장음표시 사용
121쪽
VI PLATINA DE VIT is restitutam Sc aucta Pi storium,Lucam,Pisas, Peru siam,&urbem veterem: ra vero Ecclesiae Romanae asscribebat. Addidit Se Tu derium in Vmbria & vltra Apenninum Flamineam,ac Rauennae urbis hexarchatum. Ide in quoq; Bibliothe . ti,. carius scribit, Lodovicum liberam eligendorum Episcoporum potellatem Pa-κEmlolii schali dedi Te,cum antea ea quoque in re imperatores consulerentur:quam pol f Episcopo. statem ab Hadriano pontifice Carolo concessam, idem autor refert. Paschalis i. .:-h' Ita oue, quem Stephanus ob eius virtutem & doctrinam, dum viveret, in onast 'μ' ' rio beati Stephani martyris in Vaticano praesecerat, pontificatum iniens, & compora sanctorum minus religiose iacentia, in urbem cum maxima veneratione introducta, honestiore loco recondidit.Et captiuos persoluto creditoribus pretio, e vinculis liberauit. Idem quoque Praxegis beatit si inae Christi martyris templum a fundamentis extruxit, non longe a veteri, quod iam vetustate & incuriam sacerdotum ruinam minabatur. quo quidem in templo a se dedicato se persaepe celebrauit,& multorum corpora sanctorum collocauit, iam ante in coemi-teriis passim,& sine veneratione iacentia. Extat & in eade basilica oratorium bo atae Hagneti dedicatum,quod ipse pluribus ornamentis augustius reddidi t.Idem quoq; Leatae Caeciliae templum extruxit, quod carmen in apside notatum nunc
etiam indicat: eo quoque loci Scipsius virginis & eius sponsi Valeriani, Tibu
iij,Maxinii martyrum,Vrbani,Luetj, pontificum corpora collocauit, multis additis muneribus& ornamen is ex auro, argento&quouis genere marmorum.
Restituit praeterea beatae genetricis temptu ad Praesepe vetustate quassum,eiusq; apsida in meliorem formam redegit. i non ita multo poli nullo religionis, pietatis, humanitatis, benignitatis exeinplo praetermisso, septimo pontificatus sui anno, mense tertiridie ecimo septimo moritur, sepeliturque in basilica Petri. Vacat tum sedes dies quatuor.
6 ponti Vgςniui secundus, patria Romanus,patre Boe mundo: tantae relisionis, sancti talis, doctrinae, humanitatis & eloquentiae fuit, ut omnium consensu pontifex crearetur,eo maxime tepore, quo Lotharius in Ital liam veniens, magistratum delegit, qui populo Romano ius diceret. Romani enim imperante Carolo ac filiis, libertate aliqua post longam & graue ieruitute usi sunt. Interim vero Lodo uicus cu quadraginta diebus ferro aessamma Britannia vastas Iet, acceptis obsidibus Rhotomagii petit, ubi Michaelis Constantinopolitani imperatoris oratores audit, euconsulentes, quid de sacris imagi nibus faciendu censere abolendῖn an restitu eds viderentur. Hos aut ad pontifice reiecit,cuius maxime intererat ea de re decernere. Bulgaros deinde Pannonias inuadentes, primo quidem repulit: verum cum Uaydo Aquitaniae praesectus rebellasset, Abdera manni Saracenorum regis auxilijs fretus, omittere tantum bellum necesse fuit: hanc ob rem Bulgari per medias Pannonias in Dalmatiam infesto agmine penetrarunt.Sed antequam Lodovicus in Haydone mouisset,magnam Hispaniae parte deficientibus populis iam occupauerat,dimissa circuquaq; classe,quae maritimas ciuitates vexaret. Solus aute Bernardus Barchinonensium comes terra mariq; vexatus,in i meeratoris fide permansit. At Eugenius dignitate corporis & praestantia animi in lignis,spretis rebus omnibus humanis, vel potius fortunae bonis,ad munificentiam Sc liberalitatem versus, adeo rem frumentariam curauit, ut nulli bi vilius quam Romae annona venderetur. Praeterea vero pauperum, pupillorum, viduarum causas & vitam ita tutatus est,ut ab omnibus merito pauperum pater diceretur. Hoc autem genere vivendi, de an te ponti sic tum usus est:Sedum beatae Sabinae in Aventino presbyter esset, quam pontifex in meliorem postea cultum restituit: & dum basilicae La teranensis archipresbyter esset,quo ex loco deinceps,tante integritatis de modestis fuit,ad pontificatum
122쪽
PONTIFIcVM. auomnium suffragiis traductus est. Huius praeterea opera precibus captiui o manes Sc exules ex Gallia tandem ad urbem rediere, quos bonis paternis Scise tunis omnibus spoliatos, suis facultatibus sustentauit, se invita retinuit. Pereum quoque non stetit, quo mini is Sico dux Beneuentanus Neapolitano, obsidione selueret, quos tum vehementer premebat: unde beati Ianuarij corpus Beneuentum transtulit,&in maiori baulica cum Desiderio & Festo honori fice collocauit. Sicon emananque mouere in Saracenos Pontifex adhortabatur, qui Panhormum in Sicilia iam caeperant. Cum his itaque artibus in pontiti tu annis quatuor vixisset, morituri Pontifex optimus collachrumantibus omnibus,&suam vicem potius quam mortem sanctissimi viri dolentibus,cum mors ei ad felicitatem via optatissim esset sepelitur autem in basilica Petri Apostolorum principis.
