Bap. Platinae, Cremonensis, Opus de vitis ac gestis summorum pontificum, ad sua vsque tempora deductum, et auctum deinde accessione rerum gestarum eorum pontificum, qui Paulo 2. in quo Platina desinit, vsque ad Clementem eius nominis 7. successerunt.

발행: 1562년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

' V ira181 PLATINA DE VITIs custode dimisit: ad quae diripienda cum passim nullo seruato ordine Christiani

accurrissent, Saladinus rediens, multos incautos Sc nil tale opinantes opprimit. Non deseruere tamen tam grauem de diutinam obsidionem Christiani, licet ad caetera mala, dysenteria quoque in castris laboratum sit: quo quidem morbo Se Sibylla Guidonis uxor, Sc quatuor fili; , quos ex ea susceperat, in castris periere. Interim vero dum haec in Asia agerentur, Guillelmus siciliae rex, Panhormi moritur: cuius regnum ad Ecclesiam recidebat, nullo legitimo haerederelicto, licet insulae proceres Tancredum statim sui secer ex Rogerio Normanno& pellice quadam genitum, hominem certe tantae secordiae, ut eum Guillelmus negaret ex Rogerio seni tu na .Repetiturus itaque sua iura Clemens pontifex, copias eo celeriter misit: quibus dum Tancredus resilit, rapinis Sc caedibus omnia repleta sunt. Mouerat iam copias suas in hostes C Eristiani nominis Fredericus,&per Ungariam iter faciens Thraciamque, iam Constantinopolim peruenerat: quem certe Isaac imperator eius potentiam veritus, traij cere Bosphorum statim adhortatus est. Transmissis itaque copijs, Fredericus instante etiam literis lenunciis Clemente,& Philomeliam urbem de Turcis capit: & agrum Icon ico adiacentem populatur:& Armeniam minorem in potestatem suam redigit.Verum dum lauandi causa rapidum amnem inexplorato ingreditur, in undis periit. Tu vero eius exercitus in Antiochenum agrum delatus, partim morbo, partim

fuga consumptus est. Philippus autem Richardusque reges, Gallico Tyrrhenoque petaso Meil nam simul delati,varia fortuna deinceρs usi sunt. Nam Phili

pus prospera nauigatione usus,Ptolemaida portum attri gens, Christianoruexercitum Scanimos auxit Richardus vero tempestate in Cyprum delatus, cum a Graecis portu prohiberetur, instatam vi ingressus,expugnatam spoliatamque fi mo suorum communiens praes dio, Ptolemaidem tandem in castra peruenit. O pugnabatur tum acriter urbs: sed inerat validum Saladini praesidium: quo quidem persaepe erumpente, Christiani magna incommoda recipiebant. At verbClemens omisso tantisper Tan credo, donec Christiani contra Saracenos dimicantes, meliorem fortunam nanciscerentur, ad componendas res Ecclesiasticas animum adiecit. Nam & mores clericorum quorundam non satis probatos seueritate sua emendauit, & claustrum sancti Laurentis extra muros aedificauit, de Laterani aedes non mediocri impensa restituit, templumque vermiaculato opere ac musitio exornauit. Moriens deinde haud ita multo post pontificatus sui anno tertio,mense quinto,in basilica Lateranensi sepelitur,ducta ingenti sun eris pompa.

Ponti

CAELESTINUS II L

Aelestinus tertius,patria Romanus, patre Petro, cognomento Bubonis,pontificatum adeptus, aegre ferens Tancredum restio Siciliae potiri,Conifantiam rege Rogerio natam, occulte e monasterio Panhormitano eduxit,eamq; licet Deo dicatam , Henrico sexto Frederici Barborossae filio,dispensatione apostolica in matrimonium collocauit, hac conditione, ut regnum Siciliae cis de ultra Pharum dotis nomine repeteret, reseruato cesse qui pontifici seu datario iure quotannis solueretur. Hae autem beneficentia motus

Hericus,Tusculum quod ipse firmo praesidio munierat Caelestino reddit, quod statim Romani a ponti fice acceptu, adeo diripuere euertereq;, vi saxa demoli tae urbis in Capitolio usq; ad multam aetatem in memoriam tantae cladis seruata sint. At vero blenricus& Constantia Neapolim oppugnantes,soluere obsidionem c acti sint, pelle exercitum populante.Chris iani autem, qui bienio Ptolemaidem

obsederant,tandem eam dedente praesidio receperunt his conditionibus,ut&pars Dominicε crucis,quam superius amissam diximus a barbaris redderetur,&eisdecum singulis vel timentis abire liceret. At vero cu Dominica crux no reperiretur, multos

192쪽

PONTIFIcUM. 183 multos e barbaris Richardus trucidauit. His itaque malis perterritus Saladinus, desperansq; posse reliqua tueri,quarundam urbium moenia demolitus, de redis denda Christianis Hierosolyma cogitauit: quod certe ne faceret , discordia inter Philippum Ricliardumq; orta de principatu inter se contendentes,effecit. Vertim abeunte ex Asia Philippo, simulato in tera m morbo, Richardus maiori animorem bellicam deinceps aggreditu eo potissimum tempore,quo Conradum Mo-teserratum Tyri in foro agentem, sicarij duo arsaculas Saraceni vocant) gladijs

confodere,deuoti prius ac iurati se hostes omnes suae superstitionis ea ratione interfecturos.Hi autem postea de fuga retracti, exquisitissimis cruciatibus sunt interempti. Henricus vero Campaniae comesalabella regina in uxorem ducta,Tyri

