장음표시 사용
431쪽
ASSERTIO PRΙΜ A. Forma diaconatus posita est in precibus impositioni manuum adjunctis. PROBATUR a. ex Scripturis supra, quae in Diaeonorum creatione ab Apostolis facta solius orationis mentionem iaciunt. PROBATUR a. ex usu ecclesiae Graecae , quae etiamnum nihil aliud in usu habet : de quo Μorinus. i PROBATu 3. ex ecclesiae antiquis ritibus, in quibus pariter sola orationes extant , quas inter una dicitur conceptis verbis consecratis Diaconi r de quo ΜartentuS. PROBATuR 4. utriusque Ecelesiae in eo ritu adhibendo consensione. PRORATuR 3. ex auctore constitutionum apostolicarum , Dionysio
.vulgo Areopagita, Concilio Carthaginensi IV. & Hispalens II. supra. ASSERTIO ILPlures theologi non sine iundamento putant diaconatus sormam non esse in his verbis reponendam , Accipe Spiritumsanctum ad robuν m. PROBATu R I. quia apud Graecos non usurpantur e de quo vide ea ehologia. PROAATuR a. quia in ecclesia Latina a paucis saeculis frequentantur i
de quo Morinus exercit. p. cap. 1. nu. E. & Μarten ius
PROBATu R 3. quia manifeste apparet ea esse orationi , quae sola ab Episcopo primum landebatur, postmodum inserta. Eius sane sententiam ac seriem aliquatenus perturbant, nec cum ea omnino cohaerent e imo postquam dixit Episcopus , Aecipe Spiritum-sanctum , orat nihilominus Idem, ut in ordinandos illabatur, quasi nondum datus sit PROBATuR quia , teste Augustino fura , Ecclesiae praepositi non utebantur hac formula, Accipe Spiritum-fau Ium. PROBATuR 3. quia effectam 1acramenti proprium non satis dis imcte ea verba indicant.
Verba quae stolae, dalmaticae & Evangeliorum codicis traditionem comitantur, ea non tunt forma diaconatus. PROBAT ust iisdem, quae de materia allata sunt, momentis.
432쪽
i5 DE DIACONISIIS. ARTICULUS IV.
De Diaconissis. IN Eeelesae ministerio extitisse quondam Diaconitas virgines aut ubduas aut in unicis nuptiis continentes, apud antiquos celebratissimas, ex variis conciliis & scriptoribus I. parte, qu. 3. adductis , compeditum est.
De his autem gravis ac praecipua in scholis quaestio est, an scilicet vera ordinatione consecrarentur: quam accurate, quantum fieri licuit, ibid. tractavimus: itaque pauca jam duntaxat supersunt de iis inquirenda. Quae RΕs I. an illae fuerint vetusti in Ecclesia usus. REsPONDEO earum originem esse antiquissimam . Paulus enim ad Rom. 16. Phoeben Cenchrensis Ecclesiae diaconissam commendat: hujusmodi quoque ministrarum meminit Plinius lib. Io. πυλ ρ . ubi de Christianis loquitur. . Quae REs a. an non solum in Oriente, sed & in Occidente frequentes extiterint . .RΕspONDEo ita esse e quod ex variis utriusque Ecclesiae synodis , Patribus, & ritualibus libris indubitatum est.
