Bap. Platinae, Cremonensis, Opus de vitis ac gestis summorum pontificum, ad sua vsque tempora deductum, et auctum deinde accessione rerum gestarum eorum pontificum, qui Paulo 2. in quo Platina desinit, vsque ad Clementem eius nominis 7. successerunt.

발행: 1562년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

cxxxii. poni. cxxii . Ponti Henricus

Ba uariae dux

qui fratrem per scelus interfecerat, copias mouens, hominem tandem post mul. tas illatas acceptasque clades , in poteitatem suam redegit . Stephanus vero pontificatus sui anno tertio, mense quarto, diebus xij. moritur. Vacat tum s des diebus X.

MARTINUS III.

Artinus tertius, patria Romanus, mansuetudinem & placabilitatem Stephani septimi imitatus est: pontificatum enim adeptus, bella omi tens, religioni sese totum addixit, templa vetu state collapsa instaurans, pauperes eleemosynis pascens. Non caruit tamen huius temporibus Europa ipsa bellica rabie.Nam cum Otho anniteretur Italiam ingredi aduersante Lot hario, magnae caedes utrinque commissae sunt. Adhortante tamen eos Martino pontifice,ut ab armis discederent, tum vel maxim clim ubique fame&penuria rerum omnium laboraretur,succisis undique arboribus, prostratis segetibus,& abductis grauissimo bello colonis ac pecoribus:apud Constantinopolim qu que tumultuatum vehementer est. Nam ciues ipsi Constantinum imperatorem captum,abraso capit in Insulam relegarunt. Verum no ita multo post Constantinus Leonis filius imperium adeptus, seditiosos ciues ea de turpitudine tantum affectos, qua ipsi Constantinum nota rant, in eandem Insulam exulatum mi tit. Martinus autem tertio pontificat sivi anno, mense sexto, die decimo moritur, & in basilica Petri sepelitur. Eius autem in morte sedes Romana diebus duodecim tum vacat.

AGA PETUS II.

Gapetus secundus, natione Romanus, ardente tumultu bellico in It lia ponti sex creatur. Ungari enim tum etiam hostili manu Italiam in

ingressi, iam sere omnem oram Tran adanam occupauerant,chm Henricus Ba uariae dux, sumptis propere armis, comparatoque exercitu inprouinciam mouens, non sine magno incolarum incommodo duobus grauissim is prelijs eos superat,ac prouinciam omnem ab Aquileia Papiam usq; occupat. Vnde non ita multo post propere in Austriam discessit, qu bd iam aduentare Berengarium cum magno exercitu intellexerat. Potitus autem Italia Berengarius,

imperatoris nomen sibi indit, filiumque Albertum regem Italiae nuncupat, coniecta in carcerem Alunda Lotharij fratris filia, ne Papiain urbem dotalem repet rel. In terim vero Agapetus pontifex, Italiaeque proceres, cognita Berengarii superbia, quod omnia sibi contra ius fasque vendi caret, Othone Germaniae regem in Italiam vocant: qui quidem per Forum tulij prouinciam cum quinquaginta millibus hominum ingressiis, deturbatis statim e regno Berengario de Alberto, At undam Lotharii filiam e carcere ductam,in uxore accepit, ex qua postea filium suscepit cui Othoni secundo nomen fuit. Otho tamen Italia decedens, hac moderatione usus est, ut Berengario& Alberto gubernandae prouinciae arbitrium permiserit, compositis inter pontificem & Berengarium rebus. Idem quoque Otho Lodo uicum regem Franciae magnis eo propere deductis copijs iuuit,quem proceres prouinciae adiuuante Hone Parisiorum comite, ipsius Othonis sororio,pr pe e regno depulerant. At vero Albertus Berengarii filius, qui tum Rauennae preterat, Comaclensium classe&auxiliis fretus, mercatores Venetos aduersante Agapeto pontifice infestabat: unde Veneti ira incensi comparatis Epere quibusdanauigiis,Comaclum expugnatum incendunt.Dum haec itaq; hoc modo agerem tur, Agapetus pontifex vir in nocens, rei p. Christianae amator,pontificatus sui anno nono,mense septimo,die decimo moritur,eo fere tempore,quo Oddo Clunia censis monasterii abbas in Domino quieuit. Cuius quide discipulus habitus

est Do matellis vir mirae sanctitatis&monasticae disciplinae restitutor.

142쪽

IOHANNES XIII.