dominatu potitus est. At Richardus Guidonem Lusignianum blande eum appellando, in eam sententiam tandem adduxi ut sibi regni Hierosolymitani iura permitteret, quem titulum Anglici reges adhuc usurpant. Auctus itaq; animo Richardus, obsidere Hierosolymam instituerat.Verum in itinere a Sal ad ino extremum agmen carpente vexatus,ctan iniquo loco decertare necesse esset, hostem magno suomina incommodo tandem superat.Qui postea non longe a Bethleem munitis . simo loco castra metatus, intercipere commeatus instituerat, quo minus ab Aegypto ad Christianos Hierosolymam obses Ili ros importarentur.Ob hanc itaq; cau- iam,&ob hyemein quae iam appetebat,Richardus relicta tam necessaria obsidione, ad quam pontifex eum continub subministratis pecunijs animabat,Ascalonaeon cessit, quam pariter & Gazam a Sal ad ino antea deletas instaurauit.Dilabentiabus deinde passi in maritimis copiis, Pisani in Hadriaticum delati, Polam capi ut eo loci hybernaturi. Hanc ob rem Veneti au cta maiorem in modum sua classe,Pisanos Pola eiiciunt,urbemq; diripiunt,eos quouis in loco persecuturi, ni Caelestinus reip. Christianae cauens,utrunq; populum ad pacem cohortatus fuisset. Instabat iam ver,& mouere copias Hiero olymam Richardus instituerat, cum subito

nunciatum est, regem Franciae Normanniam ea mente vexare,ut in Angliam traia

ij ciens,regnum illud fratri Iohanni acquireret.Mutata itaq; sententiat ichardus pacem cum Saladino componit his conditionibus,ut sibi omnia praeter Tyrum Se Ptolemaidem haberet: reliqua autem quae in potestateChristianorum remaneret, nequaquam vexaret. ctis hoc modo foederibus, Richardus in Europam rediens, ab hostibus capitur. Redemptus autem ingenti pecuniae vi, tandem in Angliam

proficiscens,saepe cum rege Franciae decertauit, inclamante pontifice, qui suo ac Christianorum omnium iniquo tempore tantum certamen excitassent: maxima

vero,quod Saladino mortuo tum maxime recuperari Hierosolyma posset. Ferue Sala dini viri clarissimi trophaeum hoc in funere habitum. Eius enim interior tunica lancea suspensa, ante funus deferebatur, precone clamante, Saladinum Asiae dominatorem,ex tanto regno tantisq; opibus nil aliud secum ferre. Dignum Laiane tanti principis spectaculum, cui nil aliud ad summam laudem desilit, quani

Christi character. rum vero Saladino mortuo,Caelestinus in magnam recupera-dae Hierosolymae spem veniens, Henricum imperatorem,qui mortuo Tancredo regnum Siciliae occupauerat, ad bellum Asiaticum adhortatur: quod cum ipse obpre non posse eo Maguntinum archiepiscopum &Saxoniae ducem cum magnis copiis protero mittit. Idem quoque fecisset &Franciae rex, ni Saraceni Maurita. niam incolentes, in ulterioremq; Hispaniam traiicientes, capto rege Callellae, Baeticam omnino cepissent, quae hodie Granata dicitur. Non enim quieturos barbaros Galli arbitrabantur,tanta victoria elatos, sed illaturos bella finitimis. Hane itaq; ob rem militem in Europa retinebanr.Germani vero in Asiam traii. eientes,& Berytum a Saracenis destitutum naumuere, & Ioppen obsidione presiasam liberauerunt, petituri deinceps Hierose lymam, ni Caelesti notum mori contigisset pontifici sanctissimo, & qui nil in vita praetermisir, quo terra sancta ira

enim Hierosolymas vocant recuperaretur. In tantis autem perturbationibus Q a rerum

193쪽

ontis

rerum, tantoque sumptu bellico aedes egregias, tum apud sanctum Petrum, tum ad Lateranum aedificauit, qua recipi pontifices percommode possent.Extant adhuc in Laterano valvae aeneae e regione Sancta sanctuerum suo iussu, suaque impensa fabrefactae. Praeterea vero ciuitatis nomen Viterbio dedit, E clesiamque eorum cathedralem fecit, Tuscanensem & Centumcellensem ita in eandem transferens , Ut unus Episcopus omnibus praeesset. Moritur autum Caelestinus pontificatus sui anno sexto, mense septimo, die undecimo,

sepeliturque in basilica Petri, bonis omnibus prae dolore & desiderio hominis

lachrymantibus. .

INNOCENTIUS III.