Quae REI I. an utrobique sacro ministerio manuum impositionis ope addicerentur Rraro NDEo ita esse : ae de oriente nulla est dissicultas: de Oeeidente vero idem colligitur ex Tertulliano lib. I. ad uxorem, cap. 7. Fortunato in vita S. Raderandis, cap. 11. concilio Wormaciensi can. 43. Ordine Romano vulgari &c. u AERES q. quo vitae anno muliere1 ad hoc ministerium assume
REsPONDEO olim non ante annum vitae sexagesimum o sic enim Apostolus edicit I. Tim. s. 9. Vidua eligatur non minus sexaginta annorum. Adde codicem Theodosianum lib. 6. lege 27. Iustinianaeum de Epist pis lege 9. Sozomenum lib. 7. cap. 26. postea autem assumptas anno quinquagesmo aut quadragesimo in ita concilium Chalcedonense can. I I. concilium Wormaciense supra; cujus quidem disciplinae mutationis causam afferunt Patres Trullani can. 4o. & Zonaras ad can. 13. Chalced. quod nempe Ecclesia potentior & robustior evaserit, sintque fidolium aniis mi ad capessienda divinae legis imperia paratiores. Quae REs 3. quaenam essent Diaconissarum munia. REsPONDEO plura suisse: haec autem esse praecipua. I. Cum muli res bὸptizabantur, earum corpora nudabant & ungebant , easque e sacro sonte suscipiebant : ita constitutiones apostolicae lib. 3. cap. io. &Epiph nius haeres 79. a. Easdem aut alias mulieres , cum opus erat , privatim
adibant & docebant , ita eaedem constitutiones ibid. & synodus Carthagis
433쪽
nensis IV. eam I 2.3. Eas ecclesiae fores, per quas seminae ingrediebantur, custodiebant, & ipsis mulieribus in ecclesia praeerant: ita eaedem constitui. lib. a. cap. 38.3c lib. 8. cap. Zo. Ignatius, seu quisquis alius est, in epis . ad Antiochenos; Ηarmenopulus fere a. camnum epitomes, can. q. . QUIEREs 6. quando nam in usu esse desierint. REsPONDRo eas apud Graecos saeculo XIII. exolevisse , ut testatur Baletamon ad can. I 3. Cbalcia. quamvis alicubi adhuc vigerent, praeseditim Constantinopoli, ut ex eodem colligitur lib. I. iuris Orientalis, resp. 33. apud Latinos autem eo pariter tempore extinctas suiffer Petrus enim
Pictaviensis in glossis super sententias Lombardi lib. 4. dis . ao. amrmat eas aevo suo in desuetudinem abiisse. Certe extabant adhuc XI. saeculo, quod ex Μabillonio tomo a. Musaei Italici constat. De his porro qui plura habere voluerit, is adeat Μorinum , Cotelerium, Cangium.
SUbdiaconatus est ordo sacer, quo euipiam potestas datur ut diac no solemni more ministranti subserviat.
An Subdiaconatus sit ordo facer. i
SUbdiaconatus est ordo sacer in Ecclesia Latina.
PROBATUR I. ex iis quae I. parte, quas . a. disputavimus: a. ex perpetua & unanimi Ecclesiae Latinae scriptorum a XIII. saeculo consensione : 3. ex iis quae jam a nobis dicentur.
Subdiaconatus non semper fuit ordo sacer. PROBATu R I. ex ingenti , quod veteres diaconatum inter & su diaconatum semper posuerunt, intervallo. I. enim tres tantum ordines recensent, Episcopatum, presbyteratum, & diaconatum, quasi nutili alii essent. a. Diaconos in tertio sacerdotii gradu collocant , nutilos alios , ipsis inseriores , sacerdotio includunt , s. Diaconorum
434쪽
consecrationem Episcopis serVant, caeterorum potestatem Chorepiseopissaeiunt. 4. Intra sanctuarium illi tres gradus soli conserebantur, relis qui extra . s. Μajores ordines continentiae lege semper astricti sunt ;non ita Subdiaconi. 6. Ipsis plebes regendae commissae sunt , non a tem aliis . . Ex solis presbyteris di diaconis Episcopi assumi poterant. Quorsum autem tam latum discrimen, si subdiaconatus, sicut di, conatus, sacris Ordinibus semper annumeratus fuisset' cur ab aliis tanta intercapedine fuisset separatus
Pacia Arua. a. ex auctore Constitutionum apostolicarum lib. 8. ωρ.
13. ubi quanta potestas majoribus istis ac sacris Ordinibus competat d scribens, post epilcopos & presbyteros , ad diaconos venit : - Diae is nus, inquit, excommunicat Subdiaconum, lectorem, &e. Subdiacono' non' lieet segregare neque lectorem, neque cantorem, . . . . non cle ' eleum , non laicum e ministri enim sunt diaconorum . Quantum infra diacinios deprimuntur PROBATUR 3. ex synodo Laodicena , quae can. 2I. de Subdiaconis loquens, Non oportet, inqui , ministros sc enim vulgo appellaban- , tur locum habere in diaconico & sacra vasa tangere . Sacri a
tem ideo praecipue dieuntur ordines, quod sacra contrectent. PROHATua 4. ex synodo Carthaginens, IV. quae can. 3. notat Sub diaconos non acci Pere manuum impositionem , quae tribus aliis sacris ordinibus communis est. PROBATUR s. ex sacramentario Gregorii-magni, & aliis ritualibus , ubi Ordinatio Subdiaconorum, una cum aliis minoribus , & a tribus majoribus seorsim, omnino recensentur. Vide Μe nardum pag. ago. Μοα
Tinum exercit. II. cap. 3. num. I. re Martemum cap. 8. an. I. num. 6.