Alentinus patria Romanus, patre Leontio, tantae virtutis Se sanctita / tis sui tot nodum presbyter, sed Diaconus, luminum Pontificatus gradum meruerit: nec mirum, quippe cum apud Paschalem & Eugenium viros sinctissimos&doctrinam& rationem bene aes, ncte vivendi a teneris annis v*ila ad maturam aetatem didicerit. Non ludis, non iocis, aut voluptatibus intentus, ut pleriq; omnes adolescentes facere consueuerunt : sed doctrinam & beate vivendi normam ex lectione veterum, Sc exemplo sanctorum pontificum sumens Fuit praeteream homine tanta ingenij dexteritas, tanta eloquentia, ut facile quod vellet, suadereti& dissuaderet: nil nisi fanum,&quod doctrinam saperet ac modestiam, proponens. Postremo autem pietate, cle inentia,liberalitate,tum invita priuata,tum in pontificatu, nulli maiorum secundus est habitus.Has ob res omni u consensu Pontifex creatus, meritis hominum, quitum erant, id fortasse exigentibus,quadragesimo Pontificatus sui die moritur e in basilica Petri sepelitur, conquerentibus omnibus eum hominem sibi morte si blatum esse: quo stante labefactari Romana libertas.& Chri itiana religio vix poterat. Vacante autem sede Sicardus dux Beneuentanus, qui patre mortuo tyrannicam vitam ducebat, Deusdedi Emontis Cassini Abbatem,a quo pecunias expetebat, in carcerem coniecit:quo in loca non sine opinione findlatatis mora
Regorius quartus, patria Romanus,patre Iohan ne, tituli sancti Mar- ,. h. ei presbyter, o tempore pontificatum iniit,quo&Saraceni Asiam o i cupantes, ad sancta Palaestinae loca Christianis aditum interclusere, Saraceni. Se Mauri in Siciliam classe delati, ipsus insulae magnam partem vasta Asi/m Oc'uerunt,occupato ut dixi Panliormo:nec prohibere Veneti potuere quo minus ad faceret, eo classe rogatu Michaelis imperatoris Constantinopolitani e tedentes. Maior enim erat Maurorum classis,maiores etiam nauales copiae Crescebat tum res Veneta,quae originem a Venetis Omnibus habuerat, eo maxime tempore,quo Hunni Attila rege Aquileiam,Concordiam,Altinii lia '; Venetipprouinciae urbes ceperunt ac dirueru a saeuitie barbarorum solis xli uariis & paludibus se ipsos tuentes. Dux Venetorum Iustinianus patricias tum era cuius nome ideo commemorare libuit,quod suis temporibus corpus sancti Marci lexandria a mercatoribus Venetis in patriam delatum est:ubi nunc in maxima ve sancti Maeneratione habetur, extructo egregio templo in celebriorς urbis loco, multisq; do ci a venetianariis in ipso sacello reconditi f.Hinc primum Veneti Marci imagine urbis patro Π ex ni in vexillis retulere. At vero Gregorius cum intelligeret a Venetis Barbaros i , si ita, pelli ex insula non posse,iegatos ad Lodo uicum & Lotharium misit, qui et πο- tum est.
123쪽
αε PLATINA DE vi Tis sarent,ut primo quoq; tempore Siculis auxilium ferrent. Tergiueriabantur hi, eum dieerent id bellum ad Michaelem imperatorem Constantinopolitanu pertinere, se tamen paratos esse communi impensa communibusque copijs cem ipsam gerere. Interea vero cum legati ea de re vltro citroque m itterentur, Boniis racius Corsicae comes cum fratre Bertario,& auxilio quorundam populorum
Hetruriae, classe in Africam delati,inter Uticam & Carthaginem quater cum hostibus congressus,tantam hominem stragem edidit,ut coacti sint Mauri, ut olim a Scipione vexati, suos ex Sicilia reuocare,qui patriae laboranti auxilium ferrentariae igitur ratione Sicilia barbarorum manibus liberata est Rediit itaque ex Λ- rica in Corsieam Bonifacius eum classe victrici ingenti praeda onusta. Sunt qui scribant,dum omnia ubiq; in Italia pacata essent, Lotharium aegre ferente quod Lodo uicus Carolunatu minimum,cui postea Caluo cognomentum fuit, rebus in omnibus sibi praeserret, patri vi ncula indidisse, nec ita multo pbst eum liberudimisisse:eaque opportunitate barbaros illectos, ex Africa cum ingenti classe in Italiam delatos, Centumcellis applicuisse,urbeinque quae nunc ciuitas vetus appellatumi quidam volunt,delelle.Atque inde Romam mouentes, urbem ipsam cepisse,quod quidem vero dissonum eli. De Centumcellis non negauerim . Barbaros vero urbem oppugnare adortos constat:sed Guidone Citalpinae Marchi ne eam acriter defendente, incensis suburbiis ac basilicis Petri & Pauli via Latiuna, in saltum Cassinatem mouentes,ubi sancti Germani oppidum de monasteruum beati Benedicti in monte positum euertissent, iuxta rim fluuium ad mare descendentes elasse ab Hostia eo auecta, rentum & Siciliam mvasere: atque bidixi Bona facii virtute in patriam a ciuibus bello oppressis reuocati sun t. Crediderim ego tum Bartholomaei Apostoli corpus ex Lipari Siciliae Beneuentumeranslatum fuisse a Sicardo Beneuentanorum principe, qui tanto bello intersuit, ne sanctissimi Apostoli corpus in hostium Christiani nominis manus deueniret. Ad Gregorium redeo, qui tantae modestiae fui ut electus a clero populoque R
