장음표시 사용
211쪽
sepelitur: vir certe in omni vita elarus , prudentia rerum perendarum, sortit dine animi, qua pecunias & res hunules contemnebat: humanitate, clemenistia, benignitate in pauperes Christi,& eos potissimum, qui ad gremium sedis apostolicae confugiebant.
Nnocentius quintus, Petrus Tarantasiensis antea vocatus, natione Burgundus, ordinis sancti Dominici, vir in sacris literis doctissimus, anno domini M. eclxxv.Areiij ponxifex creatur: unde paulo post R -- -- mam abiens, in sancto Petro coronatus, statim animum ad pacandas res Italas adiecit. Quare legatos magnae autori tatis viros misit, qui Sc Hetruscos in perniciem Pisanoru conspirantes,&Genuenses ac Venetos de vita ac sanguine inter se certantes,ab armis discedere sub anathematis poena cogerent. Aderant &oratores Caroli regis, cuius etiam autoritate rem magis ex sententia confici pos. se sperabat. Fecere mandata Hetrusci, maxime vero Florentini, quos ob hancre pontifex ab interdicto Gregorii absoluit.Genuenses autem Sc Veneti,quorum odia magis inoleverant, in armis continuδ erant, sese inuicem mutuis cladibbus conficientes, quos tamen Iunocentius in sententiam suam traxisset,si ei diutius vivere licu litet,adeo ad eam rem animatus erat. Moritur autem pontificatus sui mense sexto,die secundo, sepelituro; in Lateranensi basilica. Quo minus autem ors eius molesta presbyteris secularibus videretur, effecit eius iudicium paulo an te latum. Nam cum Viterbii inter sacerdotes cathedralis Ecclesis& fratres Prς dicatores de corpore Clemetis quarti orta cotentio esset,vterq; enim ordo sanctissimum corpus apud se volebat, adiudicauit id fratribus comitti debere,quod diceret sanctissimum pontificem iὸ ita dum viveret instituisse. Hanc itaque ob rem leuem Osten siuncula in Innocentius contraxit,alioqui vir optimus, Se de quo bona omnia sperari poterant.
Adrianus quintus, patria Genuensis, familia Hista, Othobonus antea vocatus, Romae in atrio Lateranensi pontifex creatur. Fuit autem Innocenti; quarti nepos,sanctiq;Hadriani diaconus cardinalis ab eodem creatus,&in Angliam legatus cum summa potestate missus ad sedandum tumultum interregem & barones ortum. Creatus itaque pontifex, Vitem bium statim proficiscitur, Rodulphumq; imperatorem ad comminuendam C roli potentiam,qui tum Romae omnia pro arbitrio agebat, in Italiam vocat. Verum Rodulphus Boemico implicitus bello,Hadriano satisfacere non potuit.Carolus autem ad declinandam inuidiam intentus, omnem vim belli in Achaiam transfert,viam sibi ad imperium Constantinopolitanum facturus. Verum mortuo Hadriano, pontificatus sui die quadragesimo, in Italiam redi j t. Moritur autem ponti sex Viterbis ante munus consecrationis suae, sepeliturque in conuentu fratrum Minorum .Fuerat quidem ei in animo,& ditione Ecclesiae tutiorem l tyrannis reddere, &constitutionem Gregorii de eligendo pontifice, in meliore se mam rediger non omnino tollere.Eius autem conatibus Se animi magnitudini mors obstitit.Vacat tum sedes dies octo & viginti.
Ohannes vigesimus secundus, natione Hispanus, patria Vlyxibonensis,Petrus antea vocatus, ex Episcopo Tusculano potifex creatur. Hic etsi doctissimus est habitus, tamen ignoratione rerum
gerendarum, & morum inaequalitate, plus detrimenti quam honoris de emolumenti pontificatui attulit. Multa enim ii oliditatem
212쪽
PONTIFIcVM. 263 ditatem&leuitatem prae se erentia egit, in unota id in commendatione dignus, quod adolescentes literaru studioses, inopes maxime, beneficiis ecclesiasticis& pecunia iuuit.Vexabant tu Veneti Anconita nos, quod in Dalmatia mercatura exercerent, nullo per luto Venetis portorio: neque eos ut par erat vectigales ecclosae ponti sex ipse tuebatur,in verbis tantummodo promptus, in rebus a3endis timidi & infracti animi. An conitani aute ponti facis auxilio destituti,se ipsos colligetes,eruptione facta,Venetos urbem obsidetes,magno illato incommodo propellunt.Vsus tamen consilio Iohannis Caietani, cuius nutu omnia tum gerebatur, quod ipsius auxilio &suffragijs ponti sex creatus fuerat,legatos tum ad Palaeologum,tum ad reges occidet ales misit, qui eos suo nomine cohortaretur, Ut pace.
inter se inita,arma in Saracenos &hostes Cliristiani nominis pararent. Polliceba si homo stolidus sibi longam vitam,&diu se vietiarum omnibus predicabat,quippς
cuius vita & mores omnibus patebant, adeo erat in uerecundi de socordis ingenii. Sed ecce dum hanc stultitiam omnibus prςdicabat, camera quaeda noua, quam in palatio Viterbiensi exti uxerat,subi id corruit,atque in ter ligna & lapides i nuetus septima die post tantam ruinam acceptis omnibus Ecclesiae sacramentis, pontificatus sui mens coctauo moritur,Viterbii i: sepelitur, vir ut dixi admodum literatus,sed parum prudens.Multa enim in vita sua scripsit, potissimum vero canones quoidana ad medicinam pertinentes.Nam medendi arte admodum peritus habebatur. Scripsit &librum,quem thesauros pauperum vocat. Edidit S problemata quaedan, rillo telein imitatus.Sed hoc nescio quo pacto compertum eis, ut viri quidam admodum literati,ad res agendas parum idonei videantur. Nescio quo pacto dixi,c a mirum potius omnibus videri debeat, ut qui contemplatione delectatur, ident etiam rebus terrenis animum applicet.
