Bap. Platinae, Cremonensis, Opus de vitis ac gestis summorum pontificum, ad sua vsque tempora deductum, et auctum deinde accessione rerum gestarum eorum pontificum, qui Paulo 2. in quo Platina desinit, vsque ad Clementem eius nominis 7. successerunt.

발행: 1562년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

rn P LATINA DE VIT is episcopatus causa semina discordiarum, non pacis seuerat. Nec Hugoni quidem tituli Lancti Clementis cardinali pepercit, quod cum Cadolo Parmensi Episcopo in seditionibus de haeresi sensisset. In eodem postremo conuentu iij. legatos dei

git, Bernardum diaconum, alterum Bernardum Massiliensem abbatem,odone Treuirensem archiepiscopum, qui de latere sedis apostolicae ad componendas res inter Henricum &Rodolphum proficiscerentur. Videbat enim sapientissimus ponti sex eam discordiam,msi sedata foret, magnas aliquando calamitates populo Christiano parituram. Verum quia certo sciebat no delaturos pernitiosos quoci dam,qui id quo minus fieret, impedire conarentur, quod eorum maxime inter rat discordias augeri, non tolli, literas apotholicas in hune modum conscriptas,

legatis ad principes & nationem dedit:Cognita imbecillitat cupiditate, & ambiy' tione humani generis, mandamus,ne quilpiam,cuiusuis conditionis sit, vel rex,

vel archiepiscopus,episcopus,dux, comes,marchio, siue miles,aliqua elatione temerariove ausu, fraude,dolo,cupi ditate ductus, legatis nostris resistere audeat,ne pacem & concordia ex aequo& bono componere possint: utcunq; autem tem ritate ductus,quod non optamus, huiusce nostrae constitutionis violator extit rit, legatisque nostris impedimento fuerit, quo minus pacem componant, eum anathematis vinculo alligamus:& non solum in spiritu,verum etiam in corpore, atque in omnibus fortunae bonis apostolica potestate colligamus, victoriamque in armis partam ei auferimus, ut saltem confundatur, ac duplici poenitentia con uertatur. Iandatum praeterea legatis et , ut in Alemannia conuentu habito,m ture decernant, viri duorum regum ex aequo & bono ius competat,eidemq; consensu bonorii regnum decernant, cuius causa iustior Sc potior videbitur: severo postea re cognita,quod egerint, confirmaturum,interposita omnipotentis Dei debeati Petri autoritate, qua nulla potest esse maior.Interea vero Gregorius, ne R

mana Ecclesia ob largitionem tisimoniaca in cupiditate aliquid incommodi corontifici 3 peret, conuentu habito,maiorum decreta ad rescindendam hanc labem pertinen-ῆς x xv tia confimi auit, his verbis: sanctoruin patrum instituta nunc sequentes, quemadmodum in prioribus concilijs fecimus,autoritate omnipotentis Dei decernimus ac confirmamus, ut qui deinceps episcopatum vel coenobium, vel aliquod aliud ecclesiasticum beneficium a laico acceperit, nullo modo ip numero Episcoporu, abbatum,vel clericorum is censeatur: neve idem sub censura anathematis limina apostolorum attingat, priusquam locu ambitione fc contumacia conquisitum. quod est idololatriae scelus, resipiscendo commutauerit. Eisdem quoque censuris teneri volumus & alligari reges, duces & principes, qui episcopatus ecclesiasticasve dignitates, quod contra ius fasque est, demandare alicui fuerint ausi. Confirmamus praeterea anathematis sententiam merito latam in Theobaldum Mediolanensem, Gibertum Rauennatem archiepiscopum, in Rotandum Tarui sinum praesulem,& Petrum olim Redonensem episcopum, nunc aut in uasorem Narbonensis Ecclesiae, pari censura damnamus. Praeterea vero gratiam sancti Petri de ingressum Ecclesiae his interdicimus, quousque poenituerint, satisfecerintque, siue Normanni sint,sive Itali, vel cuiusuis nationis, qui aliqua ex parte laeserint, aliquiueve incommodo affecerint Marchiam Firmanam in Picentibus, ducatum Spoletinum,Campaniam in Hernicis,agrum Sabinum, Tiburtinum,Prsnest in

Tusculanum, Albanum, & quicquid in Volscis & Hetria scis ad mare vergit. His addo monasterium sancti Benedicti,& quicquid in Cassinatum agro positum est,

nec Beneuentum in Samnitibus excipio. At si quis is forum auferendi res repetitas Se no redditas habere iusta causam se dixerit, prius a nobis vel a magistratibus nostris iustitia requirat: quod si eis no fuerit factum abunde satis, concedimus,ut ad res suas recuperandas inde tantu auferant, quantum sat est:nec more prsdona modum excedant, sed agant ut Christianos decet, & eos maxime, qui sua magis repetunt, quam aliena percupiant: quiq; de ira Dei & execratione beati Petri r formiis

162쪽

formidant ac timent.Praeterea vero execrationem in Henricum his verbis denuo confirmauit: Beate Petre apostolorum princeps, & tu Paule gentium doctor, v stras quaelo aures mihi paululum praebete, meque clementer exaudite: nam veritatis discipuli estis & ama tores: quae dicam, vera sunt. Hanc causam suscipio veritatis gratia, Vt fratres mei, quorum salutem exopto, mihi obsequentius acquiescant, sciant intelligant qubd vestro auxilio fretus post Christum & matrem eius sem per virginem, flagitiosis & iniquis resisto: fidelibus autem presto adsum & auxilium sero. Non enim volens & libens hanc sedem conscendi, sed inuitus & lachrymans, quod me indignum iudicabam, qui in tam excelso throno sederem. Haec autem dico, quia non ego vos, sed vos me elegistis, & grauissimum pondus

humer nostris imposui liis. In me autem vestro iussu montem ipsum conscendetem, clamantem dc annunciantem populis eorum scelera,& filijs Ecclesiae peccata, membra diaboli consurrexere, Sc ad sanguinem usque manus suas in me coniecere.Astiterunt enim reges terrae&principes seculi,cum his coniurarunt ecclesiastici quidam & vulgares in Dominum & nos christos eius, dicentes:Dirumpamus vincula eorum,&proiiciamus a nobis iugum ipsorum: hoc autem secere, ut me vel morte vel exilio mulctarent: quorum de numero fuit Henricus, quem regem vocant:Henricus inquam,Henrici imperatoris filius, qui cornua I calcem contra Ecclesiam Dei superbe nimium erexit,facta coniuratione cum multis Episcopis Italici,Gallici, Germaniciq; nominis, cuius superbi e vestra adhuc restitit autoritas, qui fractus potius, quam ad sanitatem redactus, ad me in Cisalpinam

peruen iens, absolutione anathematis su ppi ici ter quaesiu i t. Hunc ego, que ad po nitentiam venisse credideram, in gratiam recepi: huicq; tantummodo communionem reddidi, non tamen in regni equo eum in Romana synodo merito deput ram, restitui,nec vectigalibus regni,ut ad fidem rediret,concessi. Hoc ideo feci,ut si redire in gratiam cum finitimis suis, quos semper vexaverat, differret,reddereq; res tum ecclesiasticas,tum prophanas ex foedere abnueret, cogi ad officium execrationibus & armis posset. Hac opportuni tate adiuti quidam Germaniae Episcopi,& principes ab hac fera bestia diu vexati, in locu Henrici suis flagit ijs e regno cadentis, ducem suum & regem Rodulphum deligunt. Qui regia modestia&inte- fritate usus, statim nuncios ad me misit, a quibus intelligerem,se coactu regni guernacula suscipere, non esse tamen adeo regnandi cupidum,ut non malit nobis,

Iam regnu pollicentibus obtemperare: futurus e in Dei potestate semper acn ra,idq; ut arbitrem ur nos facturos, filios obsides pollicitus est. Stomachari tu in Henricus coepit, Sc nos primo quide precari, ut Rodulphu ab occupatione regni execrationibus propelleremus. Diri me velle videre, cui ius competeret,&ed missurum ancios, qui rem omne resciscerent, meq; deinceps iudicaturu,uter ipsorum in causa potior habendus esset.Vetuit Henricus, quo minus ex a legatis nostris decerneret,ni ultosq; tum secu lares, tu ecclesiasticos interfecit,Ecclesias diripuit &lpha nauit,atq; hoc modo sese anathematis vinculis illigauit. Hanc ob residens in Dei iudicio&misericordia,inq; patrocinio beats virginis,fultus etia autoritate vestra, ipsum Henricii eiusq; fultores vinculo anathematis colligo, atq; iterum regiam ei potestate ad imo, interdicol Christianis omnibus illo iuramento absolutis, quo fides regibus dari consueuit, ne Henrico ulla in re obtemperer, Rodulphum in rege suscipiant, quem multi prouinciae principes abrogato Henrico in regem optimum sibi delegere.Etenim par est,ut sicuti Henricus ob superbiam de contumacia facultatibus suis prauat: ita Rodulphus omnibus gratus,pro

sua pietate & religione, regia dignitate & potestate donetur. Agi te igitur aposto-Ioru sanctissimi principes, & quod dixi vestributoritate interposita confirmate, ut oes nunc demum intelligant,si potestis in caelo ligare & soluere,in terra quoq; imperia,regna, principatus,& quicquid habere mortales postulat, auferre Sc dare

nos posseat enim que ad Deum pertinet, iudicate potestis:quid de his inserioribus de

retecratio ponti seis in Henriacum

163쪽

bus & prophanis censendum estὸEt si angelos dominantes superbis principibus

vestrum eli iudicare,quid in seruos illorum facere vos decetaediscant nunc reges

huius exemplo & omnes seculi principes, quid in caelo possitis, quantique apud

Deum sitis, ac deinceps timeant sanctae Ecclesiae mandata contemnere. Hoc auteiudicio cito in Henricum exercete, ut intelligant omnes iniquitatis filium non fortuit sed vestra opera e regno cadere.Hoc tamen a vobis optauerim, ut poeniutentia ductus, in die iudicij vestro rogatu gratia Domino consequatur. Actum Romae Nonis Mariij indictione tertia. Ad hoc vero Gibertum discordiarum omnium &haeresum, quae tunc erant,autorem,ab Ecclesia Rauennate deiiciens, sacerdotibus omnibus eidem Ecclesiae obtemperantibus mandauit, ne Giberto facinorum omnium autori,Scob eam rem execrationis vinculo illigato,ulla in re

obedirent:& ne populi illi gubernatore indigerent, Petrum imitatus, qui Apollinarem quasi supplementum mittere consueuerat,ubi oportebat, eo alterum a

chiepiscopii proticisci iubet cum integra potestate, qui & haeresim Giberti a uelleret,&mentes hominum in fide confirmaret. Tum vero Henricus irritatus magis his cen suris, quam monitus, capto Hostiens Episcopo e legatione redeunte,

habitoque Episcoporum secum male sentientium conuentu,Gibertum olim Rauen natem archiepiscopum, pontifice crea Cledientemq; appellat. Verum cum a Saxonibus premeretur, relicto ad tempus nouo pontifice, in eos mouet, accominis O praelio magnoseorum incommodo superatur. Vietor Rodulphus accepto vulnere paululum abscedens, mortuus inuentus est. Ferunt Henricum ea clade

adeo perterritum fuisse, ut vix decimoseptimo die repertus sit: quo quidem tempore Germani Henricum eius filium eiusdem nominis quartum,in locum patris suilecerant.Qtii simul po stea coniunctis copiis in Italiam venientes,Clementem suum in pontificatum collocaturi, pulso Gregorio,Mathildi m obuiam eum exercitu factam, leui praelio superan t. Quae qui de mulier primo marito mortuo, paulo ante Azonem 1 larchione Estensem prioris viri consanguineum,ac tertio gradu affinitatis sibi coniunctum, in coniugem accepit. Verum repothea cognita, suadente Gregorio, diuortium cum Azone fecit. Henricus itaque superata apud Parmam Mathildi, eiusq; marito Azone, Romam hostili animo proficiscens,in pratis Neronianis castra collocat, urbem Leoninam ingreditur, sancti Petri basticam cum suo Clemente prophanat, porticusque demolitur. Idem quoq; factum de basilica Pauli conitat. At vero cum urbe ingredi non posset, Tibur concedens,

inde tanquam ex arce belli in Romanos quotidie incursiones faciens,vastatis r Ius omnibus, eb inopiae eos redegit, ut pacem qua uis conditione expeterent.Admotis itaque copijs,Henricus re pertransfugas cognita, urbem ingreditur. Tum

pontifex haud satis populo fidens, in mole Hadriani se confestim reces , ubi aliquandiu obsessus est, acriter qui in praesidio erant, arcem ipsam defendentibus. Non est usus ea fortuna Gregorij nepos ex fratre,qui eo tumultu ad septem soli a Seueri Afri opus consuetiens, cum ferre oppugnationem non posset, deditionem turpiter fecit. At vero Henricus,cognito Guis cardi aduentu Apuliae ducis, in auxilium Gregorij, non amplius immorandu ratus,ad dolos conuersus,Cluniacensem Episcopum ad Gregorium in arce mitti qui diceret se in Germaniam prope recu exercitu redituru, si ab eo in Laterano coronaretur: populus quoq; Romanus,ut ide fieret,precibus instabat. Facturum se id Gregorius dicebat,si errata sua Henricus corrigeret,veniamq; peteret: quod cum facere recusaret, & iam aduentare cum exercitu Guis cardum sentiret, Clementem anti papam in Lateranensi basilica corona pontificia publice donat, eam rem procurantibus Bononiensi, Ceruiensi,Mutinensi Episcopis. Quo facto fhatim Senas proficiscitur, Clemente secum ducto.Guis cardus autem per portam Flamineam irrumpens, resistentibus ciuibus usq; ad triumphale Domitiani arcum urbem incendio consumpsit. Munierant capitolium ciues, & se acriter contra Guiscardum defendebant, qui La

164쪽

teranum iam ceperat.Vnde cum multa crebrὁ utrinq; committerentur certamina,& illa pars urbis euersa esset, ius Lateranu& Capitolium interiacet,&ipsum Capitolium postrem b vi captum, sere usq; ad s.lum aequatur. Inde verb superata iam & capta Roma , fortunisq; ciuium militibus in praedam datis, ad molem Hadriani proiectus,ubi pontifex obsidebatur, hominem multis calamitatibus vexatum tandem e manibus hostium liberat,secumque Cassinum ac Salernum perducit.Vbi non ita multo post pontificatus anno xii .mense uno,diebus tribus fandiE& pie moritur. Vir certe Deo gratus,prudens, i ustus, clemens, pauperum,pupillorum,viduarum patronus:atque unicus ecclesiae Romanae fortissimus & acerrL. mus defensor contra haereticorum improbitatem,& malorum principum potentiam res ecclesasticas per vim occupare conantium.

VICTOR III.

, Ictor tertius, Desiderius antea vocatus, montis Cassini abbas, ponibi sex creatus, statim Gregorii partes suscepit.Hanc ob rem crediderim eu quoq; Henricum rege hostem habu iste, cuius fraude vi Marti nus scri- bit veneno in calicem iniecto dum sacrificat, necatur. Vincentius tamelonge aliter sentit, cum dysenteria periisse hominem dicat, quod a suspicione dati veneni nequaquam alienum est, unde in dysenteriam veneno petiti interdum vertuntur, corruptis Selabefactatis intestinis. Vindicasset autem tantam iniuria Guis cardus, ni ei mori propere nimium contigisset. Superatis enim Graecis, in Cassiopam insula delatus moritur, cui absente Boe mundo Rogerius natu minor in Apuliae ducatu successit. Ferunt&eode tempore in toto sere orbe terraru fame laboratu esse, qua quide occasione Auful Gallatiae rex, Tolletu multis annis obias estum deSaracenis cepit,eandemq; urbe Christianis incolendam tradidit. Henricus praeterea in Germania sinistro Marte cu Saxonibus dimicans, quatuor millia militum amisit Deo volente, ut tande desisteret Ecclesiam suam persequi, Sc cala- initatibus vexare. Sunt qui hoc tempore multa odigia apparuisse scribant, quod& aues domesticae, utpote gallinae, anseres, columbi, pauones , ad loca montana confugerint,syluestresq; sint facte,& pisces tum fluuiales,tum marini, magna ex parte perierint erraei notu etiam quaedam Vrbes adeo concussς sunt,ut Syracusis maior basilica corruens, dum vesiperae celebraretur, omnes qui tum in templo aderant, contriuerit, duobus tantum diuinitus superstitibus, diacano scilicet &subdiacono .Sum qui dicant hoc tempore corpus sancti Nicolai Barum translatu Nieriis a mercatoribus est ibique in pretio habitu m,ut Martinus Scotus vi r magnae do corpus ctrinae, singularisque vitae, in sua historia conscribit. Victor autem, cuius gratia Deusdedit librum canonum in ordinem redegit, anno vno,mense quarto ponti

scatus sui non sine suspicione dati veneni moritur.

URBANUS IL

-Rbanus secundus, Otho vel Oddo antea vocatus, monachus Ebomacensis clavi. p.: e primo, deinde cardinalis Holliensis, pol remis quinto mense post mor- tem Victoris pontifex creatur, ac merito quidem. Doctrina enim & sanctitate vitae quouis grandi magi liratu dignus erat. Tum verbi Ogerius opportu nitatem nactus, quod mortuo Gregoriores ad Vrbanum nouum hominem deuenisset, Capuam urbem Sc quicquid inde usque ad Tiberim pertinet, de Romanis se pontifice vi cepit. Hanc ob rem Urbanus parum etiam Romanis iam prideribus nouis studentibus fidens, Melphina se contulit: ibi vero sy nodum habiturus, quo tutius eb proficisci liceret,Rogerio & Boemundo inter se deducatu Apuliae contendentibus imperat,ut ab armis discedant: hac tame conditioncivi Roge

rius permissa Boemundo Apulis parte, ipse reliqua patris ditione haberet. Tum poti sex ex sentetia animi sedatis rebus Italicis,compositoq; rei ecclesiasticae statu,

165쪽

11s P LATINA DE vi Tisquantum in tanta perturbatione licuit, Troiam proficiscitur, recogniturus quid

maxime clerus eo loci ageret, correcturusq; errores quorunda male viventium.

Interim vero Boemundus stat re Rogerio in Sicilia contra Saracenos bellum g rente, Melphina furto occupat.Hanc autem ob rem Rogerius e Sicilia rediens, viginti milli Dus Saracenorum bello conductis,fratrem Boeniundiim Melphi obsi-cet, acriter ciuitatem qui in praesidio erant defendentibus. Pontifex itaq; cum in statarii; Italia nullibi quietis locum cernere in Gallias profecturus, Placentiae synodum , nodu,. habilit,in qua licentiam quorundam ecclesiasticorum mirifice compescuit. Inde verb in Gallias abiens,rem memoratu dignam aggressus est. Concilio enim apud Clarum montem habito, ita principes Galliae ad recuperandam Hierosolymam a Saracenis iam diu occupata animauit, ut anno salutis millesimo Se octogesimo quarto trecenta millia hominum nomen in militiam Christi dederint, signumq; crucis susceperint: quo facto, Romam stat ina rediit,ut compositis in Italia rebus, Italos ad eam quoque rem animaret. Non destitit interim Henricus rex homo pernitiosus, Robertum Flandriae comite praelio lacessere, quo eum a sancta expeditione auerteret. Multi tamen Petrum quenda Eremitam virum incomparabilis sanctitatis secuti, per Germania & Pannonias iter facientes, Constantinop lim communem belli sedem peruenere,quos non ita multo post secuti duo fratres sunt, Gothiseedus Eusiliatius Se Balduinus cognomento Bolioni,Galatiae comites, viri & animi constantia,& corporis robore insignes. Praeterea vero & Podiensis Episcopus,&Ray mundus sancti Aegidii comes,& Hugo Magnus Philippi r

gis Francorum frater, & duo Roberti: quorum alter Normandiae, alter Flandriae comes erat,&Stephanus Cornoti comes, transmissis Alpibus magnis copijs iter per Italiam facientes, primo Romam peruenere. Vnde recognitis prius sanctorulocis, sacellisque inuisi accepta a pontifice benedictione, Brundusium peruene

re, inde in Epirum traiecturi. Verum quia non omnes idem portus capiebat tanta erat multitudo pars Barum, pars IJrutilum petiit. Boemundus autem quem

diximus Melphina occupasse cupiditate gloriae incensus, relicta Melphi, cum

duodecim millibus delectorum hominum Italicae iuuen tutis in eandem expeditionem proficiscitur. Huius aute virtus & animi praeliantia adeo fratrem Ros rium permovit, ut positis armis dixerit sibi omnia cum fratre communia deinceps sere: ac statim Tancredum filium pugnandi cupidum, belli comitem fratri tradidit. Peruenerat i a Constantinopolim Petrus Eremita, & in suburbijs castrai metatus, tot mala ciuibus inserebat, non sponte, sed militum licentia,ut omnium interitum Graeci peroptarent. Permotus itaq; suorum malis Alexius imperator, Petrum compulit negato commeatu, ante tempus Bosphorum traiicere: qui Nicomediam primo, inox Nicsani peruenientes,ciuitatem ipsam natura & praesidio

Saracenorum munitam, oppugnare adorti sunt. Verum cum obsidentibus com

meatus deficerent,dilaberenturque passim milites Christiani, eius rei cau sa a Saracenis insidijs oppressi, c relinquere obsidione coacti, tantum in suga detrim tum accepere,ut & Reynaldus dux Alemannorum abnegata Christi fide, cum aliquot militibus deditionem fecerit, & Petrus legationis nomine sine militibus Constantinopolim redierit. Quae res Alexio grata admodum fuit, quod speraret

Christianos tanto accepto incommodo,eam expeditione omissis ros. Interea vehὁ

superuenientibus alijs copijs, cum eos aperto Marte repellere Alexius no posset, clam noctu in suburbiis Constantinopolitanis castra metantes aggreditur : sed nil est actu, acriter qui in statione erant castra defendentibus, donec reliqui milites somno excitati, arma caperent. Pugnatum est item sequenti die paruo utrinq; accepto incommodo. Tum Boemundus exercitus nomine ad Alexiu misi iis,homine partim minis, tum pollicitationibus ad pace ineundum compulit his scias ribus, ut& iter tutu per loca imperio eius subiecta facere liceret,& commeatum ac supplementa praeberet, utq; quod e Saracenis caperetur, eius imperio subi j cere

