Arabicae linguae tyrocinium, Id est, Thomae Erpenii grammatica arabica : cum varia praxios materia, cujus elenchum versa dabit pagella

발행: 1656년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

SENTENTIAE QUAEDAM. I IXVII.

Equidem haud te gloria quis superaverit, sicut ille qui

gloriando visus sit infirmus; neque te vicerit,ut ille qui victuS. XVIII.

Qui opulentia pollet & avarus est in suos , derelinquita tur & vituperatur.

Non omnis, qui quod pulchrum est amat, illud facit; nec qui studet facere, id ipsum perficit.

Non potest non iniquitas parere inter homines disti adium,licet propinquitate juncti sint uterina. XXL

342쪽

3 18 SENTENTIAE

Cum consequutus ex eo fueris opes & fortunam, hoc ipsum leve est siquidem omnis qui calcat terram, fit oet futurur sit terrae pulviS. XXII. Utique excelsi animi est in miseria misereri hostis. XXIII.

Paucae opes, quas recte administres, durant: at ne multae quidem , si male. XXIV.

Praestantiores hominum ceu scopi sunt expositi fortunae hujus aevi: solicitudine vacat,qui eorum maxime vacuus est mente. Namque

343쪽

Si incolumis evadas, non manebis stuperstes ; sed ex

morte evaseris ad mortem. XXVI.

Sapientia lmansuetudo adjutrix est optima: itaque te illi dedito : sum cerint tibi pauci adjutores, vel defensoreS.)XX VIII.

Si quando honoraveris generosum, eundem ceu tuum possideris: at si honores ignavum , aversus & insolens superbit. XXIX.

Qui magno studio petit quod ingreditur ventrem,ejus fit pretium quod inde exit, x XX.

344쪽

XXX.

Exhilarant viventem opes suae; at cum rationem eXiget Deus, gaudebit eas defecisse. XXXI.

Equidem paucus amor cum intelligentia verus est &integer; multus vero cum inscitia, pravus est. XXXII.

Haud facit quid evadere magnis e periculis, praeterquam constans pugna aut fuga. non autem animi torpor aut tepor. XXXIII.

ι GAAu uta. γ - 14M N γ, Nulla est solicitudo, cujus non aliquando aperietur siera neque status ullus,post quem homini non alius futurus fit. Et g σ

345쪽

XXXIV.

Ne despice virum , si in eo videris demissum clientis habitum aut tritas Vestes: Apis haud dubie gracilis & strigosa est: at ex alveari ejus colligit homo proventum melliS. XXXV.

c oldiol diis. d/ώ IL L . AI J iaso tu qui servos Dei i. e. homines laudas,ut quid de tur; utique Dei est quidquid in manibus hominum. Ideoque Deum roga quod ab illis petis,& spem fige in munificentia Dispensatoris perpetui.

XXXVI.

346쪽

Humilem praebe te, ac similis esto syderi, quod spem- tori splendet ad ripas aquae, cum ipsum sit sublime. Ne autem similis fumo sis, qui ad suprema aeris ses effert, cum ipse sit humilis.

XXXVII.

Instar diei , qui hominum oculis prodest luce: sed ob

Oppone menti tuae mentem alterius, &consilium catape: namque Verum miniis lateat duos.

Vir utiq; speculum est,quod ipsi ostendit faciem suam; at dorsum suum videt junctis speculis duobus.

347쪽

SENTENTIAE QUAEDAM. Τόχ

N o T AE. Alitidis Poeta ad duorum nominum c y Et convenientiam; quorum illud virum notat, hoc autem specillum .

Et titi per faciem intelligit quae nobis praesentia sunt Sob oculos posita; ita per dorsum seu cervicem quae pone Sextra cosectum sita sunt, vel quaepisse futura. XXXIX.

Malum reportat homo ex lapsu linguae , non item eXlapsti pedis. 'Nam quod lingua peccat, id capite mulctat; quod vero pede, corrigitur id lentiore grcssu.

c taxa, ol x ad l 1 aEquidem labor est, ut intelligentem reddas qui sit insipiens, & prae insipientia putat quod te sit ipse intelligentior. Quando ad perfectionem sitam pertingat tandem aedificium; quod clim tu exstruis, alius a te destruat ΘX a XLI.

348쪽

Qui beneficium confert in indignos, perdit illiid - &qui contumeliam non cavet, ea assicitur. Quique a lacu suo injuriam non propulsat armis,ut diruatur facit: & qui non rigide tractat homines,injuste opprimitur.

In regionibus illis ora sertim siti obnoxiis, Arabes pro aquan- disjumentis suis lacus s ibi parant; quorum jus,velut for tunae S gloriae suae partem,sicriter tueri solent. Conser cum adag. IX. cent. I. In hisce versibus V proxim/ p raecedensibus , uti ae sequentibus nonnullis, etiam adagiale qtiid ipsae sententiae includunt.

Serva

349쪽

SENTENTIAE .AEDAM.

Serva arcanum tuum ab amico cui familiaris es: quot abdita enim,quae vafer clam habuerit, evasere pala ξPulchrum ducit homo mundum sitim, qui ipsum peri' init: ut & ensem probat oculus ejusq, splendorem. XLIII.

Quot aegroti vivunt post desperatam salutem, post mortem medici & visitatoris amici ξSaepe venatu petitus pardalus evadit salvus, &fatum

occupat ipsum Venatorem. XLIV.

Edepol non est homo nisi filius diei vel aevi praesentis,prout hic ipse splendeat: non filius diei hesterni. Haud constat gloria in carioso osse: sed gloria illius est, qui eam petit per seipsum.

350쪽

FOETA RUM

XLV.

Vestis, domus , & alimentum diei unius sessicit illi,qui

cras sit morituruS.

Et quandoque moritur medio die, & dimidium: alimenti ejus excidit, vel redundat.)

Patientem gere te contra insidias invidi: namque eum necabit patientia tua. Sicut seipsu exedit ignis, ubi non invenit quod exedat. XLVII.

c 1 1 Tu es quem mater peperit flentem , quemque circum homines prae gaudio ridebant. Da tuae operam animae; ut cum flebunt illi die mortistiae, tus ridere ipse possis, vel laetetur ipsa & rideat. XLVIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION