장음표시 사용
241쪽
23 PLATINA DE v I Trs Fuit praeterea tantae innocentiae Sc placabilitatis, adeoque humanus & pius, ut ab
omnibus unice diligeretur. Eo itaGue tempore, quo pontificatum imjt, Romae senator singulo semestri a pontifice datus, ius populo dicebat.Vrbis autem cust diam, totam reipublicae administrationem Sc curam Banderes; tum gerebant.
Banderesij enim appellati sunt germanico verbo a vexillis, quibus in bello utebantur. Singulae enim curiae signo internoscebantur suo: capita regionum nunc u
cantur, qui urbis tribubus praesunt. In Cisalpina autem principes illi,quos diximus in vicecomites coniurasse, Rhegium a vicecomitibus possessum, proditione occupant. Supererat arx, per quam Bernabos urbem ingressus, hostes primo impetu fundit, Rhegiumque libere recipit, Lucio theutonico duce inde deturbato. Agebantur haec in Italia, clim Perinus Cypri rex, Petro genitori in regnum suia fectus,magnarum discordiarum inter Genues es & Venetos causa fuit. Nam dum Famaguliae coronationis suae pompam duceret, adessetque Genuensis & Vene- nil ui. tu baiulus ita enim appellant mercatorum praetores velletque uterque ad
dextra regis incedere, tantus repente tumultus exortus est, ut Genuenses caesi ac
pulsi per ignominiam sint, regem Venetos magis, quam in Genuenses inclinante. Hanc ob rem Genuenses Petri Fregosi auspicijs, Dominici Fregosi ducis fir tris, comparata quadraginta triremium classe, Cyprum hostili animo inuadunt, quatuordecim millibus hominu in insulam positis,qui omnia serro ac flamma vastarent,ob violatum ius gentium. Rex vero ab omnibus auxilio deiti tutus, ad misericordiam confugiens,dedita Famagusta, quadraginta millia nummum auri quotannis Genuensibus pollicetur,si pacem reddiderint. At vero c&n legatus pontifi. cis in Italiam venisset ,resque ecclesiasticas recenseret, inita cum vicecomitibus pace, initium perturbandi omnia a Pratensibus ortum est. Hi enim vindicare se in libertatem a populo Florentino quaerente exercitum Ecclesis permittente legato, in Hetruriam vocant: quem ita Florentinus populus pecunia corrupit, ut eorum auxilio Pratum ingressus,& coniurationis capita ultimo supplicio affecerit,& multa vexilla libertatis literas & nomen prae se terentia, pluribus cohortibus distributa,ad oppida transmiserin i, populos ut dominos cohortantes, ut libertatis Ecclesiae memores, iugum reij ceret. Primi autem Tiphernates quos Castellanos vocant ab Ecclesia descivere: hos deinceps Perusini,Tudertini,Spoletini,Eugu- bini, Viterbienses, Forolivi enses, Asculani secuti sunt.Occupauerat tum etiam Astorgius Mans redus sub Bauaro, tyrannidis dulcedine gustata, Granariolum agri Faventini castellum, ad quem opprimendum e Bononia legatus Iohannem Hau cui cum aliquot cohortibus mittit. Tutati sunt Astorgium Florentini &Bononienses, qui excluso Hauc ut cum omni praesidio, in libertatem se vindicauerant.Haucut vero cernens Faventinos ad rebellionem spectare,&ciuitatem crudeliter diripuit, caesis passim omnibus, quos obuios miles habuit, Se solum urbis viginti millibus nummum auri Nicolao Se Alberto Estensibus fratribus vendidit, occulato Basnaca uallo, ubi impedimenta exercitus sui ad tempus reposuit.