PRoaATUR o. pluribus antiquorum sive Pontificum , sive ecclesias bcorum scriptorum ac theologorum testimoniis , qui notant subdiacon tum non fuisse olim sacrum ordinem Primo enim Urbanus ΙΙ. in synodo BeneVentana anno Ioy I. culus acta edidit Balutius ad cap. II. libri 8. de concordia imperii o facese dotii, - Nullus, inquit, in episcopatum eligatur, nisi in sacris Ord , .nibus religiose vivens fuerit inventus o sacros autem ordines dicimus' diaconatum & presbyteratum et hos siquidem solos primitiva legituris habuisse Ecclesia. .. Secundo Ivo Carnotensis anno Moo. parte s. cap. 72. decretum illud laudat & asciscit . i . Tertio Hugo Uictorinus an. II 3o. lib. a. de sacramentis parte 3. cap. 3. - Sacras , inquit , ordines diaconatus & presbyteratus tantum artaellandos censent, quia hos solos primitiva legitur habuisse Ecclesia
Quarto Gratianus ari. II 43, dict. 6O. cap. 4. Nullus, eandem Urbaniunctionem appellat, & in canonum corpus inducit. Quinto Μagister sententiarum an. II S. lib. 4. dis. 24. list. I. Cumis omnes c Ordines inquis, spirituales sint & sacrii excellenter tamenis cauo
435쪽
h canones duos tantum Doros ordines appellari censent, diaconatus ic bri licet & presbyteratus , quia hos solos primitiva Ecclesia legitur ha-- buisse .... Levitas etiam ab Apostolis ordinatos legimus t . . Sub is diaconos Vero & acolythos procedente tempore Ecesesia sibi consibis tuit. Quae eadem verba hahet Gratianus dis at . Sexto Philippus Bona - Spei abbas de continentia clericorum cap. Io . anno II 8o. - Ηi duo, inquit, scilicet presbyter & diaconus sacris Ο dinibus dicuntur insigniti. . . . Sunt praeter istos alii, qui etiam ei is ca altaris ministerium occupantur, qui, etsi gradum sanctitatis hab
is re non negantur, non tamen eorum sacri ordines appellantur. Septimo Petrus Cantor an. II97. in lib. de verbo mirifico cap. 34.
is De novo , ait, institutum est subdiaconatum esse sacrum ordinem. Ergo hactenus non fuerat. Octavo Innocentius III. an. iacio. cap. A multis, de qualitate praeficiendorum, Urbani II. decretum refert & probat, ut & cap. Miramur, de servis non ordinandis. Nono Joannes de Ragusio in oratione de communione Iub utraque specie, tom. Ia. Conc. pag. II 32. In primitiva , inquit, Ecclesia, eranto duo tantummodo ordines, diaeonatus scilicet & sacerdotium &c. Decimo Henricus Salteisen de libera praedicatione verbi Dei , ibid. pag. I 3 o. In Ecclesia primitiva, inquit, tantum duo . . . . dicehanis tur sacri , scilicet diaconatus & presbyteratus . Subdiaconatum esseis Ordinem sacrum postea Ecclesia instituit. PROBATUR 7. eorum veterum auctoritate , qui Pontificem nominant , a quo primum subdiaconatus inter ordines sacros repositus
Primo enIm Innocentius III. cap. A multis, supra , hujus rei auctorem assignat Urbanum II. cujus vestigiis ipse insistens, Subdiaconos innumero sacrorum ordinum constituit, ideoque Episcopos tam e Su diaconorum Ordine, quam diaconorum & presbyterorum eligi deinceps posse pronunciar. Secundo Pontificale contra Parisiense ab annis circiter 3oo. scriptum, aeste Μartento , dignitatis istius originem ad Innocentium refert: Subri diaconatus, ait, ex institutione Innocentii III est sacer ordo: ,, unde super ipsos, sicut super alios, faciendae sunt litaniae &e. Tertio Durandus Μimatensis lib. a. rationalis, cap. 8. id ex eodem Imnocentii III. sonte derivat . ordo subdiaconatus , inquit, sacer hinis die secundum Innocentium ΙΙΙ. reputatur. Nec immerito : quamvis enim dici queat hoe ab Urbano II. sanc, tum eme; attamen res ista apud plerosque aut incerta, aut ignota erat, aut ab ipsis non admissa, ut patet ex Philippo abbate & Hugone qui aliter senserunt. At Innocentius III. dubium omne solvit, & huic comiti tutioni firmam auctoritatem conciliavit.