Ohannes decimustertius, patria Romanus,de via lata patris Albrici potentia fretus, pontificatum occupat. Octavianus is quidem primo vocabatur, homo sane ab adolescentia omnibus probris ac turpitudine contaminatus,venationibus magis, si quid teporis i libidinibus supererat,quam orationi deditus. Erant tum Romae duo annui Consules,ex nobilitate praeseetus unus, qui ius populo diceret: ex plebe autem Decarchones xij. creabantur, qui vicem lenatus gererent. Non carebant aliqua ditione Romani.Nam& vicina Hetruriae oppida intra Vrbeuetanu Tudertinumq; agrum, Sc quicquid a Neapoli Beneuentoq; a Marsis, a Reatinis ad urbem spectat, Romanae ciuitati obtemperabat.Vlteriora partim Graeci, partim Saraceni occupauerant. is tum Picenu Spoletinuinq; agrum obtineret,incertum est.Octavianus itaq; patris potentia in satis libera ciuitate fretus, pontificium munus humeris suis nequaqua conuenies, sibi desumit. Hac quide indignitate moti duo Cardinales, literis Othonem Obsecrant,ut clersi populumq; Romanu e manibus Berengari j Iohannisq; duodecimi vendi care conetur,aliter Christianam fide una cum imperio peri tura. Otho enim tum magno in pretio erat, domito Bodeslao ut dixi Boliemis rege,sueratisq; tribus grauissimis prelijs,Vngaris Germania vastantibus,ae captis trius eoru regulis,quos Germani contradicente imperatore, vita finire laqueo coegere.Interim vero, dum Otho expectaretur,re per indices patefacta,Iohannes pontifex Cardinales ipsos capit, & huic nasum, illi vero manum abscindit. Hanc ob rem Otho in Italiam mouens, primo quide Berengarium & Albertum filium in potestatem suam redigit,alterumq; Constantinopolim, alterum in Austriam rotegat. lox urbem ingrediens,ab ipso Iohanne honorificen tissime suscipitur,coronaturq; ut quida tradunt accepto Germanis Pannonasq; titulo: quod reliqui

imperatores deinceps obseruarunt, translato tum primum ad Germanos imperio. Alii vero a Leone octavo, de quo polito pdst dicemus, hoc factum existimant:

uorum opinione Gratianus in decreto secutus est: priorem sententiam Richamus& Ciisen tinus non improbant. Lateranensis autem Bibliothecarius Othonem Iohannis tempore Romam venisse scribens, de coronatione eius nulla mentionem facit adeo confusa sunt & perturbata haec tempora scriptorum negligentia& incuria. Otho autem composito aliquantulum statu ciuitatis,cum Iohanne

secretb collocutus, homine primo blande appellando a flagitiis deterrens, ad vi

tutem adhortabatur: verum cum nequaquam mouer a sententia verbis eum cerneret,ad minas conuersus, concilium indicit, conuocatis Epis copis Italiae, quorum iudicio vita sceleratissimi hominis dijudicaretur. Is itaque iudicium bene sentientium resermidans, in Hernicos aufugit, in sylvis'; more ferae aliquandiu delituit. Hanc ob rem Otho persuadente clero, Leonem Romanum ciuem Lateranensis Ecclesiae scrini eruina, pontificem creat.Verum abeunte imperatore, IO-hannis cognati Sc clientes, pullo Leone, Iohannem ipsi im reuocant: quem qui de diuinitus eisdem ferme diebus perijsse creditum est, ne Ecclesia Dei pernitiosa seditione iam 'gliscescen te labefactaretur. Sunt qui scribant hunc sceleratissimum hominem,uel hoc monstrum potius, in adulterio deprehensum &consessum interijsse.Verum non ita quoq; leuata seditio ell.Nam Romani mortuo Iohanne in eius locum Benedictu subrogant, idq; ab imperatore, qui tum Spoleti erat, confimari contendunt. At imperator iratus, non sollim Romanos,utpote iniqua postulantes,a se repulit, verum etiam eos de armis ut postea dicetur coegit, abrogato Benedicto, Leone sit scipere. Ferunt multa prodigia tum in Itali ta apparui fle. Nam & lapis de cado mirae magnitudinis cecidit, squiente ventorum atq; imbriu procella, & in vestibus multorum signum crucis, ac quidem cruentae, aluini tus apparuit. Quae quidem portenta indicare magnas clades id calamitatem Ecclesiae

M multi

cxxxiiii.

Pontifex.

Romet duo

annui consules

proditia

multa apparuerutit

143쪽

multi interpretabantur. Iohannes aut vir omnium qui unquam ante se in pontia ficatu fuere, pernitiosior&sceleratior, pontificatus sui anno ix.mense iij. die rimo litur. Eius vero in morte sedes in seditione dies duodecim tum vacat.

BENEDICTUS V.

Enedictus quintus, patria Romanus, ex diacono in seditione ponti sexcreatur, ab nis potissim lim, qui Iohanni cognatione factioneque con- itincti fuerant, aegre serentes, Leonem ab Othone Iohanni antelatum. Vertim cum imperator hanc electionem nequaquam probaret, Romanos id maxime expetentes a se repulit, eosque ferro & ilam ma omnia circa urbem posita vastan compulit,pulso Benedicto vel dedito potius, Leone suscipere,adactos sacra meto, nil se carum rerii immutaturos,quas ipsie imperator in re pontificia constituisset. Compositis autem hoc modo rebus, Otho in Germaniam rediens, secum Benedictum ipsum duxit,qui non multo post dolore animi apud Hayspurgam moritur, ubi relegatus erat. Vixit aute in pontificatu mensibus sex, di bus quinque: Sedesque deinceps diebus xxx.vacauit.

pontifex.

LEO VIII.

Eo octauus ut ante dixi) proto scriniarius, a clero populo Romano,

pulso Iohanne, ponti sex creatur. Nam cum Iohannes flagitiose nimiu& intemperanter viveret, instarentq; Romani apud imperatorem, ut alimterum pontificem abrogato Iohanne crearet,respondit electione ad populum de clerum pertinere: Eligerent quem maxime idoneum putarent, se eum statim approbaturum. Vnde cum Leonem elegissent, quem ipse ce con firmauerat,

deinde mutata sententia abrogato eodem , Benedictum juisecissent, iratus Otho, eos vi re armis compuli dedito etiam Benedicto Leone suscipere, qui statim Romanorum inconstantiam pertaesius,autoritatem omne eligendi pontificis a clero populoque Romano ad imperatorem transtulit. Verum Leo in pontificatu non diu vixit. Anno enim primo, mense quarto moritur.

