Huberti Langueti Epistolæ politicæ et historicæ ad Philippum Sydnæum equitem anglum ..

발행: 1646년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

tamen putant ipsim dissicilius persuasurum illis hominibus, ut se Andegavensis imperio sibjiciant, quam reliquis. Flandri magna alacritate conditiones proponendas Andegavensi, comprobarunt, & de ea re decretum fecerunt, & ne populus postea dicat se inscio omnia tua esse facta , condiationes in linguam Flandricam conversas, curarunt typis evulgari. Q ganta haec est Gandavensium inconstantia I Ante annum acerbis conviciis & famosis libellis, nomen & f mam Andegaven sis proseindebant, &cjus legati urbe sua sub noctem cum Lgnominia pulsi. Vitae insidiati sunt,jam vero omnium primi suo suffragio harum regionum imperium in eum transferunt. Puto Brabantos Flandrorum cxemplum secuturos : nam magistratus & primarii hujus urbis cives,videntur eo inclinare. antum autem momenti ad cam rem allatura sit hujus urbis , in quam omnes conjectos habent oculos, authoritas, tu ipse conjicere potes. Post reditum Auraici ex Hollandia , celebrabitur hic conuentus omnium provinciarum confoederatarum,

in quo de tota hac re decernetur.Male-

472쪽

it EP Is TOLAE contentis, qui se propugnatores religionis Catholicae profientur,& promi-1erunt se non deposituros arma, ant

quam has regiones sub imperium Pontificis Rom. & regis Hispaniae reduxerint, res non satis ex animi sententia

succedunt. Nuper cum in Flandriam irrupissent, sacerdotes & monachi coeperunt Brugis solito magis cristas erigere, ob istorum propinquitatem : quod indigne ferens popul', eos omnes urbe expulit. Pulsi sunt etia nuper populari tumultu ex Frisia Occidentali, ubi non

solum dicuntur arces extructae in urbibus , ad continendum populum in ossicio, sed etiam omnes eae, quaS extra

urbes possedit nobilitas, quae facta conspiratione cum Comite Rhennebergio illarum regionum praefecto, conata est provinciam illam a foedere Statuum generalium abducere. Ipsum Comitem Rhennebergium ajunt profugisse iGroningam, ubi nescio an sit sui juris.

Scripseram ad D n. Dyerum, antequam tuas literas acciperem. Scriptum est ad me ex aula Caesarea reginam;Elisabetham Caroli regis Galliae viduam, decrevisse se cum aliquot nobilibus virginibus recipere Viennam in Divae

Annae

473쪽

Annae monasterium , & ibi reliquum vitae transigere, nec admittere quenquam compellantem eam de conjugio, de sic sua spe excidet Dux Sabaudiae. Bene vale. Antverpiae 27. die Febr. 1186.

LXXXVII. DE tuo adventu in has regiones, jam

liberius scribam, cum habeam cui possim literas meas concedere. Tui populares exercendo inter se simultates , dc sibi mutuo obtrectando contemptum sibi pepererunt, & harum regionum incolas a se valde abaliena-Verunt. Sunt impatientes disciplinae,& contumaces erga suos duces, quq res odium incolarum auget. Multum tiam decessit ducum existimationi: quare si huc venires, omnes ad te confugerent. Sed mallem te habere militem tyronem, quam veteranum diuturna licentia corruptum, quem etiam sine invidia, & sine iniuria eorum sub quibus hactenus militavit, non posses recipere. Cavendum tibi maxime existimorae videaris velle factionibus authoritatem aliorum convellere, Vel tibi comparare :nam id effetinvidiosum,

474쪽

L A N a v E T. I. 43 tibi reconciliabitur, nec necesse est ut

aliud dicas, quam te non id feciste ejus odio , sed quia ex re patriae este judicasti. Cum tantae dignitatis hominibus