Lolaus tertius , patria Romanus, ex familia Ursina, Iohannes Ca Qr-Lietanus antea vocatus , pontifex tandem creatur, protracta in sex menses electione, non sine magna cardinalium contentione, ciuOrum conclaui senator Sicilice rex praefuit, qui admodum instabat, ut unus aliquis ex natione Gallica eligeretur. Nicolaus autem inito pontificatu , anno domini millesimo ducentesimo septuagesimooctauos Caroli potentiam comminuturus , Hetruriae vicariatum ei abllulit, quod diceret Ro-dulphum id agre ferentem, non aliter expeditionem pro terra sancta promit sam acturum, cum Hetruria imperatoriae iurisdictioni, haberetur. Hoc consecutus pontifex, nilailominus Flaminiam, ipsamque Bononiam cum hexarcha- tu Rauennatum, quae tum imperatori suberant,in potestatem suam redegit:eoq;
misit Bertholdum nepotem Ramandiolae comitem declaratum. Misit & alterum nepotem Latinum cardinalem legatum in Hetruriam , qui restitutis ubique Gibellinis, Florentiae ac in caeteris Hetruriae urbibus pro arbitrio animi magistratus imposuit. Munus vero senatorium, quod principibus & regibus demandari consueuerat ipse soliis obivit. Legatos Venetorum qui tum Anconita nos bello vexabant a conspectu suo reiecit. Abeuntes praeterea ex itinere reuocatos, grauissimis verbis increpavit, & perniciem eorum ciuitati comminatus est, niat, Ancona oppugnanda delisterent. Tandem vero multis vltro citroque illatis incommodis, aequis conditionibus pax interutrainque ciuitatem componitur. Huic autem pontifici in animo fuerat duos reges crear utrumq; Vrs inuin: quorum alterum Hetruriae, alterum Lombardiae praeficeret: qui inde Theutonicos partem Alphium incolentes, hinc Gallos Siciliam & regnum Neapolitanum t nentes, armis in officio continerent. Vt vero id ei facere liceret, Petro Aragonii regi persuaserat, ut iure haereditario Constantiae uxoris suae regnum Siciliae repetere anniteretur. Senatoriam autem dignitatem ipse a Carolo ad se tra nituli
213쪽
zo PLATINA DE . VI TisVctuitque perpetuo edicto, ne quis rex aut princepι magistratum ipsum petere
aut obire auderet.Fuit autem Nicolaus pontifex vi autores scribunt vir magni animi atque consilij,adeoque moribus & vita integer, ut vernacula lingua coinpositus vulgo diceretur. Amator SI cultor doctor ina virorum,& eorum maxime, qui doctri nam cum prudentia & religione coniunctam haberent. In partiendis autem dignitatibus & honoribus communis omnibus eis habitus. Nam semel habita potestates acrorum initiandorum,Albanum episcopum ex ordine Minorum, Hostientem & Portuensem ex ordine Praedicatorum delegit. Praenestinuς & TuscuJaniis Episcopi seculares fuere.Creauit& duos presbiteros,videlicet Gerardum tituli duodecim apollo lorum,Se Hieronymum ordinis Minorum,tituli sanctae Pii dentianae. His addidit duos diaconos, videlicet Iordanem fratrem suum tituli sancti Eustachij,virum multae doctrinae&innocentiae:&Iacobu Columnam tituli sin Mariae in via lata,viru exactae religionis &grauitatis. Aedifici js praeterea cedes pontificias exornauit. Aedes enim apud sanctum Petru percommode extruxit, quarum partem aliquam adhuc cernimus . Has postea Nic laus quintus magna impensa restituit. Cinxit etiam moenibus in urbis modum
pometum sancti Petri, quod viridarium nunc vocant. Ecclesiam quoque sancti Petri sere vetuitate collabetem restituit,ac pictura summorum pontificii exornauit.Idem etiam fecit in basilica Pauli. Auxit praeterea mirsi in modu diuinum cultum,aucto canonicorum numero,&seruientium Ecclesijs prouentu.Diuisit etiam ordines ecclesiasticos inter se,& quid cuique conueniret ostendit. Habitati nes quoque unicuique assignauit: ut de aduenae scire possent,quo in loco quisque magistratus,curialis praesertim, inueniri posset. Persecit etiam Lateranenses aedes ab Hadriano quinto antea inchoatas.Condidit praeterea a fundam elis Sancta sanctorum, primo sacello iam vetustate collapso:templumq; ipsum opere vermiculato ut adsuc cernitur & crusta marmorea exornavit : eoq; transtulit Apostolorii capita,donec templum Constanti manum sua impensa restitueretur. Quo facto, statim in capsulis argenteis suo iussu extructis,comitante populo in templum rostituit, condunturq; in sacello ad eam rem percommode fabricato. Eodem quoq;
die basilicam ipsam consecrauit, pridie Nonas Iulii is dies est habitus. Scribunt