IOHANNES XIli h

Pontifex.

Ohannes decimusquartus, Narniensis Episcopus, patria Romanus,patre tollan ne Episcopo, Leoni successit. Verum Romani inita iam con suetudine pellendi pontifices, hunc quoque seditionibus fatigant. Accersito enim Iosredo Campaniae comite, Lateranenses aedes vi irrumpetes,Iohanne capiunt,captumq; primo in Hadriani mole perducunt: mox inde homine in Campaniam exulatu mittunt. Verum intersecto Iosredo eiusq; unico filio a Iohanne Campano principe, pontifex xj. mense sui exilii Romam propere rediit. Otho prsterea cognita pontificis calamitate, cit Othone filio ingentibusque copijs magnis itineribus Romam perueniens, consules &praesectu cum Deca chonibus captos in vincula conijcit,sciturus coniurationis capita .Quaestionibus aut recognita,consules in Germaniam mittuntur: Decarchones vero laqueo suspensi, poenas statim dedere. Petrus aut urbis praesectus, malorum omnium sens&origo,diu cum ignominia per publica urbis locati actus ac virgis caesus, in Germaniam vinctus mittitur. Sunt qui scribant Petrum ipsum excarnificandu pontifici traditum abrasa barba, capillis suspensum ad caput equi Constantiniani aliquandiu stetisse, ut eius exemplo talia facinora malefici declinarent. Inde autem ablatum,asinoq; superimpositum,verso ad clunes vultu,& manibus sub cauda ligatis, atq; ita per urbem ductum, & virgis caesum ferὰ usque ad interitum suis Ierpollea vero in Germaniam exulatum missum. Hac etiam seueritate exempli gratia in Iofredum a Iohanne principe Campano ut diximus caestina, imperator usus est,ut eius ac iiiij cadauerae loco sacro tracta, in prophanum proij ci tu sterit.

144쪽

Interea verbses aut, qui Hadriani tertij pontificis,&Suero pyli principis Dalmatiae tempore fidem CDristi susceperant, in Italiam traiicientes, Saracenos ingenti

clade superatos monte Gargano deiecerunt. Horum autem exemplum & virtute imitati Ungari, reliquias Saracenoru ita attriuere, recuperata Consentia iam ab

hostibus capta,ut Othoni magni Othonis filio eo cu exercitibus misso, haud difficile fuerit reliqas bello ruabsoluere.Nec contetus Saracenos cedere, Graecos quoque qui cum Mauris foedera inierant, grauissimis prςlijs ita perdomuit, ut eos fere omni Calabria&Apulia eiecerit. Sunt qui scribant idcirco Othone Graecos persecutum fuisse,quia Nicephorus Constantinopolitanus imperator filiam iam ei pactam, in matrimonium daturu se negabat. Constat tamen Othonem ipsum adolescentem egregium,pullo Nicephoro,S: Iohannem filium in imperio confirmasse, &Theophaniam sororem in uxorem accepisse: quam quidem Iohannes tertius decimus una cum marito apud Lateranentem basilicam corona imperi jexornauit, annuente Othone sene, qui filium consortem imperij creaverat. In tanta autem & tam publica laetitia , campana Ecclesiae metropolitanae nomen γa Iohanne pontifice consecuta est. Otho vero in Germaniam proficiscens, se- cnio consectus, Viennae moritur: quem non ita multo post Iol annes ponti sex sexto pontificatus sui anno,mense xj.die v.subsecutus est.Eius in morte dies xiij.

sedes tum Vacat.

BENEDICTUS VI.

Enedictus sextus, patria Romanus, Iohanni in pontificatu se calamita 'in'tibus successit: a cynthio enim Romano cive,& quidem praepotenti ca Cincius pius,in Hadrianam molem suam sancti Angeli arcem nunc vocant) alij, custodiam noxiorum,vel potius innocentium, includitur, eodemq; in loco non multo post strangulatumvel ut Cusentinus refert fame moritur. De tanta iniuria nullam sumptam esse vindi3am, vel a ciuibus Romanis aduersae factionis, vel ab Othone imperatore, non possum ego no admirari, praesertim cum Otho ipse vir optimus sit habitus,&ecclesiae Romanae defensor acerrimus. Sed vereor ne talia fuerint Benedicti merita, quale premium a Cynthio consecutus est. Male tamen a Cynthio actiun est: neq; enim ad se pertinebat,etiamsi Benedictus grauiter deliquisset,pontifici manus in ij cere.Sed heus ut rerum omnium vicissitudo est. Nam Romani pontifices nostra aetate Romanos cilies,aut delinquotes, aut ob potentiam suspectos, eo loci tanqtiam in Tullianum carcerem includunt & macerant. Crediderim ego Othonem aliis negotiis implicitum,Romano pontifici praestare auxilium nequisse, ob eamq; rem anno primo, mense sexto pontificatus sui mortuum esse.

DONUS. II.