166쪽

PONTI FI cum in excepta Hierosolyma .Peractis his rebus ex sententia, transmitaq; Bosphoro, primo Nicomediam, inde Niceam ventum est, Turcis, qui in praesidio erant, acriter defensain. Saraceni enim & Turci paribus copiis auspicijsque bellum contra Christianos tum gerebant. Ad sexaginta enim Turcorum millia, qui proximos

montes insederant,signa eruptionis oppidanis praebentes, Christianorum castra adorti,magno accepto incommodo, ad montes ipsos, re infecta, rediere. Dissicile tamen erat urbem oppugnare, quia commeatus & supplementa militum submitati per lacum urbi adiacente continuo poterant. Verum superuenientibus e Constantinopoli Lembis non paucis, in lacumque missis, rerum omnium inopia oppidani pressi, dies poli duos & quinquaginta ab initio obsidionis deditione secer Turcis,qui in praesidio erant, cum rebus suis& arinis abire permissis.At vero Christiani munita Nicaea, inde abeuntes, cum iter per loca deserta facere necesse esset, bifariam copias diuisere. Cum autem Boemundus herbidu solum ad riuum quendam inuenisset,castris positis, reficere militem labore itineris fessum instituerat, cum subito eum Saraceni & Turci Solim anno duce adorti sunt: quem certὸ oppressiffera tabundante undiq; multitudine, ni Hugo & Gothiseedus cum quadraginta millibus equitum, &confestim re per nuncios cognita, opem tulissent. Pugnatum est utrinque acriter I diu,nec dirimi, nisi noctis interuentu certa me potuit. Eo autem praelio, quo Medi,Turci, Syrii,Chaldaei,Saraceni, Arabes inter- suere, ad quadraginta millia hominum cecidisse sequenti die cognitum est. Soli mannus autem effusa fuga inde abiens, ae ubique praedicans se victorem fui se, decem millia Arabum ad exercitum venientium obuiam habuit,quos statim secuin Lycaonia duxit Christianis ebificiscentib coni eatus&i ter intercepturus. At Christiani segetibus iam maturescentibus adiuti, sine ullo incommodo Iconi u primum Lycaoniae ciuitatem peruenere: qua in potestatem dedentibus ciuibus redacta,pari felicitate Heracleam,Tarsumque cepere. Tum Balduinus praestantis

animi &ingenii vir, primus omnium in Asia dominatum adeptu sest, Tarso donatus,dc quicquid in ea regione caperet: qui quidem paulo post Edessa &Manista

urbibus potitus est.Flexit inde in Ciliciam maior exercitus, quae nunc minor Armenia vocatur. Quam quidem primo impetu captam, Palinuro Armenio cum nostris militare solito, regendam commisere.Capta deinde Caesareo Cappadocis, in Antiochiam mouere,transimissis altissimis montibus. Antiochiae vero Cassianus rex tum praeerat, quae urbs antea Reblata appellata est. Hanc autem duplici muro circundatam,de suo nomine rex ille quondam Asiae dominator appellauit, ductis circunquaque quadringentis & sexaginta turribus. Haec item quondam

Petri apostoli sedes fuit.Hinc Lucas Euangelista,& ille Theophilus originem duxerunt,ad quem Lucas Euangelium & Actus apostolorum scribit. Hic tamen pri 'r'mum baptismatis sonte renati,Christianos se appellauere, in eaque sub Christiano imperio mille annis floruere. Centum etiam ac lx. Episcopos sub patriarcha Antiocheno fuisse constat ante urbe a Barbaris captam, in qua ad trecentas & lx. Ecclesias fuisse legimus. Anno igitur salutis nostrae millesimo nonagesimos ptimo, urbs Antiochia magnis operibus obsideri cepta est.Quo quidem tempore Urbanus Maximus seditionibus exagitatus, in domo Petri Leonis potentissimi ciuis biennio se conti nuit,apud Ecclesiam sancti Nicolai in carcere Tulliano. Verum mortuo Iohanne pagano seditiosissimo homine, liberior factus, ad componendum Ecclesiae statum animum adiicit. Nam &archiepiscopum Mediolanen seni iam antea magistratu pulsum, quod ab uno tantum Episcopo contra ius diuinum consecratus fuerat,in gratiam recepi cum antea mutato habitu,eius rei causi in coenobio sponte ac sanctissime vixisset, Reidem pallium suppliciter petenticum integra potestate transmisit, his verbis: Uteris tuis exorati, cum apostolicae sedis benedictione pallium fraternitati tuae mittimus,quod quidem dignitatis genus nulli ante, nisi praesenti concessum est. Praeterea vero Toletano archiepisco-

167쪽

cistereten

sium ordo

quida scribunt,ex huius tempore rigine habue.

313 PL ATINA DE NI Tispo, qui Romam veniens, de more in verba pontificis iurauerat, pallium de priuia

legia quaedam concessit, eundemque totius Hispaniae primatem instituit. Regem aut Gallatiae cum omni diaecesi lancti Iacobi, anathematis vinculo illigauit: quia

prouincis Episcopuin in carcer inaudita causa,coniecerat. Eodem fere tempore Henricus Suessionensis Episcopus Romam ad Vrbanu veniens, episcopatu, quo a rege Francorum acceperat, libere se abdicat, sine ulla restitutionis spe. Hanc ob rem Urbanus cum necessitas prouinciae ita exigeret, nolenti & recusanti episcopatum restituit, accepto iureiurando. His tamen verbis in restitutione hominem usum ferula Excommunicatis ab hac sede deinceps sciens & volens non commitnicabo: Similiter vero consecrationibus eo , qui episcopatus vel coenobia a laicis contra ius fasq; acceperint, nunquam interero: de ita me Deus adiuuet,de haec sancta Dei Euangelia,ut ni quam de sententia cedere instituerim. Idem quoque in Beluacensem Episcopum actum ferum. Nec est, cur eum ob has res pertinace quispia fuisse putet. Didicerat enim ubi erat opus,mutare sentetiam,quod est viri boni proprium. Nam cum clericum quendam a Giberto anti papa ad ordine subdiaconatus antea prosectum, iterum ad sacros ordines admisisset, sententiam mutauit, quod ea res mali exempli videretur, parituraq; aliquando esset ingentia mala. Cisterciensem aut ordinem primo in Burgundia excitatum, sua autoritate