historici quidam,neminem ante ipsum sacrificare religiosus visum, cum semper dum solennia ageret,iachrymas funderet.Erat enim religionis obseruatissimus,& adeo ordinis Minorum,ob contemptum rerum humanarum, amator, ut ipse etiam decretali epistola quaedam ipsius ordinis ambigua declarauerit. Vacatibus Ecclesiis nullus ponti sex celerius ac maturius consuluit, cum eas statim optimo cuique & idoneo committeret. Prius enim mores hominum & doctrinam inspiciebat,deinde vacantes sedes his statim committebat, quod diceret in mora periculum est cum non deessent qui diuina etiam cupidissime diriperent &oecuparent. Notarios & tabelliones,utpote sanguine pauperum & litigantium viventes, a se ut pelliferos reiecit, Gregorium decimum & Iohannem vigesimum primum hac in re imitatus.Verum quoniam ubiq; terrarum magna in magistratibus cor ruptela erat,constitui t ne magistratus ipsi ullo in loco magis quam annui crearentur: eos si quispiam retinere ulterius ausus fuisset,anathematis poena notabatur,
qua nisi a pontifice absolui non posset . Multa praeterea constituit, ad utilitatem -- An ci ἡ 'leri popusq; Christiani pertinentia, ut in titulis suis apparet. Non caruit tamenis sej in tantis laudibus reprehensione.Suos enim ita amasse dicitur, ut aliunde raperet A... quod eis condonaret. Nam quibusdam nobilibus Romanis castella vi abstulit, V ac se is dono dedit, maxime vero Surianum.Vbi idem pontifex tibi ac potus conti
nentissimus,subita tamen morte correptus, tertio sui pontificatus anno , mensem 1 is Da Vindie quintodecimo moritur. Quam mortem praedixisse quendam ferunt, sirida ib. notato per excrescentiam Tiberis vaticinio.Adeo enim in immensum excreuerar, ut altare sanctae Mariae rotundaequatuor pedibus & eo amplius excederet. Eius
214쪽
PONTIFIc V M. ni autem corpus Romam delatum, in sacello tituli beati Nicolai a se condito in basili ea sancti Petri sepelitur, tumulo marmoreo &vermiculato opere exornato, . quem adhuc cernimus anno domini M. CCLXXX. assimptionis octava die. Quo quidem anno Carolus rex beatae Magdalenae corpus iam antea a beato Maximino in villa sui nominis conditum, ornatiore sepulchro& maiore sacello exornauit, caputq; eius seorsum in theca argentea condidit. In morte autem Nicolai vacas lepontificatum quinque mensibus ferunt. Nam dum Viterbit a cardinalibus noui pontificis electio fieret, praeessetq; conclaui Richardus ex Hanibatum familia Romana ac sine conictione eri maria. qui paulo ante Ursum mortui Nicolai nepotem praetura Viterbiensi deiecerat: erat enim huius familiae hollis acerrimus: suo cardinales ex familia Ursina impediebant,quo mi talis electio fieret, nisi Vrsus in praeturam restitueretur. Hanc ob rem Viterbienses Richardum secuti,
consaueingressi,cardinales capiunt,3c in vincula conij ciunt. Quod ubi Romae cscitum est,eadem Hanibatum factio familiam Vrsnam ab urbe pellit, quae ita tim hi. 1 ,. populariter cuin sua factione abien Praeneste secessit. Post quin tu in itaq; men seni Gallici cardinales absentibus Ursinis, suffragiis Italos superantes, Galliculis
Artinus quartus, Simon antea vocatus, tituli sanctae Caeciliae presbyter cardinalis, natione Gallicus, patria Turonensis, pontifex electus, Viteri, ij coronari noluit, quod ei ciuitati ob impetum in cardinales factum, interdictum sacris putabat. Vrbem itaque veterem p tens, quod Oruietum vocant , eo loci omnia solennia peregit decimo Calendas Aprilis.Resui reiatonis autem die sex cardinales creauit: quorum de numero suit de comes Mediolanensis tituli sanctorum Marcellini & Petri,& Benedictus Caietanus sancit Nicolai in carcere Tulliano diaconus. Regem vero Caroluin ad se venientem n qn modo perbenigne suscepit, verum & eidem senatoriam dignit rem,qua a Nicolao priuatus fuerat, restituit: quod non ita ab omnibus probatum est,cum ea res excitatura videretur magnas in urbe seditiones, reuersis iam Vrsinis& pulsis Hannibalibus. Ursinis enim ob odium in Nicolaum conceptu m,Carolus mirifice aduersabatur.Iohannes itaq; Latini fratris vlturus iniurias, tutaturusq; dignitatem sibi a populo Romano traditam,comparato satis it illo exeici tu, in Vitcrbienses mouens,eorum agros longe ac late populatus est. At Martinus,qui tum in Montecta scone erat, Viterbiensiuin calamitate permotus, Ma thaeum ex gente Ursina cardinalem,Romam propere misit ad res componendas: qui ex itinere Iohannein populi Romani capitaneum ita enim populi ducem appellant secum duxit.Venerant S ed omnium factioni ina capita mandato legati: maxime veto Richardus Hannibal, ut ab interdicto, quod Viterbij contraxerat, dum conclave violenter irrupit,& cardinales