Onus secundus,patria Romanus,lantae modestis suit, ut si nihil in pontificatu sesserit, quo magnopere laudaretur, non tamen vel aliqua iniuria assectus,vel ignominia notatus est. Huius autem tempora, ne misnino obscura essent essecere res quaedam,tu a principibus quibusdam, tum a sanctis viris gestae. Nam Baianus artis magicae peritus Bulgarorum princeps, ita Basilium & situ Constantinum Byzantinos principes bello vexabat, ut paulum ab capienda urbe regia abesset, negligentia Graecorum prope derelicta. Inita tamen sunt inter eos foedera, licet non aequa,& pax composita est. Adal-bertus autem Boliemus Prasensis Episcopus, tantae sanctitatis tum habitus est, ut diuino spiritu impellentem Pannoniam descendens,& regem Ungarorum baptizauerit, & omnes prouinciae Episcopos ad bene de Deo promerendum ex

plo& vita instruxerit. Profectus deinde in Prusiam,dum fidem Christi quam diligentissime praedicat, martyrio coronatur. Ferunt & beatu Eduardum Angliae

M i regem,

145쪽

regem,sanctitate in pretio tum habitum fuisse, quM certe nouercae dolis & fraude intei sectum conitat. His addit &Richardus scriptor sanctum Maiolum abb rem, qui in Cluniaco magnum sui apud posteros vita & miraculis exemplum relinuit. Donus autem anno pontificatus sui primo moritur, & in basilica Petri sepelitur: diebus tantummodo duobus sedes tum vacat.

BONIFACIUS VII.

Onifacius septimus, cuius cognomen & patria ob ignobilitatem credo reticetur, pontificatum malis artibus adeptus,male etiam amisit. Nam inito magistratu conspirantibus simul bonis ciuibus, relinquere urbe coactus, pretiosissima queque e basilica Petri sit btrahens,Constantinopoli ni confugit: ubi tandiu substitit, quoad diu en di tis quae sacrilesio abstulerat, magnam vim pecuniaru comparasset: quibus tanquam adminiculis occupandae tyrannidis fretus, urbe repetit, ciues Romanos largitione corrupturus. Obllabat conatibus suis viri boni, maxime vero Iohannes diaconus cardinalis, quem captu' adiuuantibus quibusdam perniciosis hominibus, oculis statim priuauit. Atque ipse tantorum malorum autor glisces cente maiorem in modum seditione, que timore, siue poenitentia patrati sceleris,turpiter vitam finiuit.Vide quaeso, quantum degenerauerint hi pontifices a maioribus suis, qui hanc rempublicam Christianam tam amplam, tamq; magnificam sito sanguine nobis reliquere. Pontifex Romanus sacrorum pater & rex,sacra ipsa fibrio abstulit: sc qui vindicare sacrilegia debuerat, tanti facii legij factus est autor. Hoc aut contingere in quavis rep. consueuit, quando plus malorum ambitio & auaritia valet, quam bonorum vi tus & graui tas. In clerum igitur deligendi essent, quoiu vita Se doctrina probata sit: non autem hi,qui cum nil virtutis Se religionis habeant,ambitione de largitiaone sibi potentiam quaerunt. Vixit autem Bonifacius in pontificatu mensibus septem, diebus quinque.Vacat tum sedes dies viginti.

BENEDICTUS VIL

Eenedictus septimus, patria Romanus,statim inito pontificatu, Arnulphuc li .roni. Episcopum Remensem seditione quorunda pulsum, habita synodo in in-

in ρα tegrum restituit, eo maxime tempore, quo Otho secundus de Henricum Bauarorum ducem rerum nouarum cupidum perdomuit, & in Lotharium mouit,qui Lot horingiam Romani imperij prouinciam occupauera Aquis ranensemq; agru populatus suerat. Otho aut stuperato Lothario,vastatisq; Suessionum agris ac incensis Parisiorum suburbijs, dum in patriam copias reducit, apud A xonam fluuiu nonihil incommodi accipit. Deinde vero comparato maiore exercitu in Italiam contra Basiliu in Sc Constantinum imperatores Graecorum veniisens, qui iam Calabriam Sc eam partem Italiae occupauerant, quae ad Siciliam vergi t, apud Basentellum superatus, scapham conscendens, salutem sibi fuga quaerebat. A piratis autem sortε fortuna captus, in Siciliam desertur. Verum Siculi redempto homine, ae Romam misso, de piratis supplicium sumpsere. Otho deinde comparato satis iusto exercitu, animaduertere in Romanos de Beneuetanos constituerat, a quibus initium fugiendi factum fuerat, dum ad Basentellum contra Graecos pugnaretur. Agere id in Romanos minus tutum visum est: in Be Ε, thoi, neuentanos itaque conuersus, Urbem capit de incendit, translato inde sancti Ba niteor. tholomaei corpore, Romaeque in Insula Tiberina collocato, eo loci maximε, qui rus tram- olim Iouis hostia Lycaonia dicebatur, quique triremis puppim prae se fert. - Nam Insula, ut adhuc ex Tiburtino lapide cernitur, triremis forma habuit, ad si- militudine illius credo, qua Aesculapius Romam aduectus est.Visitur adhuc sempens lapidi insculptus, visuntur transtra, adeo viri illi excellentes studiosi erant, vel natura in artem redigere,vel arte ad naturam.Ad Othone redeo,quino multό