confirmauit. Sunt etiam qui scribant, Carthusienses religiosi,s huius pontificis tempore originem habui fle. Alii aut e temporibus Victoris tertij hoc asscribunt. At vero cum Urbanus sanctissimus pontifex non opere si, tu S exemplo,verume tiam scriptis contra haereti coria in dogmata Ecclesiam Dei confirmallet, duod cimo pontificatus sui anno, mense qBarto,die decimo nono, apud sanctum Nic laum carceris Tulliani in aedibus Petri Leonis ciuis egregij moritur, quarto C lendas Augusti:cia ius corpus per trastiberinam regione ad vitandas inimicorum insidias, qui etiam mortuum laedere conabantur, ad sanctum Petrum in Vatic no delatum est, ibique honorificenti sit me sepultum.

PASCHALIS IL

Aschalis secundus, minerius ante pontificatum vocatus, natione Italus e Flaminea , patre Crescentio, matre Alphacia, eo fere tempore pontifex creatur, quo Christiani in Asia dimicantes Antiochiam cepere, Pyrrho Antiocheno cive admodum potente, urbis ingrest umpraebente. ut BO emundi virtute admiratus dediturum te illis urbem spopondit, si reliqui Citristiani ei de cum imperio praeelle Boeniundum paterentur. ingressi urbe Christiant,omn ibus sere pepercere, in praesidia Saracenorii tantummodo saeuitum est.Cassianus aut rex ad loca montana confugiens, ab Armenijs trucidat. Sola arx supererat: quam dum Boemundus acerrime oppugnat, mur sagitta tra-ijcitur,&adeo grauiter,ut per aliquot dies ab oppugnatione desti terit. Verum superuenienti Corbane Persarura regis militiae principe, cum Sens adolo Cassiani filio Antiochiam recuperaturis, Boemundus iam ex vulnere integer obuiam cuexercitu factus, statim pugnandi copia facit. In montibus se hostes continebant, nec elici ad certa me ullo modo poterant. Quare Boemundus penuria reru omniuum urgente, decertare omnino instituit, etiam iniquo loco. Praelata itaq; lancea illa tanquam vexillo optimo, qua Christi latus transfixum a Longino fuit, nuper in basilica sancti Andreae Antiochiae reperta, hostes primo acriter resistentes superat & caedit, quorum denumero ad centum millia perijsse constat.Praeterea vero in eorum castris ad quindecim millia camelorum capta traduntur: indeq; tanta praeda avecta, ut ab extrema inopia ad summa rerum omnium hiabertate ventum sit.Praesectus autem arcis,cognita suorum calamitate, & arcem Boemundo

tradidit,& Christi fide suscepit:permissum & his,qui in praesidio erant, ut si Chri

sti fidem amplecterentur, abire curebus suis liceret, quoquo vellent. Magna de

inde

168쪽

inde uitet Boe mundum & Raymundum concertatio orta est, cum Boeniundusi Antiochiam deposceret,&Raymundus instaret,ut imperatori Constantinopolitano ex iis re prius inito sine ulla controuersia traderetur.Sacerdotes autem quil, s et iis rei arbitrium cominastum est, Boemundo Antiochiam statim adiudicant. Interea vero mortuo Hugone Magno, qui componendarum rerum causa Constantinopolim serat, reliqui duces, Raymundo excepto,qui Caesaream Cappadociae obsidebat, proficisci Hieroselymam cum exercitu instituere, in Lyciam simul conuenientes.In itinere autem Tortosam oppugnare adorti, tribus mensibus trustra consumptis, Gluta obsidione, Tripolim mouere cuius regulus pecunia,commeatu,arm is benigne praebitis, pacem hac lege impetrauit, ut si Hierosiolymae caderentia Christianum nomen amplectereti ir,& fidem. Inde vero inoue res, ac Gaesaream Palaestine nraetereuntes, quinis castris Hierosolymam tradempe 'enere , in a xio i non te ac pluribus convallibus distinctam, adeo,ut notat si a maximis exercitibus obsideri urbs posset. Adde, quὁd aquis sentanis & fluuiali luis caret, quae exercitibus permaxime necessariae sunt.Solus enim Syloeamnis, de is quidem aestate pertenuis, ac interdum nullus, per montem Sion in convallem Io Laphat delabitur. Sunt tamen permultae in urbe& in agris cisterna, quae solis ciuibus aquam praestent, non etiam magnis exercitibus Immentis militaribus. Christiam tamen comparato omnifariam commeatu, quatuor locis oppugnare urbe magnis viribus adorti, eam Hieroselymitanis acriter defendentibus,

idibus Iulij vi cepere, trigesimo nono die, postea illam obsideri cepta est, anno si-lutis millesimo nonagesimo nono: anno quadringentesimo nonagesimo tu posteaquam lmperan te Heraclio a Saracenis occupata fuerat.Praecipua tamen in re- lo qcuperanda tanta urbe laus Gothi Dedi fuit, qui partem muri ei ac fratribus adop- j

pugnandum assignatam primus conscendit: Balduinoque potestatem fecit,ut in Rubem descendens, Christianis portas recluderet: quibus certe irrumpentibus, tanta caedes facta est,cum in urbe, tum vel maxime in templo, ut morientium cruor talos hominum supergrederetur. Cepissent eadem quoque die templum, nisi nox superuenisset. Verum siequenti die repetita oppugnatio est, & his venia concesta, qui positis armis, suppliciter salutem petiere. Christiani aurem tanta victoria potiti, ubi & diebus octo a bellicis rebus quieuissent,&sancta urbis loca ae Domini sepulchruin de more visum luissent, uno omnium consensu Gothi se