Porro Urbanus II. sub finem XI. saeculi, Innocentius autem III. XIL
436쪽
exeunte Ecclesiae praesuerunt. Ex quo nemo est, qui non intelligat pridem esse ex quo subdiaconatus aci sacri ordinis honorem evectus est . Ut autem huic assertioni robur accedat , observandum est subdiacon tum necdum apud Graecos inter sacros Ordines recenseri.
An Subdiae atus sit sacramentum .
DU n. sunt ac semper suerunt de hoc capite opiniones et primae ase
firmans , eaque apud veteres theologos pervulgata et altera ne gans , apud recentiores communior . Postremae hujus duntaxat proponemus argumen IR d de utraque autem judicium unicuique permittemusω
Nore exigui ponderis sunt momenta quibuς innituntu ii, qui Su
diaconatum 1acramentum esse inficiantur. PR ATUR I. Is ordo non est veri nominis sacramentum, qui nota
a Christo, nec ab Apostolis ,. sed a, Ecclesia progressa temporis institutus est : atqui talis est subdiaconatus .. Primo enim subdiaconatum in primitiva Ecclesiae non extitisse sed procedente tempore ab Ecclesia fuisse institutum censiterunt allegati mox summi Pontifices doctores. ecclesiastici , & vetustissimi scholae principes , Urbanus II. nimirum dc Innocentius III. Ιvo Carnotensis, Hugo Victorinus, Gratianus , Lombardus, Ioannes de Ragusio & Hemricus Kaltei feci. Secundo Ambrosius, sea potius Ambrosiaster, in epi t. ad Tim. apud Anularium lib. a. de inciis ecclesiastris cap. 6. Non convenit dem se rari , inquit, si neque Subdiaconorum , neque lectorum memoriam se Apostolus fecisse videatur 2 illis enim gradibus functionum ,. qui ita si Ecclesia necessario habentur , istὐ postea magis sunt adjecti propter, , utilitatem ministerii, quod propteW multitudinem credentium per alis teros postea impleri debere necessitas flagitavit . Unde nec Ordinari tionem ante altare assequuntur, eo quod nec mysteriis ministrare nis
Tertio ipse AmaIarius ibidem, Notandum est, inquit , eos Ordiis nes sacerdotii nempe & diaconatus . qui potissimum necessarii sunt se in Ecclesia , Apcistolum Paulum denominalse : caeteri ordiri nes his adjecti sunt . Crescente Ecclesia , crevit officium ecclesiastiis cum Ut multitudini Ecclesiae subveniri posset, adjiciuntun inserioressi in adjutorio praepositorum. Quarto Petrus Blesensis se m. 47. Notandum occurrit, inquit, quiari productior est ascensus ad hunc sacerdotii gradum nunc, quam in - . DiGiticis Q l
437쪽
SIT SACRAMENTUM. 2 43 is primitiva Ecclesia , in qua, qui tantum fidelis erat, diaeonus fiebat se vel Iacerdos. Introducti postea sunt quidam minorum diaconatu
se ordinum gradus, per quos tanquam per cantica graduum ascenditur se ad sacerdotium- Ergo subdiaconatus non est nec habebatur olim tanquam veri nominis sacramentum. PROBATUR a. ex eo quod . ut supra vidimus, subdiaconatus minoribus ordinibus accenteretur . At major pars theologorum statuit minores Ordines non esse sacramenta. Ergo idem ab ipsis, si in antiquitate essent versati, aut sibi constare voluissent , de subdiaconatu erat pronunciandum. PROBATUR 3. Sacramenta ministrum habent proprium a Christo sibi addictum , quem mutare penes Ecclesiam non iii sunt enim illa .divi me institutionis ei atque adeo si subdiaconatus, non secus ac caeteri majores, tanquam sacramentum ab ipso est institutus, eundem quoque cum illis ministrum habeat oportet , quandoquidem ejusdem tunc con ditionis existimari debeat. Jam autem tres illi majores non nisi ab Dpiscopo conferri possunt. Ergo & subdiaconatus ejusdem deberet esse rationis. Atqui contra subdiaconatus conserendi potestas & chore piscopis& presbyteris olim est ab Ecclesia facta . Ergo illius .minister ab Ecclesia pendet. Ergo veri nominis non est sacramentum. PROBATUR . ex synodo Tridentina quae fess. 23. can. 4. probat sacram Ordinationem el se sacramentum, quia in ea dicitur, Accipe Dis ritum sanctum. Atqui in tribus majoribus id dicitur; sed non in Ordinatione Subdiaconorum. Ergo subdiaconatus non est sacramentum. PROBATuR s. quia is ordo in Ecclesia Latina sine manuum ampositione consertur ex concilio Carthaginensi IV. & omnibus antiquis ristualibus . At videtur Chfistus assignasse pro materia sacramenti ordinis impositionem .manuum , eique gratiam alligasse o . unde & in .tribus majoribus constanter adhibita est. Ergo. PROBATu λ 6. ex ingenti illo discrimine, quod diaconatum inter &subdiaconatum veteres .admiserunt, & nos non ita pridem explicuimus. Non enim verisimile est eos ita acturos ac locuturos fuit Te , si subdiaconatus , non minus quam diaconatus, a Christo prosectus eiset. PROBATuR 7. quia Uasquestus & Isambertus, qui aliter, quam nossentiunt , ingenue confitentur , se non admodum firma 4ententiae suae
OBIICIES. Ordo generasim est sacramentum A Ergo singuli Ordines sunt totidem sacramenta. REsPONDEO I. id nimis probare, inde enim sequeretur quatuor mi nores eme etiam sacramenta .r quod tamen Vasquestus β plerique alii
438쪽
DE MATERIA ET FORMA ARTICULUS III.