Ursinos in carcerem conieci abs blueretur legati autoritate. Is itaque ad cardinalis pedes prouolutus, laqueu collo gerens, quod est maximii poenitentiae signum,ac veniana petens, absoluitur.COmposita autem hoc modo inter utranq; factionein pace, reuocatoq; exercitu Roma no ab iniuria Viterbiensium, pontifex Romanis statim concessit,ut ex civibus dii, os senatores sibi deligerent,qui urbem gubernarent. Delecti itaq; duo, Hannibal Petri Hannibalis filius,&Pandulphus Sabellus, oui ciuitate toto suo magistratu optime gubernarunt: potissimum lcpore, quo Martinus pontifex Palaeologavmonis pacta non seruantem, instante Carolo Siciliae rege, excommunicauit. Tu vero Palaeologus Caroli potentiam veritus,clam foedera cu Petro Aragoniae rege iniit, qui regnum Siciliae ob Constantiam uxorem Mansredi filiam, & Corradini neptem, tuo iure repetebat.Communi itaq; impcsa magna classis as vlioq; parabatur.Quare pontifex lcgatum ad Petrum mittit sciscitatu, quid sibi vellent tania
215쪽
dicis P LATINA DE VIT isti apparatus.Cui ille ita respondit nteriorem se tunicam laceraturum, si illam arbitraretur suarum cogitationum consciam seri poste. Abiit itaque re infecta
legatus. Petrus vero comparata iam classe in Africam contendens, Hipponensium littora vehementer populatus, in Sardiniam redi jt, expectans ut a Iohanne Prochita res nouae in Sicilia orirentur, quemadmodum inter eos conuene ratioborti sunt interim & noui motus in Cisalpina Gallia. Nam vicecomites familia nobilissima, duce Luchino Turrianos admodum potentes, Mediolano pellunt. Inde verb Luchinus in Hetruriam vicarius ab imperatore missus pudMinia te oppidum se continens, Florentinos & Lucerilis grauissimis incurii nibus vexabat,spretis pontificis interdictis,quibus hominem a ceruicibus socio-xum remouere conabatur. Perusini quoque sumptis armis, ita Fulginiates tum inuadunt,ut eorum urbem vi ceperint, & moenia aliqua ex parte demoliti sint. Quam ob rem a pontifice sacris interdicti,veniam deinceps meruere, persoluta tamen prius magna pecunia poenae nomine.Interim veris Siculi, quoru motus rex Petrus in Sardinia expectabat, superbiam ac libidinem Gallorum amplius se re nequeuntes, suadente Iohanne Prochita, in Carolum coniurationem ineunt, data die ad rem conficiendam, ut cum primum vesperi campana audita fuerit, ubique Galli nullo sexus discrimine habito crederentur. Qua in re adeo certe saeuitum est, ut etiam mulieres Gallico compressu praesnantes caesis dicantur .Hinc tritus ille sermo est, cum quis multorum interitum exoptat, Vt vel peras Siculas commemoret. Malum quoque fatum expertus est eodem tempore Guido Appius cuin octingentis equitibus Gallici nominis, ad recuperandam Romaniliolam missiis pontificis nomine.Nam dum Forum liuit oblidet, el-sentque erumpendi cupidi ciues,Guido Bonatu fastrologiae peritissit mus, concilies sitos adhortatus est, expectata astroriam benignitate, ut tum demum erumperent, quando eis signum daret.Fecere illi mandata,& in tempore erum entes, Guidonem cum omnibus fere Gallis interfecere: Atque ita urbs tanta obsidione liberata est.Carolus autem audita Siculorum desectione & uitia, cum magnis copiis in Siciliam traij ciens, primo Massanam urbem obsidet, quam certe per doditionem tandem cepisset, nisi Galli ultionis cupidi, deleturos se urbe minati fui sint.Tum vero Petrus Arago tantos motus ut diximus expectans, ea de re certior factus, e Sardinia propere in Siciliam traij ciens, Panhormum contendit, a ciuibus & Siculis perbenigne susceptus: quibus etiam regium nomen consecutus est, confluente undique ad eum omni multitudine. Hanc ob rem Earolus perterritus, Messana relicta, in Calabriam se statim recepit , expectaturiis filium Salerni principem, quem paulo post e Narbonensi prouincia cum aliquot cohortibus venturum sciebat. Reprehensus a Carolo Petrus Araso, quod
affinis consanguineusq; regnum inuadere ausus esset, respondit se misericordia
motum,calamitoso populo & indisna serenti petitam opem negare non potu ille: nuanquam id quoq; regnum iure haereditario ei deberetur,propter uxorem Constantiam Mansredi filiam,& Corradini neptem. Concrescentibus autem ultro citroq; iurgiis,res tandem ad singulare certamen deducta est: hac conditione tam
ut uterq; rex centum sibi ad tantum certamen commilitones cooptaret, loco certandi apud Burdegalam delecto.Vtrique enim rex Angliae amnitate coniunctiis