146쪽

PONTIFIc Vm. 37pδst translatum sancti Bartholomaei corpus Romae moritur,& in vestibulo beati Petri paradisium vocant labro porphyretico, quod adhuc introeuntibus ad leua apparet, honorificentissime sepelitur. Clim autem de creando nouo imperatore consultatio haberetur, Se alii Othone tertium secundi silium, alij vero Hen ricum

Bauariae ducem, primi Othonis ex fratre nepotem exposcerent, instarentque Italiquidam,ut Crescentio Nomentano viro clarissimo res committeretur,Germanislatim, qui tum frequentes Romae aderant, Othonem tertium delegere. Instabat Benedictus vir optimus unum quenque rogando, ut in creando i inperatore rei p. Christianae consulerent, quae tum maxime perito de solerti gubernatore indigebat.Tandem vero, ne seditio ali qua oriretur,Germanorum sententiam approbat. Moritur &ipse pontificatus sui anno octavo, mense sexto. Vacatque sedes di bus quinque,Valderico Amburgens Episcopo tum maxime in pretio exiliente, doctrina,moribus & sanctitate vitae.

IOHANNES XV.

Ohannes decimusquintus, patria Romanus: vel binonnulli volunt . . Papiensis, post adeptum pontificatu mense tertio a Romanis capitur, U&in mole Hadriant,ut in publica custodia inclusus, ibi tamdiu pedore carceris, inedia&molestia animi maceratur, quoad vitam turpiter fini-

uit. Sunt qui scribant eum vi mortuum fuisse a Ferucio Bonifacii septimi parente, magnae potentiae viro, ob eam rem credo, quod filio in pontificatu aduersatus fuisset. Vtcunque est, constat eum in carcere mortuum,& in basilica Petri sepultum. Deiectus ne pontificatu fuerit,uel ob impotentiam & tyrannidem, ut quida coniectant, vel ob inuidiam malevolorum & seditiosiorum quorundam, haud satis constat:adeo sunt confusae istorum temporum historiae: filisse tamen in pretio hac tempestate constat Sc Odium abbatem Cluniacensem,Sc Berengariu m Turonensem, viros sanctitate& doctrina insignes: quanquam sint qui dicant Berengarium amplitudine doctrinae confisum, primo in fide erraste, cum de sacramento Eucharithiae male opinaretur, erroreque suum postea publico concilio Romae habito emendasse, ac statim omisso studio Sophisticae disciplinae,chm esset archidiaconus Andegavensis,omnia pauperibus erogans,labore manuum suarum victum sibi quaesiuisse.

IOHANNES XVI

Ohannes decimust extus,patria Romanus, patre Leone presbytero,cre 'i- exliii poti

one Gallinae albae, pontificatu adeptus, miro odio in clericos exarsit, virile merito ab ipsis clericis odio habitus est, maxime vero quὁd diuina livmanaque omnia cognatis & affinibus suis elargiebatur, posthabito Dei honore &Romanae sedis dignitate: quem certe errorem ita posteris tradidit, ut ad nostram quoque aetatem peruenerit. Qua quidem consuetudine nil certe dici perniciosius potest,cum non ob religionem Sc Dei cultum appetere pontificatum nostri sacerdotes videantur, sed ut fratrum vel nepotum vel familiarium ingluuie&auaritiam expleant. Apparuisse cometem ti; in serunt futurae calamitatis indicium: nam de fame & pelle diu laboratum est, Sc terrsmotu Beneuentum ac Capua concusta, eaque mala ob superbiam Sc rFacstatem pontificis, contemptumque Dei de hominum accidisse putatum est. Moritur autem Deo volente octauo pontificatus sui mense,sepeliturque in basilica Petri.

IOHANNES XVII.

I Obannes decimia septimus, patria Romanus,pontificatum iniit Othone imperant ed nondum coronam imperii adepto. Fuit aute Iohannes vir tantae doctrinae, ut multa quidem eleganter ediderit, quemadmodum Marrinus scribit.

147쪽

I PL ATINA DE VITrs Agitatus deinde seditionibus a Crescentio consule Romano, imperium urbis sibi

vendicare conan te, cupiditati hominis cedens, exulatum in Hetruriam abiit. At veris Crescentius cognita Iohannis indignatione, qua percitus Othonem contra secum exercitu in Itali 2 vocabat, ipsius pontificis cognatos & amicos qui in urbe

remanserant,ad hominem mittit rogatum,ut omissa accersendi Othonis cura, ad urbem cum potestate redeat: polliceturque se ei rebus in omnibus obtemperaturum. Precibus au te sirorum motus Iohan nes, veritus etiam, ne si Otho cum exercitu Italia in ingrederetur, plus nialefici j quam beneficii secum aifferre ad ur inveniens, prodeunte obuiam Crescentio cum omnibus magistratibus,&urbana

multitudine, in aedes Lateranenses magno comitatu introducitur: quaru in in vestibulo eius pedes Crescentius Scomnes seditionis autores,petita venia,exoscula ei sunt Atque ita in concordiam redacti, vitam simul quiete traduxere. Ferunt

tum Henricum abbate Lobiensem in Lotharingia,& Adeoboldum Episcopum Vltraiectensem, qui multa in laudem beatae virginis, sanctaeque crucis scripsit,& Albonem abbatem Floriacensem qui postea in Vascon ia ob fide Christi martyrium passus est dotirina, religione, sanctitate, magno in pretio habitos. Moritur aute in Iohan nes pon tificatus sui an no decimo, mense sexto,die decimo.Vacat tum sedes diebus sex.