Nnocen tius tertius, patria A nagninus,patre Trasimundo ὁ similia comi tum,vir etiam ante pontificatum doctrina& moribus insignis, a Caelesti no in numerum cardinaltu resertur: quo mortuo in eius locum omnium consensu ponti sex sufficitur. Hic autem statim ubi magistrata inijt,bello Asiatico animum ad ij ciens,Germanos propter Henrici morte in Asia tumultuantes retinere in officio literis, nunciis, praemiis, pollicitationibus conatus est. Verum id quidem frustra tentaui t.Germani enim nemini obtemperantes, relicta Asia,in Europam cum maximo Christianorum detrimento transeunt: potissimum. vero Ioppensium, in quos omni ope destitutos delati Turci, Saracenici; etiam deditionem facturos,vi captos ad unum omnes interfecere, euersa statim a fundamentis urbe.Orta&in Germania seditio non parua est, cum pars electoruOthone Saxoniae duce, pars Philippii Germanum Pletruriae duce, quem Henricus tutorem filii moriens reliquerat,impei atore optaret. Et ne quia mali ad perturbanda omnia deesset, rex Franciae Philippo,Othoni rex Anglie fauebat. At verbInnocentius ne tumultu omnia complerentur,othonem imperatorem confirmat,legitime ab his ad quos pertinebat,electum.No delimi tamen Philippus ob hanc rem,&Hetruriam in Italia,&Sueuiam in Germania firmo praesidio munire.Idem secit & Constantia Henrici uxoriquae Frederici secudi filii sit adhuc pueri Siciliae regnum cis & vltra Pharum praeter conditione sexus, ad propulsandam vim hostium constan tissime munivit. Increbescetibus itaq; hoc modo discordijs, aion omittendum bellum Asiaticum innocentius ratus, sita autoritate& Bonifacium Montis serrati Marchionem,&Balduinum Flandriae,&Henricum sancti Pauli,&Lodovicum Sabaudie comites in Saracenos mouit. Hi aut oes coniunctis copijs Venetias delati,non prnis Venetos perpulere classem in Turcos & Sarac nos armare, ι polliciti sunt oes paribus animis Iaderam,quae iter si ad Via garos defecerat,recuperaturos. Coparata itaq; classe &Tergestinos niare infestantes compescunt,&Iaderenses post longam obsidionem capiunt. Agebantur haec in sinu Adriatico,cu Alexius Isiae fratrem imperatore CSstantinopol i tanti, quo Latini amicissimo usi sunt, imperio depulit,&captum oculis in vincula coniecit.Hacob rem Alexius adolescens Isaac filius,ex suga in castra pertieniens, opem pro patret contra tyrannum petit, quae erosecto hac conditione ei concessa est, ut & Gr eam Ecclesiam Rotnanae subiiceret, & auri marcas xxx. millia persolueret ob damna, quae olim Emanuel imperator Venetis Francisque intulerat. Hoc autem modo ictis foederibus ab Iadera mouentes, dum Cretam praeterlabuntur, eam puer Alexius in deditionem accipiens, Bonificio Montisserrato sibi cognatione coniuncto condonauit. Inde vero Constantinopolim profecti, dum terrλ marique urbem oppugnant, Theodorum Lascari, Alexij tyranni gen

rum erumpere conantem,intra moenia retrudunt, urbemque biduo continuata

oppugnatione vi capiunt. Aufugerat noctu Alexius, licto ni agno auri pondere apud Irenem virginem Deo dicatam . Redeuntes itaq; in urbem pater Isaac&slius Alexius, non diu superuixere. Pater enim morbo, stius autem veneno penitus

194쪽

PONTIFIcVΜ. aspenitus interiere. Interea vero Bonifacius Montisserratus regno Thessaliae potitus, cum pecunia indigeret, suadente Balduino accepta ingenti vi auri, Cretam Venetis dedit. His autem pecuniis fretus Bonifacius, Hadrianopolim a tyranno

pressam oppugnans,& Valachos olim Romanos ulteriorem Danubii ripam incolentes,ti Bulgaros vicinos in se excluit . Multitudinem itaq; hostium timens, Constantinoporim petiit,Soldano Iconii iturus obuiam, qui Satellia urbe Graeca capta, maximis calamitatibus Christianos quotidie vexabat. Innocentius autem tot hostibus undiq; lacessitus, conquisitum undequaq; militem continuo submittebat .Qtii ubi accepit Hilini nolinum maxima classe in Hispaniam traiecisse, T letum q; oppugnare,publico edicto omnes qui serre arma possent, ad extinguendum tantum incendium concitauit.Conuenerant ed multi Galli opem Hispanis allaturi: qui statim in patriam rediere,ubi aduentum suum Hispanis minime gratum sensere.Hanc ob rem Hil minotinus utranq; Hispaniam incredibili celeritate hostilem in modum peruagatus, Arelatum usq; Sc Auenionem peruenien S,ca: dibus omnia &populationibus compleuit.Hac autem calamitate perciti quatuor Hispania reges,Calteit Aragoni Portugalliae,&Nauarta copijs simul luetis, cum Saraceno congressi, maxima victoriam adepti, nil praeter Granatam Hilmi nolino reliquere.Oborta tum apud Tolosam haeresis est,quam Innocentio procurante beatus Dominicus, qui postea in sanctos relatus est, mira celeritate com ψ'

inia

pescuit,adiuuante etiam Simone Non forti. Non enim disceptationiblis verbo u ni ratum, verum etiam armis opus fuit, adeo inoleverat tanta haeresis.Otho interim Tolosane

Romanorum imperato ubiq; a Philippo superatus, cum in Agrippina colonia obsideretur,eruptionem infeliciter tentasset,a Coloniensibus excluditur,qui statim Philippo deditionem fecere.Non diu tamen superuixit Philippus: a comite namq; Palatino insidiis petitus necatur.Cognita vero huius morte, Germani ducem Saxonium imperatorem deligunt, Othonem quintum appellatum,quem In-