mano, non prius Pontificium munus obire volui quam a legatisLodovici imperatoris ob eam causam Romam missis,qui diligenter tantam electionem discucserant, confirmatus est Fecerat id Lodovicus non superbia motus, sed ne iura im-terij amitteret, quippe qui natura clemens dc humanissi in iis sit habitus, quique aura Ecclesiae& dignitate semper tutatus sit. Instituit enim, ne Christi serui ulli seruituti humanae subiecti essent:& ut unaquaeq; Ecclesia suos prouetus haberet,
unde sacerdotes viveret, ne ob inopiam rerum cultu diuinum deseret en t. neve ob
necessitatem quaestui sese dederent. Idem praeterea octingentesimo ac trigesimo dominicae incarnationis anno, synodum multorum episcoporum habuit, excogitata ad honore Dei &utilitate ecclesiastics disnitatis: in qua quidem constitutuest, ne Episcopi & clerici cuiusuis gradus pretiolas & exquisitas vestes, utpote seri- casia coccinei coloris aut bracteatam ferrent: neue in digitis gemmas, nisi dum prςlules sacrificant: ne in cingulis, calceis, aut crepidis aurum Largentum ferret: quae certe procul omni religione sitnt,&magnae incontinetiae ac vanitatis signa manifestissama.Utinam nostris temporibus Lodovice viveres. Indiget nunc Ecclesia tuis sanistisistinis institutis,tua censura adeb in omnem luxum & libidinem sese effundit Ecclesiasticus ordo:coccinatos de trabeatos nunc inspiceres no h mines,quod leue fortasse videretur,sed equos Sc tu inenta, praecedente du incedui magno adolescentum ,&altero presbyterorum agmine subsequentemon in asinis, ut Christus nostri dogmatis autor, & bene vivendi unicum in terris exeplar,
sed in equis praeserocibus & phaleratris, acsi ex hoste deuicto triumphum duc renta e argenteis vasis,& egregia eorum supellectile, deq; cibariis no attinet dicere, cu & Siculae dapes,& Attalica ornameta,& vasa Corinthia, si haec inspicias, nullius pretij dici possint. Quid vero ex hac intemperantia nascatur, praetermittam,n eos ut ipsi amni in coela ponam. Ad Lodovicum redeo,qui his artibus Rhumanis
124쪽
ὰ povet Ir evrti Mimmanis & diuinis rebus consules, imperij sui anno trigesimo sexto moritur fri ue meriti in basilica brati Arnulphi. Hunc autem noti multb ps deutus est Gregorius pontifex, nobilitate insignis, sanctitate clarus, doctrina&elo quentia praecipuus, diligentia ac solicitudin tum in rebus diu imis, tum in hilam is admiratione dignus. Nam Sc populi sui commoda mirum in modum euarauit,diu ites in ossicio continendo, pauperes pascendo, desperatos solando, erraxes sanis admonitionibus in viam recta deducedo, Ecclesias quoq; multas vetustate collapsasrettituit.Electos in sol indomini doctrina,&exemplo, quoad vixit in ossicio continuit. Tranitulit ide sanetissimus potis ex beati Gregorii corpus atq; eo loci collocauit,ubi nunc iacet magnis adhibitis ornamentis, quo in loco multi teporibus illi religionis aut voti causa excubare cosueuerant. Ferunt &ab de corpora Sebastiani ec Tiburtii a coemiterijs,in quibus ante iacebant,ad basilicanil'etri transsata fuasse. Sunt qui scribant rogatu Lodo uici Gregorium sanactorum omnium celebritatem Calendis Novembris instituisse,eamq; rem magnopere a Rabano monacho theologo an signi, carminibus de prosi laudatam fuisse. in hu enim duobus dicendi generibus vir doctus,ut illa maximE tempestat satis valebat. Commentatus elii deis Rabanus Sc librum Paralipomeuon 'MMachabaeos.Habuit etiam sermones sitis elegates ad populum : sed is potissimulaudatur, que habuitan celebritate omnium sanctorum. Moritur aut e Gregorians pontificatus sui anno decimos Exto,depelitum; in basilica Petri, ac sedes eius an morte diebus quindecim vacat.
i Ergius secundus, patria Romanus, patreSergio,ὸ regione quarta: eo igciti; pontipore pontificatu iniit, quo Michael imperator Constantinopolitanus moritur. Sunt qui Sergium primo quidem os porci appellatum fuisse N*mi dicant,&obturpitudinem cognomenti, Sergij nomen sumpsi si e e Τμ' si lamque consuetudinem ad nostros manat se, ut qui pontifices ereuehu vh n ''μ μης iurim iorum nomina sibi inderen i, licet ab omnisu, his sit μ' - μψ' Vtcunq; est,con stat Sergium ex illustri familia ortum, nequaquam a maioribus
suis degenerali adiuuantibus eius praeclarum ingenium, Leone tertio, Stephano quarto, Eugenio secundo, &Gregorio quarto: sub quorum moribus de do- . cicina ita vixit, ut solus mortuo Gregorio dignus haberetur qui pontificium munus obiret. Exarserat tum inter Lodo uici filios tantum odi; propter imp'ri; diuisionem, ut in Anti si odorensi agro an ud Frontani cum acerrim a Lodο- uico&Carolo contra Lotharium fratrem dimicatu sit: quo quide multi utrinq;
cecidere.Lotharuis enim tandem victus,Aqui ranu confugit, atqile inde quoq; deturbatus instantibus hostibus, Viennam cum coniuge & liberis se con tulit. In secuti de eo cum exercitu fratres, ad Guos quidem placandos non solum multi vin
regni ipsius proceres, sied ex Italia quidam iussu Sergij profecti sunt, inter quo et Georgius archiepiscopus Rauenas primus est habitus: qui cum secundo praelio apud Lothariu componese rei causa esset, ac sertuna ad Lodouium & Carolum
inclinasset, totum comitatum in praelio amittes eo enim cu trecentis equitibus venerat vix solus e tanta strage fuga prolapsius est.At verὁ hi communem totius regni calamitatein&interitum miserati,toedera pacis in hunc modum ineut vi pars illa occidet alis regni, quae a Britannico oceano usq; ad Mosam flumen pertinet arolo obtemperaret, in eaq; etiam Francorum nonae maneret: utq; Lodo uico Germania contingeret usq; ad Rheni flueta, & trans Rhenum quicquid ne emisset. Lotharius aut deum imperij titulo urbe Romam obtineret cum Italia&ea parte Gallie,qus olim Narbonesis, nunc Romana prouincia vocatur: huic autem addidere eam quoq; partem, quae inter Scaldem & Rhodanum stumos Lotharingiae nome accepit a Lothario, ut arbitror. Rebus auter ita copositis,
125쪽
DO PI. ATINA DE UITrs LothariusLodo uicum filium,quem regni socium asciuerat,in Italiam eum ing&ti exercitu mittit:huic socios audi dii Drogonem Matensem Episcopum,atque a. lios viros Ecclesiasticos prudentia &autoritate dignoν, quor*m consiliis virestur.Is autem adolescens nim a s licitate elatus, quacunque iter facit, caedibus omnia& rapinis vastat,incendit Sc diruit.Verum eum urbi appropinquasset, ei in obviam honoris caul. Rotuam ciues prodiissent,deposita serocitate illa Gallica, mitior esse coepit,quod ei praeter sententiam ingredi urbem pacato agmine liesret .Prodeunt de obuiam ad primum lapidem sacerdotes cum crucibus, & hoc c1- tu:Benedictus qui venit in noni ine Domin, osanna in excelsis. Atque eum usq; ad gradus sancti Petri comitantur: ibi Pontificem Oisendens,mutuo osculo, rnis tuaque s.lute data de accepta, ad argenteas portas simul peruenere clausas quidem.Tum Ponti sex: Si pacato magis quini hostili animo ad nos venisti, sicq; ad reipub.Cbristianae utilitatem magis respicis quam ad vesuptatem seviendi praedandiue,meo iussu ingredere: sin aliter animatus cis,seres ne tetigeris nam lupra caput ensem habes sceserum omnium ultorem. Cum autem bono animo else p tilicem iussisset,statim eius iussa fores patuere. Ingressi itaque pariter magna Romanorum ac Francorum multitudine ita in pratacedem riam sequente, eum ad albiare beati Petri pei uenissent,procidentes simul omnipotenti Deo & apostolorum principi gratias egerunt, quόd si neullo maleficio res ex sententia acta esset Pentecostes octaua. Verssio cum postea a multitudine militum suburbia vastarentur,parumq; abesset quin urbem praedandi causa inrumperent, octauo ex quo venerat die,videntibus omnibus qui aderant Lodo uicum regem oleo sancto Lodouie inungit,corona donat, Itali e regem decernit. Ad quem Siginolphus dux Beneue- Italiae rex tanus salutandi hominis causa statim venit:qua quidem multitudine & arbores
4 ῆς nix .truncatae,& pecora distracta,& segetes ut fit in pabulum equorum succis; sunt. His itaque Pontifex quicquid petiere, bonestum praesertim,facile concessi quo citi sis ab urbe discederent,nde Romani tyrannicae immanitatis metu liberati, sanctissimum Pontificem verum Chrilli vicarium de unicuin patriae parentem praedicabant. Qui quidem ad ornanda templa conuersus, basilicam sanctorum Sylvestri & Martini vetustate collapsam restituit, in eaque una cum ipsis Consessoribus Fabiani, Stephani, Sotheri, Aster j, Ciriaci, Mauri, Smaragdi, Anastasii, Innocentii, Quirini, Leonis, Arthem ij,Theodori Nicandri corpora collocauit . Struxit de a sundamentis ad ipsius batilicae latus, in honorem P tri ac Pauli monasteriunt,ubi continuo res diuina agebatur. Demum vero fanis ctissimus Pontifex re Ecclesiastica bene ac inte3re gubernata,tertio pontificatus sui anno moritur, sepeliturque in basilica Petri.Vacat tum eius in morte Romana sedes mens bus ij. diebus xv.
Eo quartus, patria Romanus, patre Rhadulpho, anno incarnationis octingentesimo quadragesimo octauo Pontifex omnium consensit decernitur,ac meritὁ quidem. Vir enim fuit in omni vita priuata etiam religione, innocentia, pietate, humanitate, Frata liberalitate,doctri na Ecclesiastica praecipue insignis.Tan tae praeterea prudentiae & virtutis tibicut Euangelij sententia, serpentis astutiam,vi i oportebat,&columbae si inplicit tem imitaretur.Tam constanti autem tima impulsus Sergius secundus Romanus Pontifex, hominem totius virtutis exemplar, ex subdiacono presbyterum creat, eundemq; titulo sanctorum quatuor coronatorum praeficit. Unde postea mortuo Sergio ad Lateranensem basilicam ductus, ac in sede Petri collocatus, vivo i us rue dignus Pontifex ab omnibus salutatur. Exosculati sunt etiam eius pedes qui prope aderant,morem antiquum seruantes.Sunt qui arbitrantur huius sanis elisistini viii orationibus Deum permotum, Saracenorum rabiem naufragio,
126쪽
EM PONTI FI c M. to dum onusti praeda domum redeunt,compescuisse.Nam superato apudTarentum nauali proelio Theodotio Michaelis imperatoris duce, Italiam nemine obstante longὶ ac latὸ populati, captaq; Ancona ac direpta,vexatoq; item Dalmatico sinu,
dum laeti domum redeunt,volente Deo procellis fluctuum obruuntur. Liberatus Saracenorum metu Leo,& ledi lia in vestibulo atrij Latera nensis posita ex marmore construxi de sblarium a Leone tertio inchoatum perfecit. Instititit item pius antistes,ut quotannis cuncto clero in basilica Pauli, ipsius Apollo li natali die hora vespertina celebraretur.Mandauit preterea ne laicus quispia presbyterium . infrederetur, dum sacra fieren t. Habitae etiam suo iussu eisdem fermὰ diebus supplicationes ad auertendam iram Dei, quam frequentes terremotus pre se ferebat. Crucem quoque,quam Carolus Romanorum imperator Constantinianae bali-licae donauerat, furto gemmis spoliatam, mirum in modum exornauit. Hunc autem tantae sanctitatis fuisse constat, ut Sc basiliscum serpentem quem Latini regulum appellare possunt suis orationibus Efornice lanctae Lucis virginis in Orphea expulerit, cuius halitu & veneno multi mortalium perierant: & incendium illud signo crucis extinxit, quod diu per domos Saxonum, Longo bardorum vagatum, diui Petri basilicae appropinquabat.Hoe autem factum est octava die ab assumptione beatae Dei senetricis, qui dies postea ut festus celebratus est,non longe a basilica Laurentii martyris extra moenia.Eo namque loco ipsius virginis templum extaba cui munificentissi mus Pontifex multa dona ex argento auroque obtulit.Preterea vero opus musiiuum basilice sancti Martini de lueliri in montibus, incruitationemq; parietum a Sergio inchoatam ipse per fecit,ut epigramma indicat, quod solum superest: nam pictura iam pridem corruit,vel incuria hominum, vel vetustate & situ. Suo quoque iussu crux illa quae ante Pontificem a subdiacono fertur ex auro facta, gemmis ornatur, nullum g nus ornamenti relinques, quod ad dignitatem Laluatoris nostri pertineret. Restituit quoq; urbis moenia,Sc portas vetustate collapsas. Ad hec vero xv. turres propugnacula urbis a fundamentis erexit: harum duas permaxime necessarias, ninc dextera,hinc sinistra Tiberis amnis posuit infra Ianiculum & Auentinu, ne suta uehi naues hostium ad diripiendam urbem possent.Idem quoque sua diligentia corpora sanctorum quatuor coronatorum inuenit, eorumq; templum ini lendidiorem formam instaurauit.Sanctos ipsses sub altari collocauit, Sempronianu, Claudium icostratum, storium .His addidit &corpora ueri,Seueriani, Caepophori,Victorini Marii, licissimi, Agapeti, Hippolyti, Aquilae, Prisci,Aqui. Di,Narcissi,Marcellini,Felicis,Apollinis,l enedicti,Venantii, Diogenis,Libera. lis, Festi, Marcelli: Addidit Sc caput sancti Proti, ' Caeciliae, Alexandri, Sixti, Sebastiani, Praxedis. At vero dum his rebus,ut sanctissimum viru decebat, quam diligentii si me vacare nunciareturq; Saracenos cum magna classe diripiendae urbis causa aduentare,& Neapolitanos ac caeteros illius orae maritimae paulo phst ipsi urbi auxilio suturos,ipse statim cum quanta potuit manu Hostiam proficiscitur, eoq; omnes auxiliares copias conuocat, cum nostibus dimicaturus, si copiam pugnandi fecissent. Suos autem sanctissimus Pontifex ad communione primδ adhortatus,vbi id obsequentissime fecissensiorationem ad Deum his verbis habuit:
Deus, cuius dextera beatum Petruambulantem in fluctibus ne mergeretur er
xit,& coapostolii in eius Paulum tertio naufragantem de prolando pelagi libera- ψ ui exaudi nos propicius,& concede, ut amborum meritis horum fidelium tuoru ' ξ 'brachia contra inimicos Ecclesiae tuae sanctae dimicantia, omnipotenti dextera
tua corroborentur & conualescant,ut de recepto triumpho nomen sanctum tuu
in cunctis gentibus gloriosum appareat.His dictis,statim facto signo erucis pugnandi copiam secit, qui ita alacriter pugnam iniere, acsi victoriam certam sibi p ropositam viderent. Tadem verδ post longia m & acre certamen hostes se pera n-tur fuganturq;: multi in ipso pretio utpote nauali periere: pleriq; tame viui canti,
127쪽
Leonina urbs. oratio potiscis ante portam prima secunda. Terela.& Romam perducti sunt Placuit etiam ciuibus Romani si quosdam ad terrorem non longe a portu Romano furca suspendere,aduersante tamen Leone ob man suetudinem ic cleinentiam, qua potilaimum insignis habebatur : sed ire obuiam multitudini, in tanto praesertim furore, non licuit . Eorum vero opera, qui viui Roma in perducti sunt, usus eli Leo in testituendis Ecclesiis, quas ipsi Agareni
quondam diruerant& incenderant,in extruendis moenibus, quibus Vaticanum cinxit,Leoninamque Urbem de suo nomine appellauit: idq; potissimum effecit,
ne deinceps hollibus liceret Ecclesiam beati Petri una vel leui i ncursione spoli
re& incendere,ut ante consueuerant. Non caruere suis praecationibus portae. In ea enim quae ad sanctum Peregrinu duci haec erant in marmore caesa: Deus, qui
Apostolo tuo Petro collatis clauibus regni caelestis, ligandi atque soluendi pon-
tinctu munus tradidisti,concede ut in tercessionis eius auxilio a malis nexibus liberemur,& hanc ciuitatem,quam nouiter te adiuuante fundauimus,fac ab ira in perpetuum manere iecuram,&de hostibus,quorum causa constru est, nouos
ac multiplices habere triumphos.In secunda vero porta,quae apud Hadriani in lem ad prata duci haec verba inerant: Deus, qui ab ipso huius mundi principio hane sanctam Catholicam & Apostolicam Romanam Ecclesiam ab hostibus custodire& confirmare dignatus est, iniquitatis nostrae chirographum propiciatus
emenda,ia urbem hanc,quam tuo sancto nomini per Apostolorum Petri &Pauli suffragia nouiter dedicauimus,ab omnibus inimicorum insidiis securam permanere concedeaertia autem precatio erat in frontispicio portae, qua ibatur ad scholam Saxonum, his verbis: Praesta quaesumus omnipotens dc misericors D us,ut ad te toto corde clamantes, in tercedente beato Petro Apostolo,tuae pietatis indulgentiam consequamur,ut urbs, quam ego famulus tuus Leo quartus Episscopus Romanus,le auxiliante meo nomine Leoninam vocavi, nouoq; opered dicaui , t ecura atque illaesa permaneat, apud clemen tram tuam iugiter exoramus. Hanc autem urbem primo pontificatus sui anno inchoatam, demum sexto absoluit, eamq; Corsis,quos Saraceni ex insula depulerant,incolendam dedit, ac signatis viritim agris unde viverent. Sed miror in portis ipsis aliam nunc in scriptionem legi versibus hexametris ineptis quidem,quos certe Leonis nullo modo esse arbitror,licet sub eius nomine ferantur. Ex manubi js vero Saracenorum dona quaedam,tum ex auro,tum ex argento basilicis Romanis obtulit. Sunt qui scribant eius mandato etia basilica sanctae.Mariae in via noua aedificata fuisse, &turri in in Vaticano apud sanctum Petrum, quam adhuc cernimus. Fores praeterea sancti Petri ab Agarenis direptas, ex argento restitia it. Synodum vij. Sc xl. Episcoporum habuit,in qua ex decretis maiorum suorum Anastasium presby-4uid i. terum Cardinalem sancti Marcelli, multis criminibus conuictum damnat,&ablini, pri. Ecclesia reiicit, eo maxime, quod par biam suam per an nos quinq; cotra Canoicopotu. num instituta deseruerit.Colonias praeterea ex Sardinia Corsicaq;,quae pulsis Sa racenis iam respirare coeperan Hostiam, cultoribus propter insalubritatem aeris& frequetes direptiones vacuam, duxit. Lothario postremis egregie satisfecit,qui delatione quorundam impulsius Romam venerat,quod intellexerat Leone transferendi imperi si ad Constantinopolitanos consilia in ijsse. De delatoribus in mendacio deprehensis ut par erat supplicium sumitur, atq; amicitia inter utrunque integratur.Sunt qui scribant Iohannem Scotum huius temporibus fuisse, virum in rebus diuinis doctissimum,qui in Franciam veniens, regis Lodovici iussu hierarchiam beati Dionysii e Graeco in Latin um trastulit, nec ita multo post ut at ut a discipulis stylo confossus periit.Tanti sceleris causa nusquam traditur. Ferunt
item Alidulphum Angliae rege,ob religionem, insulam vectigalem Ecclesiae Ro
manae secisse,singulis nummis argenteis in singulas domos quotannis collatis. Moritur autem Leo vir sanctissimus,& optime de Ecclesia Dei, deque urbe Roma ac nomine Christiano meritus,consilio, autoritate, diligentia, doctrina, ma
128쪽
po NTIFIcVM. Mygnificentia praeclarorum operum, anno pontificatus sui octavo, mense iij.dies xto, xvj. Calendas Augusti, sepeliturque in basilica Petri. Vacat tum sedes mensibus duobus, diebus xv.