GREGORIUS R

Oirroni. Regorius quintus, natione Saxo, patre Othone, Bruno ante vocatu Othonis terti j autoritate ob affinitatem pontifex creatur. Verum abeunte in Germaniam Othone, seditionibus Romanorum exagitatus, in Hetruriam primo, mox in Germaniam ad imperatorem confugit. Interim verb Romani Crescentium denuo cum summa potestate consulem d cernunt, qui statim Iohan nem qiiendam natione Grscum,Episcopum Placentinum, non minus pecuniosium quam doctum, pontificem creat: cuius certe noma

inter pontifices quidam supprimunt,utpote minus legitime creatu:alij vero xvij. hunc vocant, quod populi clerique Romani consensit,ad quos electio spectabat, pontis eatum in ijsset. At Crescentius cognito Othonis cum magno exercitu ad urbem aduentu, urbis moenia deportas quam diligentissime firmat, molem Hadriani munit, positis in unaquaque statione firmissimis praesidijs. Hinc est quod is postea moles Hadriani, Crescentii arx appellata est, sumpto nomine ab ipse mu- nitore Crescentio. Superuenien te deinde imperatore, urbemq; oppugnare ado to, populus Romanus cἰi in nequaquam tantis copiis par esse posset, clementia Othonis fretus,Germanis portas aperi t.Tum Crescentius&Ionannes consilii&4ὸ ἡ au iiij in Opes, in arcu Hadriani confugientes , sese acriter contra hostes tuebant. ιbi Verum pDosita spe venis, dum ex arce ad imperatore se conserui, multis vulnerictio inire. bus a multitudine Crescetius consedit.Iohannes aut, eos sis prius oculi pontifixa torra catu simul & vita priuan in pristinaq; sede Gregorius xj. mense, postea I pulsus fur erat. Vestituitas aut cognita imperii imbecillitate varietateq; sortians,quo diutius apud Germanos summa potestas remaneret,ille'; ceteris preesset,et virtute Sc dignitate cςteris praestaret,sanctionem retulit haud abnuente Othone de imperato. re eligendo an no Christi M.ac secundo, qua usq; ad tempora nost ra seruata vid

mus, videlicet solis Germanis licere principe deligere, qCssar re Romanora rex

appellatus,tum demu imperator 8c Ausustus haberet, si eum Romanus pontifex cofirmasset .Hos aut imperatoris eligedi autoritate primo habuisse Ptolem sus r . . fert,archiepiscopii Maguntinu Germanis, archiepiscopii Treuirensem Gallis, ares habies. chiepiscopu Coloniensem Italis note.His additi & iiij.principes, Marchio Brandent urgensis,imperatoris post elea ne camerarius, comes Palatinus, liti dapes, dii x Saxoni qensem fert Sunt qui scribant Boemi e rege vij.electore, imperatoris

pincerna eucinis i in eligendo additu esse ad tollenda discordiam partiu:ad v tros

148쪽

aiunt.Verum civ ia in Lodovico Lotharii filio genus Caroli Magni desecerat, regnum que illud ad Hugone ducem cognomento Caput iuvenerat nam a regibus

adduces resalinuandiu translata est repetere imperium destitererin axime vero ipsi duces noui nomines,illa fortuna tum contenti, moliri maiora non sunt a umquippe qui nondii bene regni fundamenta iecerant. Laudat tame, & merito qui-uem, Rol ertus in agni Hugonis filiuς,regnii a patre accipies, forti tudine, iustitia, modellia &'religione. Hic enim etsi rei militaris admodii studiosus erat, tame ubi per otium licebat,ita Dei templa frequentabat, diu inaq; officia celebrabat,ac si sacrorum iam initiatus fuisset.Ferunt cantum illu eius inuentum fuisse,Sancti spi- itus assit nobis gratia .His artibus aut no min is quam armis crediderim ego R

bertu conciliasse sibi animos vulgi,eosq; a prima illa Caroli Magni stirpe, ad genus suum nouu transtulisse.Ferunt tum quoq; magno in pretio su iste Robertum quenda Carnotanum Episcopum doctrina& ianctitate vite. Multa enim scripsit,& canendi modum in sacris meliusculum reddidit.Gregorius au te secundo pontificatus sui anno, mense quinto moritur. Vacat tum sedes diebus quindecim.

IOHANNES XVIII.

Obannes decimii secta uias, Placentinus episcopus,Vt diximus,potentia E 1. Crescentij Romani consulis fretus,quem pecunia eo rupisse creditum '' est, tempore Gregorij quinti per factione pontificatum occupat. Tantum enim pecuniarum ex Constantinopoli ad urbe secum detulerat,vico nitantes etiam sua largitione ad maleficium impelli potuissent, nedum Crescotius homo auarissimus & regnadi cupidus. Miror ego his oricos Iohanne ipsum inter pontifices numeraste, cum vivente adhuc Gregorio sedem occupasset, nisi forte in conscribendis pontificum vitis ita faciendum censent, ut in perpetua historia fit. Nam & tyrannorum peruerse facta,optimorum principum rebus gestis annumerantur, ut quantum inter se boni & mali dissideant, a legentibus cognosci possit, quo malorum exemplo a vitiis deterreantur: & bonorum exemplo ad virtutem impulsi, vitam ducant in terris felicem &beatam: qua quidem beatudine Iohannes caruit, fur certe in pontificatu & latro: non enim, ut par fuerat, per ostium intrauit. Moritur autem,atque cum ignominia quidem, decimo usurpati pontificatus mente. Vacat tum sedes dies viginti.