Tum vero pontifex cognita tanta rerum permutatione, cardinalem Gebennensem legatu incum sex millibus equi tum Britonum in Italiam mittit: qu i per Taurinos descendentes, sine ullo maleficio vique ad Bononiae portas peruenere, v bem obsessi iri. Sed legatus cognito Florentinorum aduentu, qui Rodolpho Va raneo duce Bononielibus suppetias ferebant, cum copijs suis Cesennam hyematum concessit: in qua urbe ita tumultuatum est ob superbiam Gallorum, ut se
centi Britones interfecti sint, reliqui urbe eiecti. Qui postea per arcem ingressi,
aucti numero, caedibus ti rapinis omnia complevere, neque his quidem parcentes, quorum aetas suppliciter veniam petit: Glae virgines & iuniores matronae ad iniuriam reseruatae sunta orolivi enses autem veriti, ne a legato inopia consilii Segubernatoris opprimeren tur, nebaldum,Pynum,Iohannem,Theobaldum,or, delaphos dominos in urbem recipiunt, quorum virtute ab impetu Britonum d
242쪽
la, quae in Italia committebantur, sua absentia feri,nau tragiumque tam diuturnum absente gubernatore committi, de profectione sua ad Italiam vir bonus diu multumque cogitare coepit: sed hominem permaxime mouere cuiusdam Opiscopi verba, qui interrogatus a pontifice, dum simul in ambularent, cur non rediret ad ecclesiam suam, quam haud par erat tam diu sine pastore nudam relinqui: Cur, inquit, tu summe pontifex caeteris exemplum daturus, tuum epi scopatum non repetis, ecclesiamque Romanam ΘMotus his verbis pontifex, paratisque in Rhodano vna & viginti triremibus, alid se iturum simulans, ne a Gallis retineretur,si se profecturum ad urbem intellexissent: ipsam namque curiam emolumenti causa in Gallia volebant.Genuam itaque primo, inde Corn tum contendit : unde terrestri itinere nauigatione pertaesius, hyeme praesertim,
Romam peruenit anno domini M. CCCLXXVI. Idibus Ianuariis, pontificatus sui septimo, migrationis vero Romans curiae in Gallias anno septuagesimo.Quo autem apparatu, quamque incredi i populi Romani laetitia susceptus in urbemst,honorato quoq; obuiam prodeunte, non attinet dicere,cum vultu, gestu, acclamationibus omnem laetitis sipeciem effuderint, ut filij solen t redeunte peregre exoptato parente.Indigebant omnia aduentu pontificis . Nam & moenia& basilicaedi publica ac priuata aedificia ubiq; ruinam minabatur,quae certe magna ex parte rellituit,ut turris suo iussu aedi ficata ad sanctam Mariam maiore i ndicat. Labefactati etiam ita ciuitatis mores erant,ut nihil urbanitatis habere videretur,utq; illi mores aliunde petendi essent,quae totum orbem terrarum quondam ad urbanitatem redegerat.Collocata itaq; in urbe sede sua ponti sex ut Donum pastore decet omnia circunspicere coepit,de medelaq; vulneribus in reda cogitare: pax igitur qua sanari nondum obducta vulnera poterat, sibi diu multumq; cogitanti oblata est.Legatum itaq; primo ad Florentinos mittit,qui ad arma spectabant, eosq; adhortatur, ut aequas pacis conditiones non detrectent. Hi vero pontificis potentiam suspectam sabentes, ne ad pacem cogerentur, cum Bernaboue hoste paterno auitoq; foedus & amicitiam ineunt.Postea vero Iohannem Hauciat pecunia&pollicitationibus corruptit,ab ecclesia in partes suus trahunt: quo successit elati, nullum iniuriae contumeliaeq; genus praetermittunt, quod in pontificem transferri posset:qua ex re anathemate notatb hac insolentia usi sunt,ut etiam sacerdotes sitos, quibus a sacris interdictum erat,celebrare contra ius fasq; coegerint. in vero pontifex a precibus ad arma conuersus, conciliatis prius Bononiensibus, qui suo nomine urbem gubernarent,Varraneum mercede conducit, hac in re Florentinorum artibus usus,eiq; exercitum ecclesiae committit, paulo post in Florentinos moturo.Id ne ut destinauerat statim faceret,discordia inter Genuenses & V netos orta effecit. Veri tus enim est ne aliqua externa vis Italiam inuaderet, si ipse suoque cum Florentinis decertaret.Nam dum Andronicus Genuensium auxilio fretus,quibus Tenedon insula mercedem facinoris permiserat, patrem Caroli Iohanne Constantinopolitanum imperatorem regno deturbasset, Veneti eundem in patriam reduxerunt,ac Tenedon insula ab eo accepere. a ex re indigna
ti Genueses,in aliud tepus vindicta distulere,veriti potis cis anathema, qui viriq; populo interminabatur, nisi ab armis discederet cu diceret neutri eorum bellum illud competere.Sed dum vir sanctus accurate agit omnia,quae ad pontificem per tinent,intolerabili vescae dolore moritur, sui pontificatus anno septimo, mense quinto,quinto Calendas Aprilis, millesimo trecentesmo septuagesinooctauo: sepeliturq; in basilica beatae Maris in via noua sepulchro marmoreo,quod adhue
visitur, tanto omnium cum gemitu &lachrymis, quanto nunquam ante quisquasepultus est: parente enim & unico genitore priuati omnes videbantur: Lugebantq; no modo praesentem,verum etiam suturam calamitatem, in quam sublato
optimo pontifice ob patrum discordiam incidere.
243쪽
Ortuo itaque Gregorio, cum de creando nouo pontifice mentio habe retur,clerus populusq; Romanus ad cardinales concurrunt, eosq; rogant, Vt unum aliquem virum praeliantem deligant e natione Italica,
qui de Ecclesiam Romanam ,&Christianam rempublicam integrε ac. sancte gubernet: aliter de Christiano nomine, illo maxime rempore actum esse, nisi optimus pastor tum deligeretur. Italum autem requirebant,ne si Gallus deligeretur,Romanae curiae iterum migrare ultra montes necesse esset, cum maximo
urbis Romae toti usque Italiae detrimento & damno, quod dicerent absente pontifice omnem prouinciam urbemque Romam tyrannicis seditionibus continubvexari , eccletiasque Romanas neglectas & incultas situ, squalore iam ma3na ex se parte prolabi, tollique ob eam rem populorum pietatem Romam continue proficiscentium, cum videant Sc sedem pontificiam, titulos cardinalium Sc monasteria,ac sacra issima martyrum loca sine tecto, corruentibus iam parietibus, pecoribus de brutis animalibus patere:aequum est ut eo loci pontifex resideat, ubi Petrus sedem pontificiam, relicta patria sua, relicta natione, volente Deo collocauerit,auxeritque martyrum,coni Grum,sanctissimorum pontificum cineribus aesanguine: unde pastores Ecclesiae undequaque circunspicientes mandatorii Christi memores, incitatiq; maiorum exemplis,quoru martyria & rex Testas ante oculos haberent, saluti hominum consulerent, patrimonium beati Petri recuper
rent, quod pontificum absentia in Hetruria, in Sabinis, in Hernicis, in Vmbris,
in Piceno,in Flam in ia,a tyrannis quibusdam occupatu fuerat.Reticere se in praesentiaru,quam imminuta sit hominu pietas & peregrinatio ad urbem Romam, imo ad sanctorum corpora Sc reliquias visendas ob poti ficum absentia quq adhuc redintegrari posset,si pontifex Italicus crearetur.Respodere tum cardinales, sibi curae fore,ut virum optimum deligerent,qui ecclesiae Dei praeesset,nulla per sonarum aut nationum acceptione habita,ad imitationem saluatoris, qui ad apostolatum viros ex omni natione delegit: irent ipsi, & bono animo essent, arbitrarenturq; se nil acturos,quod non totum ad honorem Dei, ad utilitatem Ecclesiae
Romanae, totiusq; Chtalliani populi pertineret. Disposito deinde apud sanctum
Petrum conclavi, collocatisq; in Vaticano militum stationibus, ne tumultu aliquo tanta electio impediretur: ubi de ineundis suffragijs mentionem faciunt,m .na contentio subito exorta eis Tredecim erant cardinales Gallici: hi pontificem e suo corpore Volebant,quatuor erant Italici: quoru unus ex gente Vrsina ad pontificatum maxime aspirauat.Inclinabat au te in Gallos, quippe qui plures erat, res ipsa: sed forte sortiana in ter Lemonicen ses & reliquos Gallos orta discordia, cum utraq; pars e suis aliquem creari vellet,eisecit,ut Bartholomaeum Baresem archie piscopum, patria Neapolitanum,uelut alibi legitur,Pisanum, extra colle tu ca dinalium pontificem crearet, absentem quamuis, Urbanumq; sextu appellarent. Prius tamen quam in publicum prodi ren t,sci tu inq; sit Vrbanum pontifice creatum esse,calumniari Galli electionem illam fraudibus Sc metu extortam, instantibus Romanis vi ruarinis,ut Italus aliquis crearetur.Cardinales autem e conclaui prodeuntes, partim in Hadriani molem,partim veris ad montana loca confuger impetum populi furetis vitaturi Secessit& ad Vicouarum cardinalis Ursinus, in tanta discordia magnam spem consequendi pontificatus collocans.Veriim noita multo post cardinales poenitentia ducti,ad urbem venere, Urbanumq; ante e lectum confirmarunt,consalutarun tq; , ut verum pontificem decebat. Post mensem vero tertiu in calores urbanos Galli culpam reij cientes,a pontifice petunt, visbi profici sici Anagniam eum bona eius venia liceat,aerem mutaturi pestiletem, aestate praesertim, maxime vero Gallis: sed reuera seueritatem Urbani veriti, abi te.Na semel atq; iterueos ad se vocatos admonuit,ut manus absti nentes haberet,
244쪽
non dona aliqua, non munera acciperent, dum causas agunt,dum patrociniu suum beneficia petenti praestant. Interminatusque est se acerrime puniturum in simonia deprehensos,aut iniustas caulas fouentes. Praeterea vero ostendit sibi placere,& ita velle, ut pompam dimitterent,tantamq; familiarium turbam & equorum, cum id quod in tales sumptus consumerent, ecesesiae Romanae perniciolos, pauperibus Scrusti tuendis corruentibus basilicis deberetur: se deinceps bonorum delectum habiturum dicebat, amrmans malos sitorum sagitiorum poenas laturos, nisi sententiam mutarent. Et quia sentiebat cardinales Gallicos de reditu curiae Romanae in prouinciam suam aliquando mentionem facere, aperta ostendit se Romae mansurum, neque cuiquam suadenti ut inde abire obtemperaturum,quod diceret fundamentum uniuersalis ecclesiae fideique Christianae, Romae iactum &auctum ad culmen esse.His itaque rationibus moti cardinales Gallicim hi maxime, qui thesauros ecfesiae in morte pontificum expilauerant, qui que pro arbitrio animi sui omnia prius agebant, Anagniam primo, mox Fundos
confugere,ubi primo in Urbanum ut falsum pontificem inuecti sunt,quod dicerent hominem vi creatum, vi etiam coronam pontificatus accepisse, cum electio illa & coronatio in loco minime tuto si habita, in qua liberae deberent esse hominum voluntates, libera suffragia, cum contra ipsi a populo Romano coacti sint Italicum potius quam Gallicum eligere. Has autem ob causas sede vacant ut ipsi dicebant, octo namque erant Iohanna regina fauent Gebennensem cardinalem, qui ante legatus innialia suerat, pontificem deligunt, eique Clementi septimo indita appellatio est.Ηinc magna discordia in ecclesia Dei orta, & diuturna, quam schisma vocant, clim pars Christianorum principum Vrbano, pars Gebennensi faueret. Neque hoc modo contenti seditiosi cardinales, Britones, qui multa ecclesiae castella, multas urbis villas iam diripuerant, arces due occupauerant,in pontificem & Romanos mittunt. Ad pontem Salarum Romanus populus hosti incomposito agmine obuiam factus, superatur& caeditur. Verum cum postea apud Marinu pugna magna animo rucocitatione iniissent, adeo Britones caedunt,ut vix nuncius tantae cladis superfuerit .Qui in arcibus erant,se aliquadiu ac suos tutati sunt,maxime vero arcis Surianae praesectus,qui post multos annos Martino pontifici deditionem fecit.interim vero Genuenses odiu quod in Venetos mente coceperant,ostendunt,ascito in societatem belli Lodovico Vngariae rege,Francisco Carrariensi Patauino domino,Austriae duce,patriarcha Afui Ietesi.Sentiebat tu cu Venetis Perinus Lusignaneus Cypri rex, & Berna bos vicecomes. In primo aut cogressu nauali praelio superiores veneti fuere, in littore Antiatu,Victore Pisano classis psecto. Ex decenanq; Genuensiti triremibus quinq; amissae sunt. verbmarchiones Carreti, adiuuate Cernaboue, Albingaunium quod nunc Arbinga vocant Naulu Stea strii Francu de Genuesibus occupat. Veru non ita diu post ingratia cu Genuesibus redelites, oia reddidere.Genueses prς-terea coiecto in carcere Dominico Frego duc eiusq; fratre Petro,&Nicolauni Gualchum ducatui,Se Lucianum A uria classi maritimae praeficiunt.Bernabos vero, tui filia regi Cypro in matrimonium collocauerat eum cum duodecim trir mibus,sex Catelanis,& totidem Venetis, honorifice ad maritum in Cyprumisi tr ibus triremibus Perinus deinceps terra mariq; Famagusta oppugnat, sed frustra, acriter qui in prssidio erant urbe defendetibus,disiectaque etiam ventis & procellis classe. Non cessabant hinc Veneti, hinc Genuenses maria ipsa, tum inferum, tum superum vexare.Nadum Carolus Zenus classis Venetae praefectus, Tyrrhenum mare Genuensibus in sellum reddit,Lucianus Auria Adriaticu cum magno Venetorum detrimento discurrit,ab Iadera,vbi stationes habebat, in Venetos mouens:Iadera nanq; regis Ungariae erat.Ob hanc autem iniuriam commoti Uen ti, cum allicere ad certamen Lucianum no possent, Catarum de Sibi nicum ipsius regis oppida,incendunt.Interim vero mortuo Galeatio vicecomite, anno domini
245쪽
millesimo trecentesimo septuagesimo nono,tota sere Insubria ad Bernabouem inclinatura videbatur: qua ex re maximam voluptatem cepere Veneti, sed frustrarnam & dimidia pars regionis primδ, deinde tota Iohanni Galeatio nepoti obtigit.Lucianus autem Genuensium praefectus, Polam moues, classem Venetorum in portu ipso superat Sc capit. Verum dum incaute nimium in hostem fugientem ruit,lancea transfixus moritur. Vtraque classis&victrix Sc victa, Iaderam perducitur, quo statim Genuenses Petrum Auriam in demortui fratris locum misere cum triremibus nouem,alijsque nauigijs compluribus. Qui victoriam fratris r censens, ad duo millia captitiorum inuenit, deprehenditque multos in praelio &in undis perijste. Oppugnabatur & terra Veneti a Carrariensi eiusq; socijs,quos antei commemoram,quibus Veneti Albricum Barbianum Cunij comite, egregium copiarum duce opposuere. At Petrus Auria Genuensium praesectus, sex
ginta triremium,totidemq; nauigiorum comparata classe,Venetias contendens,
Gradum,Comaclum, Caprulas vi captas incendit.Inde verb Clugiam mouens, praesidio Veneto aliquandiu egregie defensam, tandem eam vi capit, Patauino tyranno commeatum ibbministrante. Cecidisse ea oppugnatione ad sex millia hominum constat,&ad nongentos & quinquaginta ex Venetis captos, Iaderamq; missi,s:muliebri tamen pudicitiae in tanta clade ignotum est. Fracti autem tanta
calamitate Veneti,cum nec terra,nec mari auxilia sperarent, captiuis Genuensium e carcere liberatis, eisque Clugiam ad praesectum oenuensium impetrandae veniae causa missis,pacem petiuere, eas accepturi leges quas victor imposuisset. Genuenses verb superbia elati,ut victores facere consueuerunt, Venetos reij clusinis se ac sua omnia dedetes. Qui ad tuendam patriam conuersi,deductis ante portus fauces catenis ferreis, dispostisq; in littore portus trecentis equitibus, totidemq; peditibus,ad unum aliquem ex civibus respiciunt, quem bello praeficeret. At vero dum fluctuarent in tanta perturbatione, quem potissimum deligerent,
incerto autore vox audita est,unicum Vidiorem Pisanum,qui Genuenses optimἡ nosset,idoneum esse qui tantae rei preficeretur.Non est audita temere ea vox,qu si auspicato emissa. Ad carcerem concurrunt omnes :ed enim deductus fuerat ob
rem male ad Polam gestam ,eductumque,bello maritimo solum praeficiunt.Instabant Genuenses,& captis circumquaq; caltellis, ingredi urbem parabant: quos post longam pugnam Iohannes Barbadicus armatis lembis quibusdam perfacilὰ repulit,cum progredi ulterius in aestuarijs illis triremes Genuensium non pos.sent.Hac etiam arte Barbadicus usus est: inuenta tum primum a quodam Theutonico bombarda fuit,a sono& tonitru sic dictam ulla erat scapha Venetorum, nubius lembus,qui non duas bombardas& eo amplius haberet:quibus multi Gen
enses,ut a re insolita,nec ad praecauendum scita, opprimebantur. Singulae enim bombardae uno ictu binos ternosve plerunque necabant, cum praesertim in triremibus declinare ictus,ut in terra,non liceat. Adhortabantur autem Veneti Berna bouem vicecomitem,socium & amicum, ita Genuenses bello premere, ut obsidione tum graui liberarenturi iam enim commeatibus carebant. De Venetis tu quidem actum fuisset, si ut Carrariensis admonebat Genuenses cauissent, ne commeatus mari Uenetis importari possent.Bernabos autem Venetis aliqua ex par- 'te satis facturus, exercitum suum in Genuenses mittit, qui vallem Pulcepnerae depraedatus, acceptisque decem & nouem millibus nummum auri, omissis G nuensibus,auro cum Bernaboue, non serro decernentibus onustus,praeda in Insubriam rediit.Non est usus ea felicitate Astorgius Faventinus, eo cum equitatu a Bernaboue missus.Vrbi enim appropinquans, ab erumpente populo Genuensi sunditur fugaturque: requi clem Astorgius euasit rustico cucullo indutus. At Caloiohannes imperator Graecorum cum Venetis sentiens, Peram Genuensium Constantinopoli vicinam, oppugnare adoritur. Videbat enim Genuenses
pluribus bellis,& quidem grauissimis implicitos: sed Andronicus eius filius, patri ac
246쪽
tus,eam acerrime defendit,eoq; terroris patrem deduxit, ut in partes Genuens ustatim transiret. Interim vero Urbanus non intentus coponendae paci inter Christianos,ut par erat, sed iniurias a Iohanna regina acceptas ulcisci cupiens, Lodoui cum Ungariae regem impulit, ut Andreasj ikatris mortem se adiuuante ulcisc retur: qui Carolum filium in Tarui sinis contra Venetos dimicantem,in Iohannam concitans,res Venetorum prope afflictas, meliusculas facit. Superuenit &Carolus Zenus Venetus,vir bello nauali egregius, qui depressis duabus onerarijs nauibus ante portum Clugiensem,eo necessitatis Genuenses perduxit,cum educere naues suas non possient,clausis reliquis ostijsivi ipsi obsidentes quam obses. si maiore rerum omnium penuria laborarent . Sed nihil aeque Genuenses amisit, quam Petri Auriae mors idtii bombardae interfecti,dum munimenta Clugiae acriter defendit.In cuius locum Matthaeus I uisus statim sui sectus,dum Clugiam peteret cum nouis triremibus, apud Manfredoniam Thaddaeum Iustinianum cum sex triremibus annona onustis cepit.His vero cladibus motus Agapetus cardinalis Columna,&Genuenies&Venetos saepe ac frustra ad pacem adhortatus est. Sed hi de vita Sc languine, non de imperio inter se dimicantes, sanis bene admonentium consilijs nusquam obtemherarunt. Postremo itaque Genuensies Clu-giae obsessi, cum erumpere non pollent, premente Veneto , habereve commea
tus nequirent a Matthaeo Ruso Patauinoque Domino , qui id se facturos breui pollicebantur, dedi tionem secere Calendis luiij, millesimo trecentesimo octogesimo.Capti autem sunt ea deditione ex hollibus ad quatuor millia trecenti & quadraginta.Plures autem fame & ferro in ipla oppugnatione per ijsse constat. Non
quieuere tamen tanta accepta clade Genuenses,qui cum triremibus octo Sciriginta Tergestinos deficere a Venetis ad Patriarcham Aquileiensem compulere. Copere & Iustinopolim,excepta dun taxat arce. Audia deinde classe, Venetias iterum contendunt: sed cum nemo ad certamen prodiret, in latriam redeuntes, Polam urbem vi captam incendunt.Multae utrinque caedes inuicem acceptae, dataeque sunt.Veneti tamen bello terrestri a Carrario opprimebantur, licet Iacobus C ballus egregius copiarum dux, eos acerrime tutaretur,dum Taruisium oppugnatur, quod fame in nostium potestatem sere venerat.Verum cum sessiti & desagit
tus iam uterque populus tam diutino & atroci bello esset, dux Sabaudiae pace inter eos hac formula componit octauo Calendas Septembris, millesimo trecente si mo octogesimoprimo,ut revi Vngarium decimo quoque anno Veneti septe millia nummum aureorum pertio luerent, si nullum piratam in suis Dalmatiae locis tutum esse pateretur,siq; nulli bi salem fieri sineret, utq; patriarchae Aquileiensi
in Foroiulio eadem maneret conditio,quae ante bellum fuerat. Venetis autem AGenuensibus imperatum, ut captiuos alterutrum incolumes dimitterent: de praeda utrinque capta nulla mentio. Mandatum Pataumo, ut ab obsidione d a uasii recederet, utque arces& turres in stagnis &ad fluviorum ostia excitatari statim demoliretur,termini inter Venetum & Patauinum positi. Interea vero Carolus, quem diximus a pontifice ex Ungaria contra Iohannam accitum, cum
octo millibus equitum in Italiam veniens, Aretium primo in potestatem suam redegit, Guelphorum & Gibellinorum seditioniblis diu agitatum . Inde vero in Florentinos mouens, a Iohannes aucut, qui tum Stagiae erat, propelliturSed Florentini veriti, ne sustinere tanti regis impetum non possent, pacem a rege datis quadraginta millibus nummum auri redimunt, Hauciatque sine stipendio dimittunt, qui Bagna cauallum Nicolao Albertoque Estensibus vendidit, quo facilius retinere Dauentiam in potestate sua postent: quam tamen haud ita multo post amiser Astorgio Manfredo eam quidem proditione adepto. Carolus vero salutato Romae Vrbano, regnum ingrestus, superatis etiam Iohannae ducibus, Neapolim dedentibus ciuibus capit. Obsidebatur in castello nouo regina
247쪽
regina, cum Aretini Guelphi tumultu excitato,Iacobus Caraetolum Neapolita num ciuem,eba rege missum,sugere in arcem compellunt . Coniugere eo&Gi- , bellini, quibus certe vir aequus non magis quam Guelphis consulebat. Volebat enim omnia pari iure in ciuitate agi. Accito itaque ob accepta iniuriam Albrico Barbia noeTudertinorum finibus,urbem ingressi is, dum Guelphos ad osticium redigere conatur,Gibellinorum quoque dona diripit. Ferrabac autem alter copiarum dux Albricum secutus,quod reliquum superfuerat in Aretio brasit. Dum haec ad Neapolim&Aretium agerentur,noua belli nubes Italiam in umbrauit. Nam Lodo uicus Andegavensis a regibus Francorum originem ducens, Italiam ingressus,cum triginta millibus equi tum, non longe a Bononia con sederat, i Clemente anti papa impulsus, non tam ut reginam Iohanna obsessam liberaret, quam ut Vrbanum armis pontificatu deij ceret. Hanc ob rem Carolus omisso Aretio, Albricum Se Ferrabae ad se vocat. Florentiniquo ue Iohannem Haucut rogatu Vrbani ad Carolum mi sere. Lodo uicus autem pei Marsos iter faciens, ad Cassinensem saltum iam peruenerat. Adhuc enim ad duodecim millia equitum expectabat: qui Italiam ingressi duce Andegranio, per Placentinum,Lucensem, Florentinum,Senensem agrum iter facientes, Aretium iam peruenerant, urbemq; a
Guelphis introducti post illatam ab Albrico es adem diripuere.Defendebatur arx Guelphorum praesidio, quae diebus quadraginta oppugnata, in Gallorum potestatem propediem ventura erat, nisi Lodovici Andegavensis mors interuenisset. Tum Andegranius re cognita, hortantibus Aretinis in arce obsessis, urbem Florentinis vendidit, in Galliasq; rediit. Andegauenses autem milites morte ducis consilio carentes, bini ternive mendicantes etiam in patriam rediere. Tum vero Vrbanus terrore Gallico liberatus, Neapolim se conserens, a rege petit, ut sibi liriceat creare nepotem suum Campanum principem: quod cum impetrare nequiuisset, homos tib specie iusti&honesti minus urbanus, ac nulli gratus, ad minas conuersus,eb iracundiae regem compulit, ut custodijs adhibitis per aliquot dies prodire in publicum nequiverit. Verlim dissimulata ad tempus iniuria, Nuceria ad vitandos aestus,ut ipse dicebat,eum bona regis venia profectus, communitaq; firmis praesidi js urbe,&nouos cardinales creat,&septem ex veteribus in carcere conijcit,quod diceret eos cum rege &anti papa contra se coniurasse. Praeterea vero & processiim,ut istorum more loquar,contra regem inchoauit, missa de more citatione: qui breui se venturum Nuceriam respondit,diluiturumque obiecta crimina, non verbis modo,verum etiam armis. Nuceriam itaque cum satis magno exercitu veniens,urbem obsidet. Motus autem hac indign itate Raymundus Baleianus egente Ursina, comitis Nolani filius, qui postea Tarentinus princeps est h/bitus,suis copijs fretus,quas sub rege ducta uerat, Vrbanum cum tota curia ad proximum littus deductum, Genuensium triremibus ad id instructis paratisque imposuit.Quibus dum Genuam ponti sex desertur,ex septem cardinalibus Nuceriae captis,quinque saccis inuoluto in mare demersit. At vero mortuo Lodoui co Ungariae rege,proceres Ungari Carolum statim per legatos accersunt: qui eo prosedius,dum conuentum ad res componendas celebrat,curante regina que odium dissimulauerat, obtruncatur, anno millesimo trecentesimo octogesimoquinto, quo tempore Iohannes Galeatius Bernabouem vicecomitem,cui erat ex fratre Galeatio nepos,captum in carcerem Modoetiae coniicit, ac coniectum usque ad
mortem detinet,eiusque ditione potitur. Prius enim dum patrimonium diuidui, Papia, Vercellae,Nouai ia, Dertona, Alexandria,& caetera ad Apenninum alpesq; pertinentia Galeatio: Placentia vero,Gremona, parma, Lauda, Brixia, de Berg
mum Bernaboui sorte obtigerant: Mediolanum autem utrique commune erat.
At Vrbanus circumacto anno, tuo se Genuam contulerat, intelligens ecclesiasticas ciuitates a Florentinis ad libertatem,ut antea, incitari, Lucam primo, mox
senas & Perusiu peruenit. Confirmatis deinde aduetu suo ciuitatibus
248쪽
uera,vt Ladis laum admodum puerum,&Iohannem Caroli filios, haereditate paterna deturbaret. Multi enim proceres Lodo uico Andegavensi studere soliti, potiundi regni spem ei prs stabaiar, sed magna usi fide Caietani, pueris in vita retentis, regnum quoque cum sumina laude seruauerunt. Pontifex itaque re insecta Romam rediens, cum magno apparatu honoreque plus quam dici potest, a populo Romano in urbem suscipitur: licet haud ita multb post a Banderesijs insidias perpessus sit,quas certe omni ne deuitauit & sustulit,creatis una die nouem & viginti cardinalibus,quorum denumero Romani tres sunt habiti: Reliqui vero sore omnes Neapolitani fuere. Interea vero Antonius Scala Veroncnsis, & Franciscus senior Patauinus dominus, grauissimo inter se bello contendere, IohanneVbaldino Carrari j,&Iohanne Ordelapho Scaligeri copias ducetibus. Verum caleatius vicecomes instigante Carrario superatis Scaligeris, Verona Vincentiaq;
potitur.Neque hoc quidem contentus Galeatius, paucorum mensium obsidione Datauium capit, ac Iranciscum Carrarium in carcerem Modoetianum coniicit.