Ohannes Anglicus, ex Maguntia cooriundus, malis artibus ut aiunt pontificatum adeptus est: Mentitus enim sexum, cum tamina esset, adolescens admodum Athenas cum amatore viro docto proficiscituri ibique praeceptotes bonarum artium audiendo tantum prosecit, ut Romam veniens, paucos admodum etiam in sacris literis pares haberet, nedum superiores. Legendo autem & disputando docte& acute , tantum beneuolentiae&autoritatis sibi comparauit, ut mortuo Leone in eius locum ut Martinus ait omni u consensu pontifex crearetur. Verum postea a seruo compressa, cum aliquandiu occulte ventre tulisset, tande dum ad Lateran essem basilicam proficisceretur, inter theatrum quod coloseum vocant a Neronis colosso,&sanctum Clementem,doloribus circunuenta peperitreoque loci mortua, pontificatus sui anno secundo,mese uno, diebus quatuor, sine ullo honore sepelitur. Sunt qui ob haec scribant pontificem ipsum,quando ad Lateranensem basilicam profici scitur,detestandi facinoris causa, & viam illam consulto declinare,&eiusdem vitandi erroris causi,dum primo in sede Petri collocatur , ad eam rem per falassi italia ab ultimo diacono attrectari.De pruno non abnuerim, de secundo ita sentio, sedem illa ad id parata esse, ut qui in tanto magistratu constituitur,sciat se non deum, sed hominem esse:& necelsitatibus naturae, utpote egerendi subiscium esse, unde merito stercoraria sedes vocatur. Haec quae dixi vulgo feruntur, incertis tamen & obscuris autoribus: quae ideo ponere breuiter & nude in stitui, ne obstinate nimium & pertinaciter omisisse videar, quod fere omnes affirmant:
erremus etiam nos hac in re cum vulgo, quanquam appareat, ea quae dixi ex his
esse,quae fieri posse creduntur. Sunt qui dicant huius temporibus beati Vincentii corpus e Valentia citerioris Hi spaniae ciuitate, a quodam monacho in pagum Albiensem ulterioris Galliae deportatum. Dicunt praeterea Lotharium iam grandem natu,sumpto monachoru habitu, filium Lodovicum imperatore reliquisse, qui ilatim in Germaniam prouincia rediens, omnes ad arma spectantes sua praesentia in officio continuit. V
Enedictus tertius, patria Romanus, patre Petro, merit δ Benedictus e throni, appellatus est, ob sanctitatem vitae, & rerum diuinarum gratiam: Sub Gregorio enim militans, cum ab eo subdiaconatus gradum accepisset, ita deinceps vixit,ut mortuo Leone unus Benedictus tanti pontificis dignus si accessor haberetur. Ad hunc itaque concurrentes omnes tanquam ad unicum & benignissimum sidus a Deo in terras missum,eum pontifice decernunt. Qui flens, Deum ac sanctos testes faciens, se nequaquam dignum esse,qui tantae sedi prs siceretur, dicebat. Acciam antibus itaq; omnibus,&electionem approbantibus,inuitus tandem pontificium m unus suscipiens, in atrium Lateranense perducitur. in sede Petri collocatur.Inde vero in equo albo sedens, ad Eccles alan ei Marit ad Praesepe ductus,ieiuniis triduo & orationibus vacavit, Deu rogans, ut sibi liceret sancte & integre Ecclesam sua gubernare.Eo autem post diem temtium iterum venere omnes, & eius pedes de more osculati sunt. Hi potissimurn,
qui Rhodoaldi Portu ensis Episcopi factionem secuti, alium ne cio que, vel ut quidam volunt) Anastasium a Leone pontificatu deiectum, hominem ignotum pridie eius diei Benedicto preferre conati fuerat: sed cognito errore ut dixi veu .niam petentes, id sententia bonorum tandem venere, de bomine sanctissimum
129쪽
de more adorarunt. Idem fecere & Lodovici imperatoris legati, ad confirmandacteri ac populi electionem Romam inissi. Sequenti vero die comitante populo ad basilicam Petri deductus,videntibus omnibus, ut mos est, & antiqua traditio dictat, consecratus insignia pontificis suscepit, acclamantibus omnibus & plaude-tibus:Tantae enim mansuetudinis suit, tantae dignitatis corpore&animo, ut tam in magistratu constitutus, quam in vita priuata charias omnibus&gratus videretur. Hic quidem ad cultum diuinum conuersus,multas Ecclesias vetustate collabentes rellituit, & dona pleraque in earundein sacraria reposuit. Instituit praeterea,vt funeribus Episcopi, presbyteri aut diaconi, pontifex una cii clero interesset honorandi corporis defuncti, & commendandae animae gratia: mandauitque ut vicissim clerus mortui pontificis simus celebraret. Ipse vero quod instituit dum in vita est et,non verbis tantum, sed re ipsa comprobauit. Sacerdotum enim sun ribus semper interfuit. Aegrotos praeterea inuisit, pauperes aluit,desperatos & calamitosos consolatus est, viduas & pupillos acerrime tutabatur. His artibus vita sanctissimatia traducens,suo magis quam populi Romani tempore, moritur pontificatus sui annno secundo, mense. .die ix. Sepultus est aute ante fores basilicae beati Petri Apostoli.Interim vero dies xv.episcopatus vacat.
a Icolaus primus, patria Romanus,patre Theodosio,bene ac sancte a teneris annis educatus: primδ quidem subdiaconus a Sergio, mox vero diaconus a Leone creatu ian quo ordine adhuc constitutus, nullum genus it pietatis omittens, Benedicti corpus suis manibus tumulo collocauit, non sine multis lach mis. At verb cum peracto de more funere, creare alterum pontificem necesse esset, cumque ieiunijs, vigilijs, orationibus instarent homines,ut talem a Deo consequerentur pontificem, qualem amiserant,in basilica sancti Dionysi confessibris atque pontificis eb namque eius rei causa conuenerant post longam consultationem Nicolaum absentem pontificem creant :& fugientem in Vaticanum,latitantemque vitandi honoris causa,conquisitum in atrium Lateranense perduxerunt, Sc nolente etiam in solio apostolico collocarunt. D inde vero in basilica Petri consecratus, sumptaq; de more pontificia corona, multa cum Lodo uico Caesar qui tum aderat,collocutus est,tum ad hontificatum,tu ad imperium pertinentia. Cum vero Lodovicus ipse ab urbe disces cistet, cons dissetque in loco, luem Romani Quintum appellabant,ed profectum Nicolaum ferunt cum proceribus urbis Romae: itaque honorifice susceptum, ut imperator' ad mille pastus pontifici obuiam factus,ex equo descendens, eum freno manibus