Yluester secundus, Gilbertus antea vocatus, natione Gallicus,mali sar inlini Pul tibus ut aiunt pontificatu adeptus est. Adolescens enim &Floria censi' coenobio in Aureliana dioeces posito dedicatus monachus Sc addictus,

telicto monasterio, diabolusecutus,cui se totum tradiderat, Hispalitia ciuitate Hispanie bonarum artiti causa peruenit. Erat enim admodu doctrinae &literaturq cupidus qua in re tantu profecit, ut breui ex discipulo optimus prςceptor sit habitus. Discipulos aut eius hos fuisse Martinus testatur, Othone imperator Robertum Francis reg Lotharitim virum nobilitate Sc doctrina insignem.

rui postea Senonensis archiepiscopus creatus fuit. Gilbertus igitur ambitione &iabolica domi nandi cupiditate impulsus, largitione primo quidem archiepiscopatum Remensem, inde Rauennatem adeptus, pontificatum postremo,maiore co yyVς 'e' natu adiuuante diabolo, consecutus est: hac tamen lege, ut post mortem totus illitas esset, cuius fraudibus tantam dignitatem adeptus erat. Nam cum Gilbertus sontis a- regnandi cupidus,diabolum sciscitaretur, quamdiu in pontificatu victurus esset, tum ade respondit humani generis hostis ambigue, ut solet: si non attigeris Hierusalem, P M'diu vives. Dum itaque pontificatus sui anno quarto, mense uno, die decimo in basilica sancte crucis in Hierusalem Romae sacrificaret, fato moriturum se statim

149쪽

cxlviij.

satius est benε vivedo laude agi citis,

la agendo diuitias

Frinceps iit iteratus

3 o P LATINA DE V a Tiscognouit . unde poenItentia motus,& errore suum cora populo fassus,omnes priamo posthabita ambitione & diabolicis fraudibus, ad bene de sancte vivendum adhortatus est: deinde vero unum quenque rogauit, ut post morte truncum corporis sui laceri & disiecti, quemadmodum merebatur, bigae superimponerent, eoq; loci sepelirent,quo sponte ab equis vectum foret. Ferunt itaq; Dei nutu & prouidentia, ut scelerati sciant apud Deum locum veniae sibi relictu m este, si in vita aliquando poenituerint, equos ipsos sponte ad Lateranensem basilicam perus nisse, eoque loci lepultum eius corpus fuisse. Scribit idem Martinus tam ex colliusione ossium, quam ex sudore ipsius sepulchri,vel humectatione potius,deinceps

morituri pontificis signa, & quidem manifestissima colligi, idq; ipsius sepulchri epitaphiu indicare.Verum ne sit,an secus,ipsi potifices viderint ad quos pertinet.

IOHANNES,XIX.

Iobannes decimusnonus,cuius cognomen tu & patria ob ignobilitate ignor

tur, quarto mense, die xx.poli initu potificatu moritur.Vnde obbreuitate ponti ficatus nil ab eo vel a quopia alio gestum memoria dignu scribitur, ia i si quod illi quinque mestri pontificio multa prodigia apparuere,futura mala indicantia: visus de cometes,& terraemotu multae urbes concussae.In his autem malis unicum leuamen Hugo praefectus Othonis in Italia, &Hetruriae gubernator est habitus: adeo enim iu ste& integre prouincia sibi credita rexit, ut optimi principis desideri u neminit uinciali ii reliquerit. Que postea Pistorii mortuu Hetrusciones non secus ac publicu parente luxere, nulso non genere honoris funeri eius adhibito. Placuit noc loco Hugonis laudes comemorare, ut gubernatores prouinciaru intel ligant, latius este bene&integre vivendo laudem & gloriam, quam male agendo diuitias male partas cum ignominia & nota sempiterna reportare.

IOHANNES XX.

Iohannes xx. patria Romanus, e regione portae Metroyolitanae, pontificatum iniens, ad otium conuersus, nil dignum memoria gessit. Laudari vel maxime Robertus rex Franciae potest, qui ea tempestate non minsis piam quam regalem vitam ducebat. in de doctrina & sanctitate omnes reges Christianos ita anteibat,ut disputationibus nulli secundus haberetur longe aliter senties,quem quod nostrorum temporum reguli arbitrantur, nequaquam principe dignum esse dictitantes, scire literas, cum eos maxime deceat, qui populos regunt bene gubem nandi rationem ex aliorum praeceptis colligere: quod fieri sine doctrina Sc lectione non potest. Quid enim aliud est princeps illiteratus,quam imago leonis cael ris feris imperantis 3 Sedent assectus tum suos, tum populorum necesse est, qui digni haberi volunt, ut alijs imperent. Merit digitur Robertum laudamus, cuius praeterea tanta fuit religio,vt quoties sibi per occupationes bellicas liceret, horas canonicas una cum sacerdotibus caneret. Hac aute pietate hoc meritum serunt, ut cum oppidum quoddam ex hostibus obsideret, neq; horas suas intermitteret, moenia hostium diuinitus corruerent, statimque irruentibus suis oppidum caperetur.Iohannes vero ut quida autores serunt pontificatus sui anno quarto, mense item quarto moritur , sepeliturque in basilica Petri. Vacat tum sedes diebus undeviginti.