erat qui tantum certamen ,adiuuante Martino pontifice, tandem diremit. Verucu nihilominus Petrus Carolubello premeret,Martinus Gerardum Parmensem cardinalem legatum Neapolim misit,qui& populos in fide Caroli contineret, re Carolum ipsum adolescentem consilio&autoritate iuuaret. At vero cum l'etrus Rogerim Loriam classis suae praesectum Neapolim misisset, Carolus aliter sentiente legato & reclamante, nequa' tantum regnum fortunae committendum esse, in hostem mouens,non longe a Neapoli ingenti suoru clade superatur:& captus
in Siciliam primo,deinde in Aragoniam perducitur. Hoc certe ei non ac ' o,
216쪽
PONTI EI cum tus benὁ monenti legato ut par erat obtemperasset. am paulo post pater Carolus
cum ingenti classe superuenit, qua etiam eum hoste nondum victore decertare potuit let. Martinus autem calamitate Caroli permotus, Petrum Aragonen iem anathemate notat, eiusque regnum in praedam id occupare volenti exponit, si biecto si Petri iuramento absoluit, cruce signatos in hominem concitat, bonorum ecclesiasticorum ustirpatorem, ut ipse uicebat. Milites quoque ecclesiasticos curolo auxilio misisset, ni ei bellum in Flaminia gerere necesse fuisset con. tra Forolivia nos, qui adiuuante Guidone Montisset tri comite, deficere ab ecclesia sunt ausi, & quaedam etiam exstella haud longe posita oppugnare. Verum cum Guido ipse poenitetia ductu pace cum potifice imjstet, D moenia Forolivia norum demolitus est in ultionem Guidonis Appii, di magnam partem Flaminiae breui recepit. Vrbinum quoque, quod tum oppugnabat, cepisset, ni Rubsus Anguillarius Hetruriae comes, in oppugnatione ipsa mortuus fitillet. Duo
tum castris praeerant duces, quorum alter in Hetruriam tria sitis est, ad eam oram
tuendam, quae ad Soanam vergit: alter verὁ quem Iuvenalij comitem vocabant obsidionem iussu ponti ficis continuabat, suo ministrante clanculum auxilio Sccommeatu oppidanis ipsis Guidone Montefeltra no . Interim vero est in Martianus curis agitatus addubitaret, a quo duorum populorum, Pisanorum scilicet Se Genuensium, contra Petrum Aragonensem auxilium peteret, tanta repent ὀinter hos de possessione Corsicae contentio exorta est, ut ipsi aliunde auxilium peterent. Legatum tamen apostolicum pontifex adhortatus est,ut talia diu populos in fide eontineret,quoad Carolus cum stippietnento copiarum superuenisset. Ingressus deinde Neapolim Carolus,confirmatisque ciuium animis, in Africam prosciscens, febri correptus moritur: quare ad legatum ipsum totum guberna nodae prouinciae pondus recidit. Erat tum rumor, ac prope constans fama, Philip pum regis Franciae filium, comitem Attrebat ensem, eius regni causa aduentare: qui tamen deterrere Petrum non potuit, quo minus regnum vexaret, clim iam eonstaret eum cum paruis copiis aduentare. Nam pater Philippus in Aragopiam cum magno exercitu profectiariis erat, ad occupandum Petri regnum a Maria Htino pontifice grauibus censuris prius interpositis, in praeda n occupanti datum. Ponti sex autem tot curis circunia eius, ur uetanis etiam tumultuantibus nam
Gibellini Guelphos expulerant Persium proficiscitur. Vbi non multo post lenta febri diu vexatus, tandem moritur, pontificatus sui anno quarto, in ense primo, sepeliturque in cathedrali basilica. Ad cuius sepulchrum multi valetudinarii delati, multi caeci perducti, muti Se claudi , pristinam valetudinem sanctissimis
pontificis meritis a Deo recepere.
--- Onorius quartus, patria Romanus,egenteSabella,s milia nobilissima,
Qρ lacobus antea vocatus, diaconus cardinalis, Perusj pontifex creatus, p*' 'M H Romam venit an no domini millesimo ducetesimo octogesiuioquinto,
a fratre eius Pandulpho senatoriam di nitatem tum gerete. Tantae enim seuer itatis &iustitiae Padulplius est habitus, ut quoties Romani cines purgare ur. bem latronibus,sicarijs,furibus,parricidis vellent quorum tum in solo Romano magna copia ob seditiones ciuium erat non altu senatorem, quam Pandulphiim exposcerent. Is etsi podagra & chiragra vexabatur, no tamen animi magnitudine& eon stantia a bene valentibus superabatur. Eodem quoque molim ita etiam interdum Honorius laborabat,ut ei instrumentis quibusdam ad id apte fabrefictiς, sacrificare necesse esset. Consilio tamen & prudentia tantum valuit, ut non multum corporis vires in eo desiderarentur, quippe eum solus plura prope videret,
217쪽