attrectato in castra perduxerit. Erat enim tantae venerationis &maiestatis, tantae eloquentiae dc doctrinae, ut ab omnibus tanquam numen coleretur . Habito autesimul longo secreto colloquio post epulas,osculoque inuicem dato se accepto, Tiberii in ad urbem pontifex rediit: quam quide excrescentia Tiberis ita vexatam inuenit, ςxςiςς t non nisi lintribus de vico ad vicu transire liceret: Nam de Ecclesiam sancti Lau. iussit rex NiI in Lucina,Se monasterium beati Sylvestri,& totam illam planitiem, quae a instare Ro via lata ad radices Tarpeis rupis, ad viam Argentariam, ad Auentinum ducit, ita mani puta occupauerat, ut instare diluuium vulgo putatum sit. Hae inundatione& multae v ' domus euersae sunt,te plures arbores euulse,& sata passim disiecta. Neque hoc semel eo anno, sed iteru decembri mense Romae accidit. Emendare haec camna vel potius dei inire pontifex enixus, nullum genus officij & pietatis in ciues suos omisit.Interim vero MichaelTheophili filius Constantinopolitanae urbis imperator, legatos cum muneribus Romam misit, qui&li inina apostolorum& ponti Ocem inuiserent.Haec autem munera fuere, patena aurea,& calix aureus iusti pon-
. deris cum gemmis magnae aestimationis. Hic est ille Michael, que postea Basilius consors imperij tactus,dolo necauit, ut soliis imperio potiretur. Habiti sunt aute
130쪽
a pontifice perbenigne legati, & domum vicissim cum muneribus missi. Nicola
us vero pontificiae dignitati admodum consulens, Iohanne arctis episcopum Rauennatem, ad sedem apostolicam propter obiecta crimina venire recusantem, dignitate priuauit. Is autem Papiam ad Lodovicum confugiens, ab imperatore literas cominenda titias ad pontifice obtinuit, Sc legatos, qui a pontifice impetraret, vi Iohanni archiepiscopo Romam ad causam dicendam tuto profici lci liceret: quod haud grauate pontifex concessit.Iohannes autem facta dicendi copia in magno praesulum conuentu in domo Leonina, nil aliud fassiis est, quam se maiestatis reum elle, ob eam rem Se a pontifice, dc ab his qui eo in conuentu aderant, se veniam petere.Motus hac consessione pontifex, Sc precibus qui tum aderant, his conditionibus Iohanne in gratiam recipit,vi&se in concilio de haereti purgaret, utq; quotannis Roma se profecturu polliceretur, quoad seri posset: Se ne electos etia canonice in Flaminea Episcopos, consecrandi facultate haberet, nisi id sibia sede apostolica literis concedereturi neve eosde Episcopos Roma proficisci quotiescunq; vellent prohiberet, utq; ei nullam exactionem, quam sacri canones norecipiunt, nullum more, nullam consuetudinem introducere liceret. Postremo vero ei sub anathematis poena mandatum est, ne de bonis Ecclesis quicquam immutaret aut decerneret inconsulta sede apotholica: neve etiam prophana ei recipere liceret, nisi id placere summo pontifici intellexisset. Has aut sanctissimas iussiones tota synodtas ita approbauit,ut ab omnibus ter acclamatum sit, Rectum iudicium summi presulis,Iulla diffinitio pastoris uniuersat is Ecesesiae Salubris institutio Christi discipuliς omnibus placet.Omnes aut eadem dicimus,eadem sapimus, eadem iudicamus. Tum vero Iohannes videntibus omnibus, eade se conse
uaturum iureiurando & scripto confii mauit. Atq; ita soluta synodo, Iohannes Rauenna ad suos redi jt.Liberatus aut hac molestia pontifex, Ecclesiam Dei genitricis que prius antiqua, nunc vulgo noua appellatur resti tuit,eεregiisq; picturis exornauit. Regem Bulgarorum cum omni prouincia ad fide Christi lueris &sanis admonitionibus conuertit, eisdemq; Bulgaris Episcopos & presbyteros dedit qui Neophytos in fide confirmarent,pulso Photino,cuius fraude in errorem Bulgari dilapsi fuerant. Pacem prsterea inter Lodo uicum imperatore de Andali-sium Beneuentanum ducem composuit. Saracenos Beneuentum vique aliquando peruagatos repulit.Postremo vero approbante Lodo uico imperatore instituit, ne princeps ullus secularis aut imperator concilijs clericorum interesse aude- κret, nisi de fide ageretur, licere tum ac par esse cen fuit . Sunt qui scribant beatum Cyrillum ex Gersona Ponti, sancti Clementis corpus Romam tum detuli lIe: idq; in Ecclesia his temporibus sancti Clementis appellata, reconditum fuisse, nec ita multo post Cyrillum mortuum eo loci sepultum iacere.Nicolaus autem in omni enere virtutis unici viri exemplar, septimo pontificatus sui anno, mense nono, te decim otertio moritur, & ante fores basilicae beati Petri ex testamento sepelitur. Sunt qui scribant post mortem eius annis octo,inensibus septem, diebus no-
Adrianus secundus, patria Romanus, patre Talaro Episcopo, Sergio ς I'φῆς pontifici familiaris fuit: a quo cum aliquando denarios quadraginta
dono accepisset,domum rediens dispensatori mandauit, ut eos peregrinis Sc pauperibus, qui in vestibulo domus sus stabant,erogaret. Facere ille mandata conatus,cum videret ne minimae qui de parti tantu tuta re satisfieri posse,ad Hadrianum rediens, rem ipsam exponit. Tum Hadrianus accepta pecunia ad pauperes veniens , & ternos denarios singulis praestitit, Se totidem sibi, rei familiari satisfacturus, reseruauit , admirante dispen satore miraculo rei. Cui
Hadrianus, Vides,inquit,quam benignus de largus sit Dominus, his praesertim,