De Materia o Forma Subdiaconatus.
CUM in Ecclesia Latina Subdiaconi ordinantur,
Primo Episcopus singulis porrigit calicem vaeuum cum patena vacua, & ait , Videte cuius miniserium dic. quibus verbis oratio adjun gitur benedi Iis olim dicta. Secundo Archidiaconus tangendos ipsis offert urceolos cum vino &aqua, & bacile cum manulergio. Tertio Pontifex iis tradit amictum, dein manipulum, & tandem tunicam, ajens, Accipe amictum m. Quarto idem omnibus dat codicem epistolarum , Aecipite , ajens, librum epistolarum ρο habete potesatem legendi eas.
In Ecclesia autem Graeca sola cum oratione obtinet manuum imp sitio. Hinc multiplex oritur theologorum de Materia & Forma Su diaconatus sententia. Prima Materiam collocat in sola calicis & patenae traditione r ita multo maxima pars scholae. Secunda in sola codicis epistolarum porrectione. Viguerius in summa institutionis ibeologicae cap. 1 6. Tertia addit manipulum & urceolum cum aquamanili & manute gio : ita Ricardus Cremonensis lib. 2. cap. a. Quarta Tunicam quoque adjicit : ita Medina lib. I. de continentia cap. 4 Quinta omnia quae in ista ordinatione usurpantur & ab Ecclesia praecis piuntur, ad materiam & essentiam resert o ita Morinus exercit. ia. & alii recentiores, hac scilicet adducti ratione, quod subdiaconatus sit ab Ecclesia institutus, atque adeo totus ab ejus decretis pendeat. Iam autem pro istarum opinionum varietate , sorma quoque diversa statuitur o ea enim in verbis materiam comitantibus sita est.
- SUB DIACONAT Us Μateria est calicis & patenae traditio. PROBATUR I. ex concilio Carthaginensi IV. quod quidem definiens qua ratione Subdiaconus sit consecrandus, Subdiaconus, inquit can. 3. is cum ordinatur, quia manus impositionem non accipit, patenam de ma- ,, nu Episcopi accipiat vacuam & calicem vacuum; de manu archidiaco se ni urceolum, cum aquainanili & manutersium. M Nulla ibi benedictionis, quae in diaconatu non omittitur, aut ullorum verborum mentio est. PROBATUR a. ex Ioanne Diacono , qui in v sola ad Senarium de su diaconatu his contentanea scribit : Ejus, inquit, hic apud nos ordo est,
o sic accepto sacratissimo calice, in quo consuevit Pontifex dominici san-n Sub Dissiligod by Coo le
439쪽
- guinis immolare mysterium, subdiaconus jam dicatur. Illie enim jam totam hujus ordinis substantiam in ejusmodi traditione instrumentorum
Pnos A TUR 3. VIII. synodi Toletanae auctoritate , quae non solum eandem vasorum sacrorum porrectionem assignat : sed etiam benedictionem adjungendam docet, quasi id in quo subdiaconatus vis praecipue posita sit : quamvis non obscure simul significet hanc benedictionem ubique non viguisse e quod & quibusdam Subdiaconis peccandi occasionem dederat. Relatum est nobis, ajunt hujus concilii Patres can. 9. quosdam Subis diaconos, postquam ad sacrum hujus ordinis pervenerunt gradum , nonis solum carnis immunditia sordidari, ... sed etiam, quod dictu nefas est, ,, novis uxoribus copulari : asserentes hoc ideo sibi licere, quia benediis et ionem a Pontifice se nesciunt percepisse. Proinde omni excusationum discisso velamine, id praecipimus obtervari, ut cum iidem Subdiacones,, Ordinantur, cum vasis ministerii benedictio eis ab Episcopo detur, is ,, cui in quibusdam et Aesiis vetustas tradit. PROBATuR 4. ex omnibus antiquis ritualibus , qui talium vasorum porrectionem, allata etiam synodi Carthaginensis auctoritate , aut solam, aut saltem ut praecipuum istius Ordinationis caput, praescribunt ιde quo Μorinus & Μartentus.