Ipso aedificans,ed ad incolendum multos quoque Romanos excῖtaui unde breui mons ipse frequentibus aedificijs incoli coeptus est.Clim autem neminem laedera in pontis tu suo constituisset , omnibus prodesse quoad fieri poterat, prouocatus Petri Aragonum regis iniuria, qui regnum Siciliae occupare conabatur, Martini interdicta contra Petrum confirmauit.Rodulphus autem imperator comparandae pecuniae studiosus, cancellarium suum e sente Flisca in Hetruriam musit qui populos omnes liberos faceret,& eos potissimum qui se pecunia redim rent.Persoluere autem ob eam rem Lucenses duodecim millia nummii auri: Florentini vero sex millia qui stat tiri liberi omnino ficti, magistratum que priores
artium vocant addito vexillisero iustitiae creavere . Non displicuit haec venditio Honorio,licet indigna tanto principe videretur, quod ea ratione ecclesiastica ditio futura securior videbatur, cum non amplius imperatori liceret liberas ciuitates vexare. Dum vero rex Franciae urbem Gerundensein obsideret, curaretq; P trus Arago,quo minus in castra hostium commeatus a Narbona ferrentur, acri praelio commisso graue vulnus accipiens,paulispὁ si male curatiis moritur,atque
ita Gerunda dedentibus ex pacto ciuibus, in potestatem regis Franciae redacta est,qui non diu superuixit A x febre enim moritur contracta in castris , dum Pe pinianum obsidet. Cuius etiam classis non multo poli in portu Narbonensia Rogerio Loria capta de incensa est. Duos habui Hsilios Petrus Arago, Ferdinandumta Iacobuin: Ferdinandum autem natu maiorem Aragoniae,Iacobum vero Sicilieregem ex testamento reliquit. Hae autem ratione mortuis primis regibus, bella ad secundos transata sunt: qui hinc Pitanos, hinc Genuenses maritimis pralijs insignes, trahere in partes suas conabantur. Verum hi odio Sc armis inter se certantes,tanta rabie apud Lamellum insulam Pisano portui vicinam concurrunt, ut exPisanis, qui triremes quadraginta nouem ainitere,duodecim millia hominu desiderata sitit,parti in caela, partim capta: quam quidem calamitate mi Honorius ita aegre tuli t,ut paulum abfuerit quin Genuenses obsti nate nimium Pisanos insequentes,interdicto ecclesiastico notaret. Ea calamitas adeo certe Pisanos attriuit, ut nilquam pollea vires recuperauerint.Edoardus vero Angliae rex in Vasco niam tum se contulit,pacem compositurus inter Carolum adolet cente regis Fraciae filium, quem diximus bello captum,Se Ferdurandum Aragoniae regem.Confecta iam ex sententia res erat,& de libertate Caroli agebatur, cum interim legatus apostolicus de comes Attrebatensi Auelini comite adiuuante, Cathinam urbem occupant,eoq; ex Hetrui ia collectas copias transmittunt. Hanc ob rem Ed
ardus re insecta in patriam rediit.Rogerius autem Loria gallicam classem ex Sicilia redeuntem occupans, Ferdinandi regis fortunam meliorem reddidit. Ad ij cere certe animum huic bello Honorius non potuit,quod armis a Guidone Felirano in Flaminia vexaretur. Verum tandem superato Guidone, tota Flaminiam breui recipit. bra diu tamen pδst moritur pontificatus sui anno secundo, die uno, co puso; eius a sancta Sabina ad basilicam Petri magna funeris pompa transfertur: npetiturq; sepulchro marmoreo,quod adhue extat in numerum a Pio pontifice translatum,ut insignia familiae indicant,eiusq; epigrama:&merito quidem,cum vir fuerit omni vita probatissimus,& Christianae religionis amantissimus. Nam& ordinem carmelitarum non satis in conciliis probatum, mutatis chlamydibus nigris in albas:&ordinem eremitarum apud Parisios improbatum, confirmauit. Solum autem cardinalem Iohannem Boccamatium episcopuin Tusculanum, suo pontificatu creauit,viros dicens, Sceosdem bonos ac doctos, non etiam rudes & rerum humanarum ignaros, in tantum collegium cooptandos esse. Adeo vero auli cos amauit,ut quotannis, aestate pRhsertim, Tibur proficisceretur,vit adiaestus v bani causa, unde multae aegritudines oriuntur Mortuo autem Honorio,dece in
sibus sedes tum vaeat. Nam cum apud sanctam Sabinam conclaue haberetur, multi cardinales repentina aegritudine sunt correpti: quorum de numero moritur
218쪽
PONTIFicu M. χ Iordanus Vrsinus comes Mediolanensi Hugo Anglicas, Germasius Andeanensis decanus Parisiensis, & Antherius vir insignis. Hanc ob rem soluto conclaui,
in aliud tempus magis salubre rem ipsam reiiciunt, maxime vero cum terraemo
tus ipsi,qui tum permagni fuere,religionem quadam iniecerint,quis mi uus tum
Icolaus quartus, natione Picentinus, patria Ascul Dus , Hieronymus fati'. antea vocatus, ordinis Minorum frater & generalis, deinde presbyter cardinalis apud sanctam Sabinam, decimo mense post mortem Hono-- j rij pontifex creatur,collocaturque in sede Petri, ipsus sancti cathedra.