nocentius sequeti an no Romae coronauit. Veneti autem tum maxime rei mariti-

mae studentes,cum obire omnia publice non possent, priuatis etiam ciuibus nego filum dedere, ut qua vellent insulas occuparent, modo in fide ' rei permanerent. Vnde multi ciues insulas Ionij & Aegei occuparunt, publice tamen Corcyram, Motonium, Coronum in suam redegere potestatem. Otho verrique diximus ab Innocentio coronam imperij suscepiste,cotra ius fasq; occupatis Motestas cone, , Radi cophano, multisq; Ecclesiae Romane oppidi in regnum Neapolitanum mouens, id adolescenti Frederico secundo sublaturus, cuius ob aetatem curam tutores adhuc gerebant, iram pontificis in se concitauit : a quo & anathemate notatur,ic imperij titulis priuatur, cum monitus ut ab iniuria discederet, parere desierit.Hanc ob re Boemiae rex cu Mastantino & Treuirensi archiepiscopis,Lant a Nuio Turingi atq; Austriae duce suadente,Fredericum secundum Siciliae rege,vigesimum agentem annum,Romanorum imperatorem deligunt. Otho itaque in Germaniam rediens,paternae ditioni consulturus,Innocentio recuperandi omnia quae in Italia coeperat, facultatem dedit.Veneti autem rebellantem Cretam inside armis coti nentes, an no sali itis millesimo ducentesimo quartodecimo, eadem ιαι in Coloniae forma redigere, missis eo ciuibus qui Creteses in officio contineret. Venerat tum Romam Fredericus secudus coronae gratia: quam ubi ab Innocentio impetrare nequiuisset,in Germaniam prosectus, regni Germaniae diadema a Maguntino archiepiscopo accipiens,cum Lodou ico rege Franciae amicitiae Sc se

deris secietatein iniit: tua quide amicitia Lodo ulcus ipse fretus, Iohanni Angliae regi bellus alim intulit.Verum Iohannes auxilio diuino& humano usurus, Anglia Hiberniamq; Romanae Ecclesiae vectigales faciens, entum auri marca S 'uΟ- tannis soluturum se pollicebatur, quod postea aliquandiu seruatum eis . Frederi- eus autem Othonem persequens,a Lodovico rege Franciae graui bello superatum Aquisgranum cepitubiq; iterum Innocenti; pontificis authoritate fretus,vexilla

Q s crucis

195쪽

1 6 PLATINA ng vi Tiscrucis sustulit, laturus ut ipse dicebat opem Sequam prininim Christianis eontra Saracenos in Asia dimicantibus.Preterea vero ut grati animi signum aliquod prae se ferret, Furidanum comitatum Ecclesiae Romanae dono dedit: vel datu in antea,Sc usurpatum deinceps, reddidit. At pontifex ubi videret Saracenorum potentiam in Asia concreicere, apud Lateranum maximum concilium celebrat, cui interfuere Hierosolymitanus, Constantinopolitanus patriarcha , Metropolitani lxx. episcopi quadringenti, duodecim abbates, priores conventuales

octingenti, Graeci & Romani imperij legati: regum vero Hierusalem, Pranciae, Hispaniae, Angliae Sc Cypri oratores. Venere multa tum quidem in consultationem, nec decerni tamen quicquam aperte potuit, quod& Pisani&Genuenses maritimo,& Cisalpini terrestri bello inter se certabant. Eo itaque prolici lcens tollendae discordiae causa pontifex , Perus ij moritur pontificatus sui

anno decim oomuo,mese septimo, die decimosexto, cuius vita adeo probata fuit, ut post eius morte nil earum reru quae in vita egerit,laudauerit, improbaueritq;, immutatu sit.Nam & decreta pleraq; retulit, quibus tam laicorum quam clericorum mores eomponerentur.Scripsit & libros de sacramento eucharistiae, de sacramento baptismi,de infelicitate conditionis humanae.Habuit item sermones tem-ribus&solennibus diebus accommodatos. Improbauit praeterea abbatis Io imi libellum quendam, non sina doctrinam prae se ferentem . Damnavit & errores Almerici haeretici, qui postea Parisiis eum sectatoribus suis exustus est: qui

ad reliquos errores affirmarat, ideas,quae sunt in mete diu i na,& ereare & creari, cum ex sententia beati Augustini in mente diuina nil nisi aeternum & incommutabile sit.Dixerat praeterea in charitate con stituto nullum peccatum imputari.Iuuere autem huius pontificis virtutem & doctrinam beati Dominici, unde Praediticamrum,SeFrancisci Assistatis sanctitas,unde Minorum ordo tum originem habui t.Sunt qui scribant & Gratianum compilatorem decreti, & Papiam Lomba dum, qui vocabula latina in ordinem redegit, tempore Innocentii fuisse. De Papia non ambigitur:Gratianum Alexandri tertij pontificis temporibus quida asscribunt. Et ne existimes Innocentiu opera pietatis in tanto pontificatu prste Lisci h eius opera & impensa liospitale sancti spiritus conditu fuisse,auctu-xitu, con 'ue adeo magnis prouentibus, quibus & peregrini Scaegroti & vulgo conceptiditur. ae orphani alerentur. Ornauit Scaltare sancti Petri opere vermiculato, ut eius

imago Seliterae in fornice ipso scriptae indicant. Vniuersis praeterea urbis Romae Ecclesiis libram argenti dedit,unde calices sacrificandi gratia conficerentur. R stituit & beati Sixti Ecclesiani iam vetustate collabantem. Hoc ideo factum ab eo maledici dicebant, ne omnem impensam in turrim quandam, nunc com Z tum appellatam cognomento, familiae suae transtuliste videretur. Vtcunque est, conflat eum in quovis genere vitae probatissimum fuisse,dignumq; qui inter sanctos pontifices censeatur.

HONORIUS III.

'u' - Geonorius tertius, patria Romanus, patre Americo, omnium suffragiis pontifex creatur, ad quem Petrus imperator Constantinopolitanus cum Iole uxore veniens, in basilica sancti Laurentii extra muros coronatur, deligiturque statim Iohannes Columna cardinalis Romanus,qui legatus ad res Asiae componendas cum ijs copiis proficisceretur, quas

Innocentius ad eam rem collegerat. Peruenerant iam Aconem Chrilliani pro- ceres Honorio hortante: maxime vero Andreas Ungariae rex, Venetorum naui-

gio fretus, quibus ob tantum beneficiu ius omne cocessiit, quod in Dalmatia dcix Austriae habuerat. Andream quoq; secuti sunt&Henricus comes Ni uernesis, MGualteriis regis Fraciae camerarius.Hi aut oes inito consilio cum Iohanne Hier

solymitano rege, Damyatam Aegypti urbem obsidere initi tuentes, anno salutis mille-

196쪽

PONTIFIcvri; re millesimo ducentesimo ae decim ooctavo, mense Maij ed proficiscuntur. Aeliopolis haec urbs quondam. appellata eli, ab Aelio Pertinace, qui eam triplici muro circundedit, deducta Nili particula, quae urbem in insulae sormam redigeret. Suburbia habebat circunquaque poma plena mercimoni js: haec prinid miles diripuit. Verum cum postea stantibus zephyris Nilus in immensum crevi Lset, corrupta annona, laborare inopia rerum Christiani tum cepere, praecipue autem obsidente aditus Sol dano, ne quid importaretur,qui non longe a nostris castra posuerat. Hac itaque difficultate rerum moti Christiani, in Sol danum copias mouent. Is autem terrore perculsus, reliciis castris rerum omnium copijs resertis, nostris obsidendi urbem,quam liberaturus venerat, facultatem praestitit. Cordirius autem magni Sol dani filius, Hieroselymae retinendae spem abii ciens, si Damyata Christiani potirentur, dirupto ursis muro, turrim David Sctemplum Domini tantummodo integrum reliquit: nec sepulchrum Christi violauit, motus ut aiunt) illorum Christianorii in precibus, qui ea loca incolebant. Dum nostri autem Damyatam acriter oppugnant, Soldanus cum maioribus copijs rediens, inter Cairum & Damyatam castra posuit, nec unquam elici ad certamen conuitio aut maledieto potuit. Hac vero indignitate moti Galli, sine ordine in eos ruentes, magnum incommodum ab erumpentibus accepere:

non tamen obsidio Damyatae relicta est,que tandem mense decimo quinto a Christianis capitur: direpta, militem ingenti praeda locupletavit. Interim vero Honorius Romae Se ordinem beati Dominici ipse instante confirmat,&Frederi cum si cundum anathemate notatum,imperii dignitate priuat,quod mortua matre Conatantia, quae ipsum in officio continebat, Romam veniens, con traius fasque ditionem pontificiam vexabat. Hanc igitur ob rem motus Soldanus, quod ue inimicitia pontificis & imperatoris ei constabat, maiorem quam nunquam antea comparauit exercitum,arbitratus Christianos nusquam apparituros: qui statim

stadente Iohanne Columna cardinali Romano silmptis armis, hosti ad Nilum

obuiam sunt. Is verbii morem smulans, ne a loco in quo consederant, abirent, Nili excrescentiam expectauit:quae paulo poli apertis undique ipsi iis fluminis cataractis,ita omnia inundauit,ut cubitum quouis in loco excederet.Hoc aut malo perterriti Christiant,pacem statim hac conditione iniere, ut Damyata relicta,captiuis utrinq; dimissis, reddi to a Barbaris crucis ligno Christianis, Aconem Tyrumq; redire liceret. Damyata itaq; in celebritate purificationis beatae virginis a Christianis prius habitari cepta,in eiusde natali die Barbaris tum ex foedere reddita est, anno salutis millesimo ducentesimo & vigesimoprimo. Quo quidem anno Tartari gens Scbrtica, vel ut alii voluno a montibuς Indiae digressa, vastata Parthi Media,Persia, Assyria, Armenia, in rmatas tande peruenit, atq; no longe a Maeotidos palude concedentibus accolis sedes posuit. Christianorum aute duces clan moliri in Asia nil posse videret,obllastibus liostibus, cli Iohanne Columna in Italiam redeut: quos si ibsecutiis Iobans es Hierosolymitanus rex, cum Romam venisset,perbenigne magnis donatus' u neribus,ab Honorio suscipitia r. Frederico deinde,que diximus anathemate ps'tificis notatum,filiam ex Iole uxore susceptam,in matrimonium locat,eiq; ius it Iud xondonat dotis nomine, luod sibi liae- reditario iure in regno Hieroselymitano competebat.Hinc est,q uba omnes Siciliae Neapolitaniq; reges,titulum Hierosqlymitani res ni verbis, non etiam armis sibi vindicant. Iohannes deinde in Franciam proficiscens, meliore certe fortuna quam antea usus est.Nam Philippus rex Francis mori es, ei ex testamento quadraginta millia librarum argenti, totidemq; magi stro templi Hierosi lymitani reliquit: quo adminiculo fretus, in Hispaniam profici lcens,ad persbluendum votum neato Iacobo promissum, Berengaria in regis Hispaniae s rore in uxorem accipitreo praesertim anno,quo Dominicus vir sanctissimus Bononiae morit, quoq; Fr dericus Henricum filium decennem adhuc, Alemanniae regem promulgat.Η

minici coris imatur.

197쪽

to r

norius autem satis 2 rebus externis quietus,&Ecclesiam sancti Laurent ij extra muros,& basilicam Sancta sanctorum,& Ecclesiam sanctae Viuianae restituit.AN des praeterea Casae Marij aedificauit: semifornicem & Cyborium beati Petri miris

operis exornauit.Decretales quoq; epistolas compilauit. Ordinem beati Fracisci comprobauit,quem biennio pbst Gregorius in catalogum sanctoru retulit. Hoc autem modo Honorius bene ac beate vitam ducens, ut bonum pastorem decebat, anno pontificatus sui decimo, mense septimo, die decimotertio moritur,sepeliturq; in basilica sanctae Mariae maioris ad Praesepe.poli cuius mortem tanti te raemotus repente exorti sunt,ut in montibus Salu ijs ad quinque millia hominu periisse constet, dentibus domibus,saxisq; ex cacuminibus montium in habitotas convalles passi in ruentibus.

GREGORIUS IX.

Regorius nonus, natione Hernicus,patria Anagninus,e familia comi- tum,innocentii tertij nepos,apud Septizodium pontifex creatus, F dericum statim monuit sub anathematis poena, ut primo quoque tem pore in Asiam cum exercitu proficisceretur recuperandae Hieros lymae causa.Promisit quidem Fredericus se id facturumatque omnibus cruce signatis mandauit, ut Brundusii ad certam diem cum armis adessent. Venerat eo magna multitudo, praecipue verb e Germania Lant grauius Hassiae, qui Brundusii

Una cum magna parte militum moritur, dum Fredericus aegritudinem simulans,in Sicilia se continet. Haec autem fraus ita aperte deprehensa est, ut constet ipsum Frederi cum cognita Lanigraui j mort eo celerrime ad nauigasse, omnem

que eius supellectilem diripuisse: non destitit tamen fingere sibi in animo esse in Asiam tra iacere.Eb enim post rapinam nauigationem direxit, omnibus qui tum aderant suΓsequi iussis,licet no ita multo post ut ipse dicebat procellis agitatus,

Brundusium redierit.Hac autem fama percitus Iohannes rex Hierosolymitanus, cum Berengaria uxore pontifici rem gratam facturus,Bononiam venit,Venetorum nauigio in Asiam traiecturus.Verum pontifex cognita Frederici fraude, ne Iohannire insecta abire liceret, eum & hexarchatus Rauennatis gubernatorem instituit,&Honorij ter ij sententiam in Fredericum latam,confirmauit. Gratii raque in eum molitus fuisset, ni Maurorum impetum reformidasset classe, tum potentium, quos tandem Ferdinandus Aragonum rex tanta clade superauit,

vi breui Maiorica insula una ex Balearibus, & Valentia urbe potitus sit, pulsis Saracenis, incolas locorum suscipere Cliristianos ritus impulerit. Navisauit tandem Fredericus amicorum precibus & minis pontificis sessus, in Cyprum usque, ut Chrillianis in Asia bellantibus, quos saepe deceperat, aliquam spem daret. At vero dum inde Sol dant vires explorat, Ita inaldus eius praefectus, quem in Sicilia dimiserat, in pontificem mouens, multa Picentini agri oppida occupat.Erat tum Perus ij pontifex Asissium petiturus,ut quae de Francisco viro

sancti sistino miracula audierat,praesens cognosceret. Quam ob rem eum re quo admodum audierat comperta, in sanctorum numeria llatim retulit, magno Christianorum conuentu ob eam rem habito. Dum haec a pontifice agerentur, alter

Frederici satelles Fulgineum per factionem occupat: unde paulo post armis bene cum Ecclesia Dei sentientiu depellitur.Inltabat literis & nuncijs Fredericus An

conam iam profectus, ut a ponti fice absolueretur,qubd diceret se deinceps in eius potestate futurum.Uerum pontifex cognita hominis fraude,& Cliristianos milites in Asia dimicantes admonet ut sibi a Frederici insidiis caueant, aliquid noui semper machinatis in hominum perniciem:&Iohannem Hierosolymitanum regem comparato exercitu in Ra inaldum mitti Picenum agrum rapinis & incendi js vexantem.Aliis verb copiis, quibus cardinalem Columnam praefecerat,esancto Germano praefectum Frederici deij ciens cum Saracenis mercede conducti omnia

198쪽

oNTI IcVM. . δ39 omnia ab eo saltu Capuam usque pertinentia, in deditionem breu I recepit. Hae autem calamitate moti, qui in Vmbria & Picentibus Frederici nomine militabant, relictis quae occupauerant, in regnum trepide redeunt. Interim vero Fr dericus Brundusium rediens, pacis admodum cupidus, ultro pontificem rogat, ut in gratiam recipiatur, imperatorque appelletur,ac pro regno Siciliae verus 1ξcclesie seu datarius.Quod quidem non prius impetrauit, quam uncias auri centum&viginti millia Ecclesiae Romans ob illata damna persoluisset,ipseq; pro ea resupplicatum ad pontificem Anagniam venisset. Cum autem Gregorius ad omniam tentus ut bonum pastorem decebat Perusinorum res ab exulibus perturbatas, eo profectus componere studiosus esset, statim Romae tanta seditio orta est&haeresis, quanta nunquam antea, Hannibale ex gente Hannibala cum quibusdam sacerdotibus male sentiente: quo quidem autore populus Romanus usus, in Ecclesiam Dei coniurauerat: sed hunc diuina vitio cito compescuit. Nam& Tiberis sipra modum inundans, multa damna mortalibus intulit: & tanta peste laboratum est, ut decimus quisque vix superfuerit. Ponti sex tamen mira clementia usus, Romam veniens, populo Romano ignouit, pullo e senatorio ordine Hannibale, conuictis de la aeresi sacerdotibus errorem fassis, ac statorem opinionem subire iussis. Ad ornandam vero urbem deinde conuersus, Sc veteres cloacas ' eliminatas restituit,& nouas extruxit, urbis dignitati & valetudini uno tempore consiselens. Ab urbe deinde abiens valetudinis gratia, & Reate ut quidam volunt beatum Dominicum principem ordinis Praedicatorum,&Spoleti Antonium Vlyrti bona oriudum,Pataui j mortuum,secundum a Francisco ordinis Minorum autorem,in sanctos retulit. Anagniam deinde rediens, omnia circunquaque posita