SERGIVs IIII

t π ς Ergius quartus, patria Romanus, patre Marti no, vir sanistissimae vitaeui l grataeque consuetudinis,&ante pontificatu&in ipso magistratu fuit. man pauperes liberalis, in amicos & familiares iucundus,in delinquentes clemens, in contumaces modestus. Tante praeterea prudentis fuit,ut toto suo pontificatu nil commissum sit, quo merito reprehendi gubernantis negligentia

150쪽

PONTIFIcv M. 1 rgentia posset. In Deum enim omnem mentem conuertens quod facere pontifices omnes deberent iuste atque integre omnia ex animi sui sententia bene natura & moribus instituti, gubernabat. Interea verb huius consilio & monitionibus principes Italiae composito scedere consilia ineunt pellendi Saracenos e Sicilia.

Idque moliri paribus animis Sc copiis instituunt. Erant tum in Italia oneredi magni Normandiae ducis filij plerique, quorum de numero Guillelmus cognomento Farrebach, tanti animi fuit, ut assumpto in societatem expeditionis Mol cho Michaelis Catalaici Constantinopolitani imperatoris copiarum duce, Saracenos e Sicilia breui expulerit, adiuuantibus etiam Campano & Salernitano principibus.Verum cum postea Malochus praedam maligne diuideret, Guillelmus dissimulandum esse ad tempus ratus, in Italiam rediens cum quadraginta millibus Normannorum militum , qui tum ab expeditione Hierosolymitana redierant, Apuliam Graecis obtemperantem occupat: ad Melphiam Malochum cum exercitu occurrente sun dit,fugatq;.Atque ita virtute Guillelmi a Grscis ad No mannos regnu Apuliae transit.Verum postea mortuo sine haeredibus Guillelmo, Drogus frater, Drogo autem Hunfredus iunior seccessit, unde postea Robertus Guil cardi &Rogerius frater originem habuere. Dum haec autem in Apulia ag rentur, laborante Italia ac sere toto orbe terrarum fame ac peste, Sergius vir sanctissimus secundo pontificatus sui anno, die quintodecimo moritur, sepeliturq; in basilica Petri .ricat tum sedes diebus octo.

BENEDICTUS UI IL

BEnedictus octauus , patria Tusculanus, patre Gregorio, inito pontifica-sj.Ponti

tu in demortui Othonis tertij locum Henricum primu e gente Bauara imparatorem, secundum institutionem Gregorii quinti creatum, corona imperii donat. Sunt qui scribant Othonem ipsum Romae mortuum, eiusque corpus

in Germaniam delatum fuisse: alii autem in basilica Petri sepultum affirmant.

Vtcunque est, constat Henricum Bauarorum ducem virum optimum ac sanctissimum imperatorem creatum, habuis teque uxorem,quae nequaquam mariti laudibus, pietate, religione, humanitate cederet. Verum dum is res Germaniae componit, Saraceni Italiam ingressi, Capua occupant,Baruin obsident. Barensibus autem fame laborantibus, Veneti annonam classe important. At vero dum nihilominus ciuitas ipsa obsideretur, ijdem Veneti adiuuantibus Graecis Saracenos aggressi, multis intersectis, Barum obsidione liberant, anno salutis octauo&millesimo: quo qui de tempore Turci Hierosolymis captis, non tam e sepulchrum Domini Ecclesiasque montis Sion aut Bethleem violauere. Laborantibus Hierosolymis, succurrere Venetis erat in animo, nisi Hiadrenses hostes eos distinuis .sent. Quos quidem Veneti apud Lauretum tanta clade perdomuere, ut nunquam postea inferre bellum finitimis sint ausi. Henricus autem compositis Germaniae rebus,Romam veniens,accepta imperii corona,Capuam mouens, Saracenos inde expulit, ac Bubaganum Graecorum ducem, qui Mauris fauerat, acerrimo bello adeo persecutus est, ut eum quoque e Troia eiecerit, quae in finibus Apuliae a se eo loci condita fuerat,ubi olim Hannibalis castra sunt habita. Sunt autem qui scribant Henricum cum uxore Cunegunda ita caste ac sancte vixisse, ut uterque in morte miraculis claru erit. In vita enim nil praetermisere,quod ad honorem Dei pertineret . Nam &Bambergensem fundauit episcopatum, & sororem suam regi Vngaroruin in uxorem collocauit, cuius Opera rex ipse Sc populi omnes imp patui.

rio eius subiecti, integram Christi fidem accepere. Moritur aut Henricus octauo imperij sui anno, magno de se relicto apud suos desiderio. Benedictus vero mo tuo Henrico,quo defensore rebus in omnibus utebatur,per seditionem alio in i cum eius suffecto pellitur.Verum postea inita cum inimicis suis concordia, pulso adulterino pontifice, in urbem cum dignitate rediens, undecimo pontiscatus sui sec

SEARCH

MENU NAVIGATION