dum humeris etiam in regiam delatum, regem decernunt. Qui regni quidem titulum non abnuit,coronam vero auream reieci indignum arbitratus illic aureo

diademate hominem uti,ubi rex regum Christus spineam coronam pro redemptione humani generis tulisset. Prieterea vero Arnulphus presbyter patriarcha creatus, ab Episcopis, qui tum aderant,consecratur.Perterriti autem hac victoria Neapolitanae urbis Assyriae ciues, legatos ad Gothisredum mis ere, qui se ac sua omnia illi dederent.Verum cum non ita multo pbst nunciatum fuisset, Soli man-m Babylonis regis insentem exercitum Ascalonem peruenisse, urbem viginti

millibus passu uin ab Hieroselymis distantem, Hieroselim itanoque populo semper infensam, occurrere hosti Gothifredus statuit, Petro Eremita ad custodienda

urbem relicto: reuocatoq; Eustachio Sc Tan credo,quos Neapolim cum duabus legionibus miserat. In hostem itan; profectus, cum ex captiuis comperisset Clem tem esse regis Babyloniorum Solim anni militiae principem, quocum quinquaginta millia hominum militarent, eundemq; habere classem frumento & machi nis onusta, decertare omnino in stituit. Unde pugna commissa, victoriae compos, ad xxx. millia hominum interfecisse traditur. Clemens autem hostium dux, naui '. Afugiens, salutem sibi quaesiuit.Ascaloniis vero tanto accepto incommodo,vrbeira statim Gothiscedo tradidere,in qua tantu auri&argenti deprehensum est, quantum alio In qua in loco.Recuperatis itaq; Hieros lymis, multi principes voti co- potes facti, redire in Europam ad suos insti tuere. Inter quos sancti Aeetidi i Trano x densi-

169쪽

PLATINA DE vi Tis

densique comites sint habiti. Gothisredus aute cum fratribus miri selicitate victoriae usus,& Ioppem maritimam,&Ramulam urbem expugnauit,quae impedimento Christianis erat, quominus tuto ab Ascalone Hierosolymam proficiscerentur.Obsedit & Caipham, quae alio nomine Prophoia dicitur,ad Carmel, radi ces sitam, & quatuor ii illibus passuum ab Accon lemotam. Verum durante adhuc obsidione, Tiberias Galilaeae ultro sese obtulit, Caipha non ita multo post ex foedere recepta.Sed nihil in humanis rebus,quod ad felicitatem pertineat, litaturnum est.Anno enim uno post captam tot laboribus Hiero lymam, thiseedus febri correptus moritur, cui statim Christiani, ne ob interregnum aliquid detrimenti caperent, Balduinum fratrem in regnum sufficiunt , anno salut rostrae centesimoprimo ac millesimo. Ad Paschalem aut redeo, que qui de Gre Prius septimas ob virtutem &doctrinam, sancti Clementis presbyterum creauit:in quo quidem loco clerus ipse post Vrbani mortem eundem Paschalem vita priuata co-tentum,quippe qui antea monachus fuerat,etiam nolentem dc latitantem pontificem creat, quod diceret humeros suos nequaquam tanto oneri suffecturos, sed expetente populo, eligente clero, collaudante eardinalium senatu, pontificium munus suscepit: maxime vero cum ter acclamatum esset , Sanctus Petrus Rain

rium virum optimum pontificem elegit, cui postea primi scrinij & scribae regi narij, Paschalis nomen indidere. Indutus deinde coccineam chlamydem, tiaraque capiti eius imposita, comitante populin& clero, equo albo ad Lateranum

P rducitur, maxime vero ad eam porticum,quae ad austrum versa,in basilicam Salcbristitii; uatoris ducit, quam ' Constantinopolitanam vocant: ubi cum in sede ad eam rem manam. de more parata aliquandiu quieuiuet, atrium Lateranen se conscendens, balteo

succingitur, unde septem claues septemque sigilla pendebant, ut intelligeret se secundum septifariam sanisti spiritus gratiam sanetarum Ecclesiarum , quibus Deo autore praeerat, claudendi, sigillandi, aperiendi, recludendique rationem habere. Inuisit sceptrum pontificium manibus gerens ea quoque loca quae solis pontificibus sunt adiudicata: sequentibus vero diebus consecrationem accepturus, ad basilicam beati Petri proliciscitur, in qua eum chrismate inunxere Oddo Hostiensis Episcopus, Mauritius Portuensis, Gualterus Albanus, Bono Lauic nus,Nilo Praenestinus,oiso Nepesinus.Oddoni Hostiensi primae partes, quas adhuc retinet, optigere. Post unctionem vero in urbem rediens, coronam de more