muniuit,Romanorum contumaciam veritus, quorum senator more veterum i

gem rogauerat,populusque sciuerat, ut omnia oppida circa urbem posita, Romanis vectigal penderent: non est tamen veritus pontifex dis dentibus cardinali bus Romam proficisci,quo Romanos ad sani tatem reduceret,ium monendo,tum

castigando. Verum cum nihil proficeret, Reate se contulit, quis&Fredericus imperator. Collocuti simul de rebus agendis, in hanc statim sententiam venere, ut primo quoque tempore Romanos coniunctis copijs adorirentur. Decepit tum quidem pontisicem, ut antea semper, Fredericus. Namque in Germaniam abiens,militibus suis mandauit, ut Romanis rebus in omnibus obtemperarent. Hac itaque perfidia ponti sex motus, Germanis militibus ad castra sua confugientibus magnum proposuit praemium: qua re tanta multitudo confluxit, ut postea Romani aperto Marte cum Ecclesiae copijs congredi nusquam sint ausi. Recuperato igitur Sc patrimonio sancti Petri,& agro Sabino, spretisque Sol dani legatis, qui suppliciter pacem petebant, multos ex Francisci Se Dominici fratribus per

Europam misit, qui praedicatione Christianos ad arma contra Saracenos concitarent, quorum opera tanta multitudo militum breui comparata est, quanta nunquam antea. Interim vero dum tanto exercitui dux idoneus quaereretur, Elisabet

regis Vngarie filiam, mulierem optimam,ac nyraculis claram, pontifex in sanctas retulit. Theobaldus autem Nauarrae i ex, de Aimiricus Montissertis, Henricusq; Bari ac Campaniae comes, iter per Germaniam & Ungariam cum magnis copijs facientes, Constantinopolim primo, mox traiecto Bosphoro Ptolemaidam pem

uenere,longe ac late omnia populantes. Verum non ita multo poli superueniente magna hostium multitudine,cum se caedendo biduo defendiisent, cum optimo quoque milite cadunt.Atque hoc modo expeditio magno conatu inchoata breui recidit imperitia ducum. Pontifex aute tantam calamitatem aegre serens, Romam persuadentibus Romanis&obsecrantibus,redire instituerat,iaciendarum supplicationum causa,ad placandam Dei iram,si quam ex peccatis hominu conceperata

Quo minus autem id faceret,vetitus a Petro Fregepane,qui partes imperatoris sequebatur,Perusia Viterbium se contulit,iturus contra imperatorem armato mili

elimata . Pontifex ab imperator. Jac

xlisabee

gariae silia

199쪽

rys P LATINA DE vi Tisre, quem intellexerat transpadanam Italiam iam tum attigi isse, ac contra ius fasq; socias ciuitates oppugnare iam fessas calamitate, alia super aliam ab Ecelino Patauino tyranno accepta.Ecelinus enim cognomen to Romano,cu ius auus Theutonicus sub Othone tertio in Italia ordines duxerat, copias a Frederico secundo accipiens,magnam tyrannidem in transpadana Italia sibi comparauit, redactis in potestatem suam Taruisio,Patauio,Vincentia,Verona, Brixia. Fredericus itaque aut foedera nequaquam obseruans, Mediolanenses & socias ciuitates apud nouam Curtem ita enim locus ubi pugnatum est, appellabatur ingenti clade superatos trucidat. Hanc ob rem pontifex omissa deinceps spe rei bene gerendae, ob illatum socijs incommodum, redire ad urbem instituit, Iohanne Cincio urbis sen tore contradicente: cuius audacia Iacobus Cappocius Romanus ciuis infringens,

pontificem magnifice ac splendide suscepit. Hic est ille Iacobus, cuius nomen adhuc legitur in tabernaculo opere musiuo sua impensa extructo in sancta Maria ad Praesepe, qua in basilica Petrus quoque Cappocius sepultus est sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis, qui Frederi cum imperatorem schismaticum persecutus

est, quique& hospitale sancti Antonii non longe ab eadem basilica, & Perusii

gymnasium quod Sapientiam vocant sua impensa extruxit. Gregorius autem pacata urbe, & Frederi cum iterum anathemate notat, ac imperio priuat, Se legatos Genuensium ac Venetorum iam ad arma spectantium, componendae rei cam se ad se vocat : hisque rationibus inter utrumque populum faedera componit, neat ter sileat tero cum imperatore Constantinopolitano foedus ineat, utq; bella gerenda utrique communia essent, & fgna utriusque vici stim ferrent. Illis autem, qui foedera haec in non uin inita annum rupissent,interdictum sibi a sacris anathematis vinculo scirent. Balduinus 3utem, qui mortuo Iohanne biennio Constantinopolitanum tenuerat imperium, cum aegre se ab hostibus inopia aerarij tui retur,& filium pignori mercatoribus Venetis ob aes mutuo acceptum dedit: &ex aedibus sacris ablatum plumbum, ac item lanceam illam spongiamque, qua Christus saluator noster hinc potus est, hinc vulnus accepit, venetis pecuniosi x vendidit. Fredericus autem Venetis admodum insensus, quod Gregorij partes

tuerentur, eos tum paludibus conclusos vehementer oppressit, ac maximis cal

mitatibus amixit. Interim vero conspirantibus omnibus transpadanis ciuitatibus,duce Gregorio Montelongo, Bononiensis ciuitatis legato, Ferraria,quae ab Ecesesia Romana ad imperatorem defecerasicapitur, Salin Suerra viro fortissimo eam acerrime aliquandiu defendente. Capta autem, AZoni Estensi, qui bello interfuerat, Ecclesiae nomine gubernanda committitur, salutis nostrae anno milia, o lesimo ducentesimo acquadragesimo. At vero imperator, qui tum Pisis erat,cum non satis sibi constaret, qui partes suas, quive pontificis tequerentur, ciuitates