. non est utile, nec honorificum, exercere simultates. Si sint amici patriae tuae, colendi sunt, si inimici, ad versandum est eis. sorte ex calumniis, quae sunt tibi ignotae , ortum est illud odium, quod si ita est, polliet huic malo

mederi Princeps Auriacus,& restiscere quamam sint calumniae illae, si alter huc venerit. Habebis hic & alios amicos, qui aliquid sorte in ea re praestare poterunt. Non ideo autem militabis, ut ipsi ossicium praestes, sed ut in re militari te exerceas, & has provincias, quae sunt foedere & amicitia conjunctae patriae tuae, juves adversus illos , qui earum libertatem opprimere, & idololatriam in iis restituere , ac pios omnes oppri

mere conantur. Maximum autem fru

ctum hinc tecum reportares , si exacte disceres , quis fit status harum regionum , quem vestri homines non satis intellex1sse videntur, & propterea in multis est ab ipsis peccatum. Quidam amicus nuper ad me ita seribebat:

Postquam de rebus Belgicis hic despe-

475쪽

L A N o v T 'I. 633manitatem si eo venerit. Est vir nobilis, qui supra triginta annos functus est legatione in ea aiula nomine regis Galliae. Nomen ejus Carolus de Dan-Σay. Metuo ne tibi tandem sit ingratum , quod me tuis & fratris tui rebus tam curiose immisceam. Id mihi extorquet immoderatus meus erga te amor : nam reliqui negligentiam in me reprehendunt. Habeo fratrem unicum, cui nunquam respondeo, quandocunque consilium in sitis rebus a me petit. Parum refert, si me inepte facere judicaveris, modo tibi non sim

molestus. D. Iunius qui jam est hujus

urbis consul, te ossiciose salutat. Scribam postea de rebus publicis. Bene vale. Antverpiae duo d. Martii Is go.

L XXX VI.c Cripsi antea incolas Frisiae Occiden

alis corripuisse arma , cum sensissent Comitem Rhennebergium suum praefectum conferre consilia cum Principe Parmensi, & cum iis, quos Male- contentos vulgo nominamus : ipsum autem Rhennebergiu profugisse Gro- ningam. Visus est Princeps Auraicus

credere literis Rhennebergit, per quas T i apud

476쪽

34 Eos ToLAE apud ipsum conquestus est de injuria

tibi facta a Frisiis: nam cum memor esset Princeps Rhennebergium suo beneficio adeptum esse praefecturam Frisiae & TransIsaianae provinciae,

contra voluntatem Statuum, qui eam Comiti Bohemio contulerant, non poterat sibi persiadere, eum fore ab humanitate adeo alienum, ut tanti beneficii memoriam abjiceret, & aliquid in ipsius perniciem moliretur. Itaque expostulavit cum Frisiis, eo quod tam temere sinistram opinionem de sto praefecto concepissent, & adversus ipsum insurrexissent. Profectus est autem ad loca vicitia TransIsaianae provinciae, & Rhennebergium, qui scripserat se paratum esse reddere rationem eorum, de quibus accusabatur, ad colloquium evocavit, quo possent una deliberare , qua ratione tumultus in

Frisia exorti componi possint. Significavit Rhennebergius se id maxime expetere, & petiit sibi indicari diem &locum, ad quem ipsi esset veniendum Dictus est colloquio dies tertius hujus mensis , & placuit ut Elburgi con-

Venirent. Elburgum autem est oppidum Gueldriae, ad Sinum, quem mare

477쪽

LANGUETI.

Australe vulgo nominant , plane Victinum Campis urbi Transtialanae provinciae, ad ostium Isaiae sitae. Verum eo L

ipso die , qui dictus erat colloquio, Rhennebergius stipatus iis quos in

sitam sententiam perduxerat, hora tertia matutina prodiit armatus in publicum, ut eos qui ipsi adversebantur, Groningae opprimeret. Alii audito

tumultu corripuerunt arma, & consule . urbis se praebente eis ducem, Rhennebergium exceperunt. Satis diu inter ipses est pugnatum , verum Rhennebergiani tandem superiores evaserunt. Cecidit in pugna cum aliquot primariis civibus consul,dux eorum, qui Rhennebergio adversabantur, quem dicunt fuisse virum praestantem. Capti sunt a victoribus ad centum& quinquaginta, reliqui reserata porta urbis, fuga saluti consuluerunt. Hi qui remanserunt in urbe, sunt ejus modi, ut alii sibi ab ipsis nihil esse metuendum putent Ubi nunciatum est Auraico, quid accidisset Groningae, isse statim contulit in TransIsaianam provinciam , quamvis amici ei suade-xent, ne se committeret hominibus, qui magis impetu, quam ratione serun-