URCEOLI ab Archidiacono traditi , non videntur esse materia su
PROBATUR I .. quia quaelibet materia jam habet .sormam sibi respondentem . At nulla tunc verba ab Archidiacono proseruntur. Ergo. PROBATUR a. quia Archidiaconus eo fieret veluti subdiaconatus minister. Atqui solus Episcopus est ordinarius subdiaconatus minister. Ergo.
TRADITIO codicis epistolarum non est materia subdiaconatus. PROBATu R I. eo quod is altus sit in Ordinatione Subdiaconorum recentissimus vix enim anni Vo. sunt ex quo usurpatur, quod eX ve terum ritualium lectione colligunt Martentus & Μorinus . . . PROBATUR a. non tantum hoc ritualium flentio, quod tamen maximi roboris est; sed & disertis Amalarii & Micrologi testimoniis, qui
innuunt Subdiaconos non ubique epistolas legisse. Amalarius ergo lib. I. de Δυinis inciis, cap. et r. - Μiror, inquit, qua de re sumptus usus inis ecclesia nostra, ut Subdiaconus frequentissime Iegat lectionem ad Μisse sam, cum hoc non reperiatur in ministerio sibi dato in consecratione, commissum, neque ex litteris danonicis, neque ex nomine suo, sic ille seculo IX. At XI. saeculo Μicrologus lib. a. de ecclesiastris obsedivationibus cap. 8. Solis Subdiaconis, inquit, inter inseriores gradus , D Romana auctoritas concedit, ut sacris vestibus induti Epistolam le-.' ,, 8 ax
440쪽
is gant ad Missam, quod tamen non ex eorum consecratione, sed potius ex si ecclesiastica consensione meruerunt obtinere . Imo longe postea idem notat Durandus Μimat. lib. 2. ration. cap. 8.nq.
ASSERTIO IRAmtinis, manipulus, & tunica materiae locum tenere non possunt. PROBATUR, quia omnis ista suppellex sacra recentissimi usus est in Subdiaconorum ordinationibus: essentiae autem sunt immutabiles.
Torma subdiaconatus in solis verbis, & oratione, quae calicis & patenae traditioni respondent, tonstituta esse videtur. PROBATUR . Primo enim in antiquis ritualibus ae sacramentariis . Gelasano , Gregoriano &c. haec sola comparent . a. Ut assen. r. vidis mus , veteres in ista oratione praecipuam istius Ordinationis vim collocabant. 3. Omnes rituales libri in ejusmodi oratione Subdiaconi consecrationem reponunt. Dubitari tamen potest an ista olim forma , saltem apud omnes, o tineret . I. enim in concilio CarthaSinensi IV. nulla formae , & he dictionis mentia est . a. Ioannes diaconus totam hujus consecrationix substantiam in instrumentorum traditione constituit . I. synodus Toletana significat hanc benedictionem non ubique viguisse. Atque haec quidem ita disputamus, quod vulgares notiones consectemur, juxta quas ese sentiae rerum mutabiles & variae esse non possunt. Caeterum si quis obfirmato animo contendat de talibus rebus , quae ex humano arbitrio pendent, aliter esse statuendum, atque adeo earum essentias restringi & amplificari posse non admodum repugnabimus . Satiuxtamen arbitramur, salvo meliori aliorum judicio, si ista omnia, quemas modum. α nobis. laetum est, ita componantur.
De Minoribus ordinibus, Tonsura. ..
De Minoribus. Ordinibus ..inae de- Minoribus ordinibus dici solent, ea jam prima partem sumus: executi, ut quae restant brevibus quaestiunculis expediri possint . .
