apolline Princeps . Differimus; tua vota tamen non irrita fient. Num vero datam hoc loci fidem exsolverit postmodum Mantuanus, haud plane constat; habemus tamen ci8 scriptum ab ipso carmen ad Adericum Vrbinattum Ducem , quum filiam nuptui traderet, Ioannam scilicet, Franci1co Mariae De Rovere a Guidone Ubaldo, cui nepos erat in fi lium, atque haeredem adoptato i 86 .

CAPUT VIL

TEMPORUM SUORUM CALAMITATES DEPLORAR

ATQUE

AD BELLUM CONTRA TURCAS INEUNDUM CHRISTIANOS PRINCIPEI ADHORTATUR. ARRATIs Mantuani in patriam reditu, quaeque illi intercessit cum Gonetagia domo clientela, & quos libens suscepit pro tanto Principe, laboribus, est nobis modo, ne tota imVertatur Chrono logiae series, paulo altius recedendum . Sub anno igitur MCCCCLXXlX. , quo ad Sabinensis Ecclesiae regimen Cardinalis oliverius Carata evectus est, & quo , Veluti

69쪽

veluti jam nobis est ex Muratori i 87 animadversum , te. terrimae pestis, famis validissimae, cruentorumque bellorum flagellis universa propemodum Italia afflictabatur, Mantua

nus Ν. tot calamitatibus perquam vehementer commotus, gravibusque adeo aetatis suae malis altissime ingemiscens tres moerens scripsit De calamitatibus temporum libros, ad Dominum D. Olive rium Carais Sabinensem Episcopum, &Cardinalem i 88 Neapolitanum, quos sic auspicatur: - Cogimur istius mala tempestatis, & alto Egressas Erebo furias, turpique fugatam

Virtutem exilio, varias percurrere clades ob scelera immissas terris Bella cient Italae gentes, nec barbarus hostis Quaeritur, insultans nostris qui finibus instat. Inter se certare parant, & foedere rupto

Convertere rigens in mutua Vulnera serrum . . . .

Imbelles, acresque viros, senium, atque juventam Pallida mortifero pestis grassata veneno

Sternit humi . . - ω

Pergit

i8τ Cap. hujus vi in V. nota r a. Atque hic plane erat omnium Italiae civitatum aspectus, ac teterrima facies , quum effusissimae Au ris N. in proximos charitati Mantuani Carmeli Patres . eorum curam, ac salutem creliidit semper munificus Orbis rector Deus, ut tradit com-ntanorum lib. II. pag. io Carolus Vaghi scribens Mantuanum, ipso hoc anno Μ. CCCC. XIX & Definitorem creatum. & patrii coenobii Priorem Haec nos Om infimus, uti & collatam eidem generalem C. g gyx30' se et Tannis MCCCCLXXXVI. eodem teste ibidem pas. 19s. , ac MDC AL I. ibidem par. io8. , quin & silebimus institutum illum pinnitorem , ac R mae in S Citrvsostoni Carmelo Priorem , anno MCCCCLXXX, II. im pag. ao6 ac lib III me H . . ac rursus infinitorem, annis proxime secutis MCCCCXCiv M CyxcvII. MD. MDIIl. MDV. MDIX, ut refert idem

vaghi cit. lib. II. pagg. 3o9. xi . m. 13 - 33 s 'v ii rem N. Parmensis coenobii priorem, anno tamen haud delignato, appellat Iib. III. Pag. 2 4. 488ὶ Tomo I. sol. r. e4. . . .. m Bani ista Mantuanus illustiis Poeta libros tres de ealamitatibu temporum dii heroico carmine conscriptos, & sylvarum librum de pacata italia ea mm nuncupavit. M Inquit De Oliveetici Carciis ei. Ughelli Italia Iaera tomovi. in Neap. Archiepiscopis col. t 9. num. XCH , quam is non librum Sylvan .sed alterum ex Syfiamm carminibus ci inscripsit mutuanus.

70쪽

Pergit inde, graphica hypolypos, Vates cl. , pestisque diraeterrificam plane, ac dignam, quae hic reseratur, imaginem, his verbis, exornat: Huic tumidum guttur virus levat, ille sub alia Fata gerit . qua longa humerus se in brachia curvat.

Alterius patulas aures arsura παροτις

Suscitat occultum, longis sub crinibus, ignem,

Attonitumque caput feriens vitalia membra occupat, atque vias mors una perambulat omnes , Attolitque caput, qua cursum istiser humor

Sistit, & horrificum sensim durescit in orbem. Id crudele genus necis, hoc immane, seroxque Supplicium, haec stygio rabies egressa profundo Perque domos humiles, perque alta palatia Regum Saevit, & occultis miseros serit ictibus artus: Ut quando , incauti vitio pastoris, ovile Incustoditum nox intempesta recepit, Si lupus hesternae patiens jejunia lucis, Sollicitusque fame fuerit per limen apertum

Ad solas ingressus oves, non mitigat unum Ingluviem tunus, sed multa caede madescit, In totum saevitque gregem: sic acre Venenum Insontes, sontesque modo prosternit eodem .

Iamque cadaveribus desunt loca juncta sacratis AEdibus , effossa passim tellure, profanis Conduntur tumulis, inhonoratisque feruntur Funeribusj dictu horrendum , visuque tremendum lPraeda feris inhumata jacent, & tabe fluenti

Circumstans tetro locus incestatur Odore . Pascuntur per rura canes, aquilaeque rapaces

Effodiunt duris hominum cava lumina rostris, Intestina serunt volucres, & in arbore summa Exta patrum suspensa diu Videre nepotes. Membra pater vix aegra trahens, dum frigida condit Corpora natorum, clauso nondum ore sepulcri, Labitur ipse se per sua pignora. Crebra suorum Sola, domo vacua, mater dum funera plorat,

SEARCH

MENU NAVIGATION