accepit. Hoc ita futurum Albertus Alatrinus Episcopus aliquando diuinauit. Nam cum ab amico interrogaretur, que Urbano successurum putaret, ita inertia, inquit, propter fidem &constantiam Deus eliget. Ferunt Sc eundem Albertum tempus ipsum quo in pontificatu vieturus erat, praedixisse. At vero Paschalis E clesiae Dei prope labenti quorundam seditionibus consulturus,copias suas in Gi-hertum anti papam mittit malorum omnium caput. Vt autem tanto bello sufficere pontifex pollet, Rogerius Siciliae comes et turmas aliquot, & mille auri uncias auxilio misit.Albs Marsorum Gibertus homo pernitiosus tum degebat.Qui ubi intellexit hostes aduen tare, haud satis copiis suis siden a Richardo Campano comite acceptis,relicta Alba in Furconensum montana,que nuc Aquila nora mutato nomine habentur,sese proripuit. Ubi non ita multo post subita morte correptus,siti sceleris poenas luit. A malis tame Ecclesia Dei non statim, tam pernicio nomine sublato, quieuit. Richardus enim, que diximus Giberto copijs & opibus favisse, in locum demortui Albertum quendam sufficit Allelanum ciue,quq urbs . Auersa nunc dacit, inter eapolim & Capuam posita: ut statim a bene sentienti-MAibus abdicare se masistratu coactus, relegatur. Catienses aute agri Praenestini in- colae Richardi stultitiam & arrogantiam imitati Theodoriciun quendam pontἰ-ficem creavere.Verum hi quoq; poenitentia ducti, quinto id centesimo die epontificatu deiectum, anachoritae habitum induere cogunt, & vita ducere priuatam. Tertius praeterea Maginulphus Romanus ciuis apud Rauehnam pontificatus ti

tutu M.

170쪽

T I P I c v M. Icitulum usurpare ausiis est: q uem q u idem & Romani exilio mulctarunt, Sc Raue nates omni humana ope destitutuin, ab urbe sua pepulere. Pacata aute hoe modo Romana Ecclesia, Paschalis vir magni ingenij atque animi, a religione ad arma

conuersus, adiuta ante Rogerio, urbein Castellanam & Beneuentum ab hostibus occupatum recipit. Interim vero Petrus Columna Romanus ciuis, impellente Richardo Campano comite,cuius maxime intererat copias pontificis distrahere, Cauas occupat pontificiae ditionis oppidum. Hanc ob rem pontifex in eum mouens, non solum Cauas recepit, veru metiam Zagarolum & Columnam paternae haeredi tatis castella ei abstulit. Ex Columna hanc familiam cognomen tu duxi stecerte hutauerim. Erat & alia familia Romae adna odii potens, Corsi hi sun t appel- ρὰ colum. lati, Gregorio septimo adeo fideles, ut eoru domus sub Capitolio possis, ab Hen-ntirico tertio sint exustae&solo aequatae. Verum postea mutato consilio, Stephantis

eiu stem familiae princeps,absente Paschali, sancti Pauli basilicam & castellum eo

loci aedificatum, furto occupat: unde incursionibus mirum in modum urbem Romam continuo vexabat. Hanc ob rem omissis rebus externis, pontifex ad urbem

propere rediens, Stephanum inde vi deiecit: quem ideo incolumem abiissse credimus, quod monachi habitum indutus, irrumpentes decepit. Apparuisse tum exφ4 g multa prodigia autores plerique scribunt, quod & mare quibusda in locis littus praeter solitum viginti passibus occupauerit: in quibusdam vero, ii littore in altu

centu in excellerit. Hoc ego quoq; superiore an no apud Puteolos vidi, exesis quibusdam columnis marmoreis utique ad tres cubitos, quas mare ut incolae dicebant triennio ante abluere consueuerat. Apparuissse & cometem ni irae magnitu dinis tum assirmant, qui in occasu cadente sele, itatim apparebat. Non mouebatur his prodigijs Pasclialis, quippe qui fieri haec natura cernebat.Verum cum intellexisset Florentinum Episcopum affirmare solitum Antichristum natum esse, eb statim prosciscitur,concilioque habito re ipsa admodum discussa, cum leuitate quadam, ut alicuius magnae rei autor videretur, motum Episcopum cerneret,

hominem verbis castigatum dimittit, atq; inde in Cisalpinam proficiscitur. Vbi ad Guardastalltim conuentum ultorum principum& Episcoporum habito, de ebriu-ta.

ho magiis,de selidi de sacramentis Episcoporum laicis antea exhibitis, exhibena mi Guar disve, magna eli habita ratio. At vero clan intelligeret Gallos sacerdotes, non ita dastallis. intcgre,ut deceba vitam ducere, eo prosectus, apud Trecas conuentu habito, re

dactis ad laudabiliorem cultum Ecclesijs, earumq; praesidibus partim pulsis, partim castigatione emendatis,in Italiam propere rediit, quod intellexerat omnia seditios brum quorundam factiombus perturbari. Stephanus enim Corsus monte altum de Ponticlum de ea parte Hetruriae,quam nunc principis apostolorum patrimonium vocant,ceperat,praesidiisque muniuerat, unde frequenti in cursone omnia circunquaque vexabat, quem pontifex insecutus,ex altero castello deiecit: alterum vi capere non potuit, natura loci obstante,& hyeme, quae iam appetebat. Iturus itaque in Apuliam componendarum rerum Italicarum gratia, Lauicano Episcopo Ecclesiam, Petro Leonis,& Leoni Fregepam urbem urbanaque Omnia, Ptoletnaeo Subiacensi domino,quae circa urbem sunt, quam diligentissime commendauit, relicto Gualfredo nepote militiae principe,qui una cum his ditionem ecclesiasticam tueretur.Verum absente pontifice, quem ferunt Ptolemaeum tanti mali autorem dicere solitum,nunquam amplius ad urbem rediturum,ab Ecclesia

Dei hi omnes desecere: Petrus Columna, quem pontifex ingratiam receperat, Tarsensis abbas cu Anagni Praenestinis, Tiburtinis, Tusculanis, Sabinis. Austis& idem Ptolemaeus comparato exercitu, Albam Latina oppugnare, ciuibus i psis acriter urbem defendentibus. Verum superueniente pontifice cum principe Caietano, cumque Ricbardo Aquilano egregijs copiarum ducibus, pulsis tyrannis Ecclesiam Dei occupare conantibus,& Albam obsidione liberat,& reliqua oppi da quae iam deiecerant,m deditionem recipit.Tibur obstinate resistens, expugnat

SEARCH

MENU NAVIGATION