Italiae in duas factiones tum primum diuisit.Nam qui pontifici fauebat,Guelphi,

Guhlphi& qui veris imperatori , Gihellini appellati sunt. Haec quidem teterrimarum factio si bellini. num nomina, ad perniciem humani generis inuenta, primum apud Pistorienses audita lunt, cum cancellarii Pan Zaticos Gibelli nos ab urbe eiecissent,cumq; alte ri factioni Guelph, alteri Gibet Theutonici fratres fauerent, unde tantae perniciei nomina indita sunt. Florentini praeterea nobiles suos Pisanis Gibellinarum par tium fauentes, in exilium eiiciunt. Pellunt &Guelphos vicissim ab urbe sua Aretini & Senenses, quorum exempla multae civitates Italiae secutae, bella plusquam ciuilia in ter se commi sere. Hinc multae ciuitates a pontifice desciuerritum in Vmbria,tum in Hetruria,praecipue aut Viterbieses. Defecissent etiam Romani ciues, ni pontifex delatis per urbe supplicando apostolorum capitibus, populu ad commiserationem mouisset, habita etiam in basilica sancti Petri oratione dignissimae qua tumultuantes, ita in sententia suam traxit, ut eos impulerit pro EcclesiaDei cru ce I arma suscipere.Hi postea veniente hostili agmine ad urbis moenia Fred ricum armis submouere, qui indignabundus captiuu quenque varijs cruciatibiis

200쪽

PONTI FI c Vm I9t necans, in Samnium concessit: Beneuentum vi captum diripuit, ac moenia circunquaque euertit. Iterum aut ad urbem rediens, via Latina holliti animo Cassinense monasterium spoliat, eiectis inde monachis : Soranaque quondam Samnitium ciuitatem, ad Lyris fluuii caput sitam, serro flammaque vastat, Templariorum bona ubique diripit. Saracenos verδ adeo dilexit, ut eorum opera praecaeteris in bello uteretur, magistratusque eis ac propriam urbem concesserit, quae

nostris quoque temporibus Nuceria Saracenorum vocatur. Fratrem praeterea rogis Tu nisij, Panhormi baptismum petentem, ne id faceret, Verbis deterruit. Ra- uennam autem repentino incursu petitam, in potestatem suam redegit. Hanc ob rem Gregorius concilium apud Lateranum indixit, in quo de abrogando Frederico ratio haberetur. Verum Fredericus terra mariq; vias praeclusit, & quosdam

cardinales ac praelatos de via Sc nauigatione captos, adiuuantibus Pisanis, in ca cerem coniecit. Qua ex re tantum dolorem Gregorius cepit, ut non diu supe uixerit. Moritur enim pontiscatus sui anno quartodecimo, mense tertio, cum sisi . .eii paulo ante solis eclipsis tanta apparuisset, quanta nunquam antea. Raymun-psi, ante

dum autem Barchinonensem, quo adiutore in compilando libro decretalium mortem Gregorius usus est, ita quidam tum laudant, ut maiori commendatione laudata si 'gQ ibri nemo possit.

CAELEST IN US 1111.

Aelestinus quartus, patria Mediolanesis, e familia Castilionum, , VJ ii Episcopus Sabinus,vita&doctrina insignis, senex admodum &valetudinarius in locum Gregorii suffectus, decim ooctauo pontificatus sui die moriens, in basilica Petri sepelitur, magno sui desiderio relicto, quὁd homines sperabant se eius pontificatu solices futuros. Vacat tum sedes uno&viginti mensibus. Censu reeniin, qui tum autoritate in Ecclesia Dei valebant, neminem in pontificem eligendu in esse, donec cardinales a Frederico in carcere detinerentur.In terim vero sitae vacante, Fredcricus agrum Picenum percurrens in Flamineam usq; , FOuentiam & Bononiam aliquantulum resistentem vi occupat , scholamque Bononiensem, quibus admodum insensus erat, tum primum Patauium trans sert. Gmnes praeterea, quos fautores Ecclesiae intellexerat, varijs calamitatibus afficit. Balduinus autem Constantinopolitanus imperatorio missa spe omni bene gerendae rei in Asia, cum Ray mundo Tolosano comite in Italiam veniens,tantum precibus valuit & autoritate apud Fredericum, qui tu Parmς erat,vi cardinales captiuos aliosq; ecclesiasticos incolumes dimitteret.Qui non ita multo post Anagniae conuentu habito, de creando nouo pontifice rationem habuere.

INNOCENTIUS IIII.

Nnocentius quartus, Synebaldus antea vocatus, patria Genuensis, sa- cloxviii. milia Flisca,e La uanis comitibu Anagnis pontifex creatur: quo nun-rφης cio Fredericus imperator non admodum delectatus est.Notat enim hominis virtute magnitudinemq; animi. Antea namq; simul familiariter aliquandiu vixerant, ob eam rem verebatur, ne a se antea is vitς rationem exposceret. Quare congratulantibus amicis dixisse serunt,Synebaldum cardinalem ex amico optimo in hostem acerrimum ob pontificatum mutatum esse.Innocentius autem pontificium habitum indutus,Romam veniens, prodeunte obuiam honorato quoque, magno omnium applausu se stipitur: qui statim peractis, ius demore in consecrandis coronandi sque pontificibus fieri consueuerunt, de pace cum Frederico ineunda mentionem facit, Balduino ad rem conficiendam autoritatem suam interponente. In longum vero protracta res,quatuor mensium tempus insumpsit, conuentumque inter eos tandem, ut pontifex civitatem Castellanam

SEARCH

MENU NAVIGATION