Reate deinde prosectus,ob seditiones qus tum Romae subortae erant, quos ain cardinales creat eb omni fere religione. Omnes enim pariter amabat mec plus se debere affinibus & cognatis,quam cuiuis bono arbitrabatur. Virtutes & vitia faciebant, ut in hunc magis quam in illum inclinaret. Horum de numero quos cardinales crea suere Neapolio,Petrus Columna, Hugo Collonius ordinis Praedicatorum doctor insignis, Matthaeus Aqua sparta fratrum Minorum generalis, Episcopus Portuensis. Romam deinde post annum rediens, sedatis aliquantulum perturbationibus ciuium,apud sanctam Mariam maiorem habitauit, quam basilicam ipse una cum Iacobo Columna restituit, ut in fornice maiori apparet: unde saluatoris ipsiusq; pontificis, ac Iacobi cardinalis imago ex opere multuo adhuc cernitur.Idem quoq; pontifex anteriorem posterioremq; partem basilicae Lateranensis restituit,ornauitq; opere vermiculato, quemadmodii literae ipsae indicant. Interim vero reges Aragoniae&Sicilie his foederibus,adhortante Nicolao pacem ineunt,ut rex Carolus e vinculis missu sua impensa Iacobum Aragonem Siciliae regem constitueret:quod nisi triennio id effecisset, in carcerem se rediturum pol
licebatur, datis ob eam rem obsidibus duobus filijs, Carolo,cui postea regi Vnaarie creato,Marcello cognomentum fuit,& Loysio, qui post bene actam in ordine beati Francisci vitam, in sanctos relatus est. Dum haec autem in Europa gererentur oldanus discordiis Christianoru fretus, Tripolim Asiae ciuitatem in signem quidem,interfecto Christianorum praesidio,igni ferroq; euertit. Parem quoq; calainitatem Sidon & Bariatum pertulere, nemine adiuuante. Restabat Ptolemaida in annos duos inducias a Soldano consecuta: hanc ut tueretur Nicolaus pontifex annixus, milites ad vexillum Christi vocat,aere suo conductos. Hi ad mille de quin
senti fuere. Hos postea multi nullo dato nomine, nullis signis &auspicijs secuti,
cum Ptolemaidam peruenissent, non minora Christianis quam Saracenis damna intulere. Soldanus au te cisim res suas repetiisset, nec redditae essent, nostris omnibus exitiu comminatus est. Magna inter Christianos de possessione Ptolemaidaecocertatio tum orta erat,cum eam patriarcha Constantinopolitanus, Templarii
Theutonici, rex Cypri, Siciliae rex Carolus vindic re anniterentur. Erat & Pisa nis in animo Ptolemaida repetere ut ipsi dicebat suo iure, q uos profecto bellum
in Hetruria ortum,a tanta rei scedi tale auertit. Hi enim Vgulino comite cum duobus filijs, totidemq; neptibus in carcerem coniectis, inedia interempto,animos Gibellinoria in Guelphos ita concitarunt, ut omnibus pariter exitiu minarentur. In Aretinos primum arma conuersa sunt, petentibus id exulibus Gibellinis: preerat tame Λ retici Guillelmus Petramala eiusde ciuitatis Episcopus,cui Feliranus comes Sc Floretini auxilio venerant. Verum cum Florentini non satis suis copi;s fiderent,etiam eo mi sere Caroluin secundum cu aliquot cohortibus, qui ad pontificem iturus, forte ea tum iter faciebat. In agro Tiphernate collata sunt castra castris: Tiphernum,ciuitatem castelli mutato nomine nunc vocat.Commisso itaq; praelio, magna statim de Florentinis caedes fieri cepta est. Verum non ita multo
post mutata fortuna, cadentibus tame in praelio Guillelmo Episcopo,& Feltra nu
219쪽
eomit ex Gibellinis ad tria millia intersecta,&duo millia capta dicuntur. Camispaldinum locum ubi pugnatum est,accolae dixere. Carolus autem tanta victoria potitus,recta ad Nicolaum proficiscitur, ac utriusque Siciliae regnum nudatario rure obtinet. Hoc ubi Iacobus Arago intellexit, oppugnare Caietam statim aggreditur. Ne quid autem deesset ad perturbandam Christianorum quietem, inter Philippum Franciae Sc Eduardum Angliae reges grauissimum bellum exortum est : quae res & Christianos in Asia mirifice perturbauit, I hostibus nostris delendi in Asia Christianum nomen audaciam &spem dedit. Sol danus enim,quitum grotabat, ad centum D quinquaginta millia hominum, filio duces tolemaidam miserat.Interim verbduo ruin mensium obsidione protracta, patremortuo, filius statim sufficitur: qui certe acrioribus animis urbem oppugnans, completis sessis,praedaque militibus promissa, ad moenia usque iam pugnando
peruenerat, cum a Christianis erumpentibus magno suorum incommodo in castra retruditur.Dum haec in Asia gererentur, Nicolaus pontifex duos elatere is gaios , Benedictum Caietanum, Sc Gerardum Parmensem in Franciam properemittit, qui composita interdilos reges pace, eos contra Saracenos Ptolemaidam oppugnantes animarent. Nain & pacem inter Iacobum Aragonensem,Sc Car
tum captum his conditionibus quas supra memoraui iam composia erat, quo omnibus in hostem liberius proficisci liceret :& parare classiem coeperat, de pace fere certus.Sed nec reges ipsi pontifici bene monenti obtemperarui, nec qui in praesidio Ptolemaidae erant, inter se dissidentes quemadmodum poterant vim liosti uin propulsarunt. Dilabentibus enim quotidie multis, soli tum ad duodecim millia remansere, qui postea cum patriarcha Hieros bly mitano per Dromone ad id seruatum,sugientes,primo secunda nauisatione usi, tandem sub ipsam Cyprum naufragio periere. Sol danus autem desertam cultoribus urbem ingressius, eam ferro ac flamma statim euertit, anno centesimo nonagesimo sexto, posteaquam a Gothisredo capta fuerat. In tantis autem malis insula Cyprus Sc AOmenia minor, Celicia prius appellata, in fide Christianorum tamen permansere. Instabat tum vel maxime Nicolaus, veritus ne hostes reliquum Asiae oceu parent, ut imperator Rodolphus eo copias suas mitteret. Quo non ita multo post mortuo, cum Adolphus Hata electus successor, imperii iura repeteret, ab Alberto Rodolphi filio in agro Spirens praelio interficitur. Vir ouidem insignis, sed parum milite ac pecunijs potens: oppressi is enim multitudine hostium potius quam superatus dicitur. Nicolaus autem pontifex taedio animi ut quidam putant quod male sibi cedere omnia videret, quodque etiam plus. quam pontificem decebat, in partes declinauerat, Romae apud sanctam Mariam
maiorem,pontificatus sui anno quarto, mense primo,die octauo moritur, eoque
loci sepelitur,ad caput basilicae apud Petri Columnae cardinalis sepulcbrum , ut in panimento cernitur,emblemate & porphyreticis lapidibus notato. Post eius vero mortem cardinales Perusium prosecti, quo eis liberius eligere pontificem liceret ,rem ipsam discordijs intestinis biennio menseq; tertio in longum dedux
re.Interim autem Michael Palaeologus imperator Constantinopolitanus moritur Quo minus autem eius corpus in loco sepeliretur sacro,vetuere sacerdotes Semonachi, lude occidentali Ecclesiae in Lugdunensi concilio acquievisset. Andronicus aute Michaelis filius, libeter tum quidem cum Latinis sensisset,si quid auxilii a nostris habuisset.Verum cum sedes vaceret destitutus auxilio Andronicus, fide Catholica tandem defecit. Haec autem incommoda Carolus secundus rex Neapolitanus prospiciens,e Narbonens prouincia Perusium veniens,cardinales iplos sepius ad concordiam &electionem pontificis adhortatus est. Nec id quidem facere destitisset vir insignis, nisi aeriter reprehensus a Benedicto Caiet mo patria Anagnino,quod instando acerbe nimium,ipsis cardinalibus vim afferre videretur,quorum staffragia libera esse deberent.
