장음표시 사용
441쪽
QUAEREs I. an Μinores Ordines sint sacramenta. REsPONDEO I. duas esse Theologorum opiniones plane oppositas. REsPONDEOΣ. communiorem eam esse quae hoc negat: I. ob ea quae de subdiaconatu nuper disserebamus: si enim subdiatonatus non est sacramentum, multo minus sacramenta erunt inferiores Ordines. Σ. Ex supra allega.
tis doctoribus, nonnulli sunt , qui acolythos subdiaconis conjungant . 3. quia non idem minorum numerus fuit in utraque Ecclesia o atque adeo Ilura uni quam alteri Ecclesiae sacramenta essent: quod dictu est absurdum renim Ecclesia Graeca hos omnes ordines habuisset pro sacramentis a Christo institutis, cur ea non ascivisset & quo tandem consilio se gratia sibi a Christo oblata privasset, eo saltem tempore quo adhuc sapiebat Qui sis
ctum ut Graecos negligentiae in tanto momento Ecclesia Latina non acc us siet, aut de damno non admonuisset ρQU AE R Es a. quaenam sit materia ae forma singulorum ordinum .REsPONDEO generatim ipsorum materiam in instrumentis cuique propriis ; formam autem in verbis adjunctis esse sitam. Haec autem, caeteraque hue pertinentia , si fusius tractata desideraveris, ex antiquis ritualibus, pontificali Romano, Μorino, Μartento &α qui in hos sacrorum ordinum ritus ex professis incubuerunt, repetere curabis.
De Tonsura Clerical . DE hae Clericorum Tonsura nulla est inter Theologos quaestio e quo breviores erimus praesertim cum aevo nostro tam praeclare de ea scripserint Μorinus, Hallerius, Thomassinus, Μarten ius , quos non sine fructu i get quisquis sacrae militiae nomen dederit, aut dare voluerit. QUAEREs I. an ea Tonsura sit antiqua. REsPONDEO I. ita antiquam esse, ut ex veteribus plures eam ad S. Petrum retulerint: ita enim Gregorius Turonensis lib. I. de gloria Mart=rum, cap. 27. Petrus Apostolus, inquit, ad humilitatem docendam caput desu- ,, per tonderi instituit. Ita quoque sentiunt Ceolfridus abbas apud Bedam lib. 3.bis. c. H. Amalarius& Alcvinus de die . c. Rabanus e instit. Clis. lib.
I. p. 3. Ratramnus lib.4. contra Graecos cap. quibus tamen recentiores multi contradicunt.
REsPONDEO 2. Tonsurae hujus morem quarto aut quinto saeculo ineunte obtinuisse. Ut enim ante notavimus, Gregorius Turonensis, qui sexto saeculo floruit, ipsius originem Apostolo Petro ascribit. Ergo isto saeculo ita jam vetusti erat usus, ut viros etiam eruditos hujus Initium lateret. Et vero cum saeculo quinio exeunte S. Nicetius, qui postea Trevirenss arthiepisse pus fuit, huJusmodi Tonsura insignitus in auras prodiisset ex utero matris, id tanquam futuri clericatus omen spectatum fuit, teste eodem Gregorio
442쪽
QUAEREs 2. an idem Tonsurae genus apud Graecos & Latinos in usu
REspo NDEo diversum extitisse. Orientales enim caput integrum attonis debant; non tamen ad cutem usque; & praeterea capillos, ne defluerent, decurtabant: occidentales autem contra integrum ita radebant caput, ut non nisi brevem ac tenuem pilorum ordinem ad instar coronae in circuitu supra aures relinquerent. Tonsuram Pauli habere se gloriabantur illi ; hi autem Petri: utramque videre est hodie in monasteriis: hanc quidem in m nachis qui clerici l unt; illam autem in iis, qui fratres laici ρο conversi appellantur. De prima vide Ceolfridum apud Bedamsupra, qui cadem plane ratione describit Tonsuram Theodori Cantuariensis lib. cap. I. Quae autem comae apud Latinos sorma esset, discimus ex vita S. Nicetii Trevidiensis smpra: Nicetius episcopus, inquit Gregorius Turonensis, ab ipso ortus sui se tempore clericus designatus est: nam cum partu suisset effusus, omne ca-M put, ut est consuetudo nascentium infantium a capillis nudum cerneba- tur, in circuitu vero modicorum pilorum ordo apparuit, ut putares abis eisdem coronam elerici fuisse designatam. Hinc Toletana synodus IV can. r. Omnes clerici , inquit, Vel lectores, sicut levitae , & sacerdotes , se detonso superius toto capite, inferius solam circuli coronam relinquant s&c. Ex quo constat Tonsurae genus quod monachis hodie propriumeli, omnibus olim Clericis suisse commune.
Quae REs 3. qualis jam esse debeat juxta Ecclesiae canones Tonsura
Clericorum. REs PONDEO comam ita brevem esse oportere, ut aures pateant. Ita con cilium Londinense an. I 148. Salisburgense an. 1374. Buden1e an. 1279. Ra vennense geminum an. I 324.&& I3IS. Gnesnense an. I I7. Basileense ann. 243 I. Μoguntinum au. I 43 I. Coloniense an. I 432. Taurinense an III Pa risiense eodem anno, Carnotense an. II 26. Faventinum an I 369. Lascariena se an. I 637. Cadurcensean. I 638. ROtho magense an. I 63o.QUAEREs 4. quis sit Tonsurae minister. REsPONDEO I. Ordinarium ministrum esse Episcopum: a. Abbates eam olim&suis&aliis contulisse ex synodo Nicaena II. Gn. I 4. Innocentio III. in rescripto Robertum Pullum, oeei lib. I. de gestis n. Rotonensu. , cap. 4. quod etiamnum ex privilegio praestare possunt: 3. A simplicibus presbyteris aliquando esse collatam, V. g. in ecclesia S. Μartini Turonensis o de quo Martentus art. 7.num. 8.Ο 9. Denique eos etiam, qui clericali militiae se a dicebant, sibi quandoque propriis manibus comam totondisse; quod de S. Clodoaldo narratur.