478쪽

3 6 EP IT soL AEtur: verum metuebat, si non eo prosita cisceretur, ne in tota ea provincia iderii accideret, quod Groningar. Profectus Daventriam , quae est urbs illius pro . vinciae primaria, ordines eo evocavit, & tantum apud ipsos persecit, ut Rhennebergius jam nullos hostes ma- is infensos habeat. Frisii Occidenta- es ubi audiverunt.Groningae captos esse ad centum & quinquaginta cives, ex eorum numero, qui puriorem religionem profitentur, conjecerunt in vincula quingentos , aut sexcentos

Pontificios, & significaverunt Rhennebergio & Gron ingensibus, se eodem modo cum istis acturos , quo ipsi cum iis quos captivos detinent. Auraicus mandavit Bartholomaeo Leus viro militari, qui copiis Frisiorum pex

multos annos praefuit, ut dared Operam, ne quid rerum ad bellum neces.sariarum'conveheretur Groningam,

quod non solam ab eo factum est, sed etiam occupavit arces & oppidula urbi vicina, & est jam cum suis copiis ad ipsam urbem, quae cum sit populosa, nec dubium sit, quin multi ex civibus nequaquam id probent, quod paucorum conspiratione est factum , eam

479쪽

L Α N G v E T I. 37 non diu sore quietam speramus, cum

praesertim nec a Parmensi, nec a malecontentis, a quibus longissime abest, auxilium sperare possit, & habitura sic

inimicas &infestas vicinas omneS provincias, si bellum protrahatur. statim ubi resciverunt Trajectenses, quomodo cum iis qui puriorem religionem profitentur, actum esset Groningar, expulerunt omnes sacerdotes & monachos, qui ut in urbe ampla, & quae fuit antiqua sedes potentis episcopatus, fuerunt apud ipses magno numero. Idem factum est in aliis urbibus, quae ad episcopatum pertinent. De

Cortraco a Malecontentis occupato

non scribo, quia non dubito, quin id

antea audiveris, cum ante multos dies acciderit. Fecerunt in ea re magnam.

jacturam Flandri: nam est urbs munita & loco valde commodo sita, nec est exigua praeda, quam ibi consequuti sunt Malecontenti. Ab eo tempore sunt aliquot arces utrinque captae, sed tamen plures cepit, quam quisquam

alius praesectus Tornacensis , qui aliquot signa Anglorum secum habet. La Novaeus reversus est ex Gallia. Eihexceptus valde honorifice Brugis, M

480쪽

438 E P I s T OL AEpostea Gandavi. Discessit nudiustertius Ganda vo noctu cum septendecim signis peditum, & trecentis, aut quadringentis equitibus , sed quid sit aggressus, nondum audivimus. Videtur per aestatem habiturus non contemnendas copias: nam audio Auraicum

persitasisse equitibus Germanis , quitse tum annum per ignaviam transegerunt in Gueldhia , ut ad ipsum eant. Sunt ad duo millia, quibus praeest Phia lippus Comes ab Hooloch. Venient etiam ad eum ex provinciis illisTrans- Rhenanis triginta , aut quadraginta signa eoruni militum, qui toto hoc bello Auraido militaverunt. Praeterea educentur ex praesidiis Angli, scori,S Galli , ut se cum eo conjungant. Neusuillius tribunus Legionis , seu giminis, cui antea praefuit Dominus de Moy , relictus est in Gal-Ita a Lano varo, credo ut conscribat ad trecentos aut quadringentos equites,& mille, aut paulo plures pedites, ad supplementum cohortium Gallicarum, quae hic sunt, quas esse valde exhaustas audio. Habebit praeterea La- novarus eum militem , qui jam est in Flandria, & ita existimo, eum habit*

SEARCH

MENU NAVIGATION