220쪽
Aelestinus quintus,Petrus Moroneus antea vocatus,professione anachorita,patria Eserniensis, secundo a Sulmone miliario coenobium incolens, instante Carolo rege Sc Latino cardinali, pontifex creatur: adeo maiore omnium admiratione, qubobsanctitatem vitari tanto fastigio rerum sponte remotior esse videbatur, Aquilam itaque post creationem suam profectus,eo statim cardinales omnes Perusio ad se vocat. Instabant tamen illi &literis Senunciis,ut Perusium proficisceretur ciuitatem pontificali dignitati ina .gis conuenientem.Vicit demum Caelestini sententia, quod ita velle Carolum regem intelligebat. Omnes igitur eo profecti,Caelestinum ipsum ut verum pontificem adorant.Eius autem coronationi interfuisse ducenta millia hominum Pto. lemaeus scribit:&se etiam ad tuis te fatetur: homines credo motos nouitate rei& sanctitate viri, quod homo eremita ad tantum dignitatis gradum non ni si diuinitus prouectus esse videretur post tam longam eligentium contentionem. Inito itaque pontiscatu, duodecim cardinales statim creat, viros integerrimos, quorum denumero duo eremitae sunt habiti . Verum cum Caelestinus a priore vita ob pontificatum nequaquam declinaret, adeo benignus Se facilis omnibus petentibus erat, ut eadem diuersis concederet: via de&coistemptus dignitatis,& imminutio pontificatus oriebatur. Erat si quidem ob ni tua tam vitam, quam antea in eremo duxerat, rebus agendis parum idoneus . Hanc ob rem de abrogatione eius mentio fieri coepta est maxime verδ mortuo Latino cardinali viro optimo,eius autoritate Caelestinus tantum pondus adhuc sta ili nebat. Verum instantibus acriter cardinalibus quibusdam,maxime verb Benedicto Caietano , viro in iure ciuili & canonico peritissim p vasroq; , qui primum locum apud pontificem tenebat,ut se pontificatu abdicaret, ne Ecclesia Dei ob imperitiam gabernantis periclitaretur, de omittendo pontificatu cogitare epit. Hac autem eius leuitate& superstitione motus Carolus, hominem amicissimum Neapolimi erducit,eiusq; animum a tanta foeditate rei amouere conatur, clamante ubique ocorum populo,se nolle alium pontificem quam Cflestinum,idq; ab eodem po- tifice precibus de obsecrationibus contendente. Cui pontifex respondit, nil aliud se esse facturum,quam quod Deus vellet quodq; ipse e rep.Chi istiana esse censeret.Tum vero cardinales abdicationem hominis quaerentes, vehementer instant, ut id quam primum agat, proposito rei p.Christiane discrimine,quod sua ignoratione imminere omnium ceruicibus olfendebant, affirmantes omnia mala tum
accidentia,die iudicij sibi imputatum iri. 1otus his verbis vir sanctus &simplex, futurum se in eorum potestate dixit, modo id iure fieri posset. Quare consti tu tio omnium consensu facta est, licere pontisci abdicare se magistratu. Quam quidem con stitutionem Bonifacius octauus eius successor pollea confirmauit, que- admodum libro sexto decretalium apparet. Tum vero Caelestinus ad priuatam vitam se redigens, alterius subrogandi pontificis cardinalibus ex instituto potestatem dat, pontificatus sui mense sexto . Atque ita Benedictus Caietanus plurimorum consensu pontifex creatus, Caelestinum ad eremum abeuntem, ex itinere ad se retrahit, eundemque praefecto arcis Fumonis, quae in Hernicis est, custodiendum tradit. Hac ratione motus, ut ipse dicebat, ne autores seditionum aliquam calamitatem hoc duce Ecclesiae Dei aliquando inseritant, licet reuera hominis sanctitatem admirarentur. Vtcunque est , constat hominem ipsum magnae ingratitudinis & calliditatis fuisse: quippe qui ambitionis causa & virum sanctu deceperit,du eu magistratu se abdicare copulit: & captu vitam eremiticam appetentem, in arce Fumonis dolore animi ante tempus mori coegerit,anno uno, mense quinto poli initum pontificatum. Sunt autem qui scribant , Caelestinum post mortem adeo miraculis claruisse, ut plerumque in conciliis de eo in sanctos