Eius vero filius Franciscus iunior, fuga salutem sibi quaesiuit. Florentini quoque augendς ditionis cupidi,Politianu&Lucinianum oppida ex veteri Senentium dominatu, arte magis quam viribus in potestatem suam redegere. Praeterea vero Carolum Bernabo uis filium,& Antonium Scalam cum quinque millibus equitum in agrum Senensem hostili animo immittunt. Hanc osi rem Galeatius motus, legatos ad Florentinos mittit, qui suo nomine conquerantur, Carolum vicecomitem,& A ntonium Scalam hostes suos, a populo Florentino, quo cum ipse pacem antea inierat &foedus, mercede conductos esse, vexariq; ab eis bello Senenses ami- . cos ac socios contra ius fasque. Legatis item mandatu est, ut nisi ab iniuria Senensum discederent, exau toraren tq; suos belli duces, Florentino populo bellum indicerent. Quo miniis vero id statini Galeatius faceret, Petri Gambacurta Pisanorum tyranni precibus factum est, qui Galeatio&Florentinis amicus, rem interutrumque compositurum se praedicabat.Interim vero Vrbanus pontifex pontifieatus sui infeliciter acti,anno undecimo, in enseo tauo, Romae moritur,sepelitu
que in beati Petri basilica,paucis admodum eius mortem, utpote hominis rusticidi inexorabilis, sentibus. Huius autem sepulchrum adhuc visitur cum epitaphio satis rustico de inepto.
Onificius nonus, patria Neapolitanus, Petrus cognomento Tomacelin eoelus ait πά vocatus, Romae cardinalium omnium consensu pontifex creatur, anno Domini millesimo trecentesimo octogesi monono. Hic etsi annorum circiter triginta esset, dum pontificatum imit: ita tamen deinceps vixit in tam florida aetate, & tanta peccandi licentia, ut nulla ei libido, nulla
voluptas impingi vel obiici posset. Iuventute certe cuipsa senectute cornutasse videbat.Fuit praeterea tanti animi consili jq;,ut primus populi Romani vim omnem in pontificem transtulerit creatis suo nutu magistratibus Oibus, munitaq; sancti Angeli arce, in mole Hadriani sita,ad Tiberis ponte, tuo ab urbe in Vaticanu itur. Munitisq; ite pontibus,quibus in transtiberim Romani comeant. Verum duBonifacius nonus adhuc in pontificatu esset, Galeatius Floren tinos &Bononientes bello aggreditur,Iohanne Vbaldi no&Lantedesco Petram ala copiaru suarum dueibus,qui valle Arni fugerioris ingressi,omnia longe ac late populabantur. Iacobusq; Vermes Bononiensem agrum suo nomine ingressus, ciuitati quoq; multa damna in tulit. Tum vero Florentini ad praecaueda mala soliciti,& Iohanne Hau-cut, & Carolii Bernabouis filium, & Antonium Scalam cum quatuor equitum,
peditum duobus millibus, Bononiensibus sociis & amicis auxilio misere. Sollicitare praeterealiteris de nuncisis Stephanum Bauariae ducem , ad quem Franciscus
249쪽
iunior confugerat: &Iacobum Armeniaci comitem magna mercede coductum, ut in Italiam contra vicecomite descenderent, eumq; a ceruicibus suis ad propria
tuenda auertereialis cohortationibus motus Fraciscus iunior,mutata velle fauetibus Venetis,secreto tamen,Patauium ingreditur, urbe'; potitur. Subsecutus verh Bauariae dux,urbem ingressus, oppugnare arce non destitit.Veronenses aut harum rerum permutatione moti,pulso vicecomitis prssidio,Antonium Scalam ad
se vocat, qui fere his diebus in Hetruria mortuus erat relicto unico filio in prima pueritia adhuc superilite.Qua quide re cognita, poenitentia ducti, in primis Holotum Blan cardum qui in Cremonensi agro cum exercitu Galeatiserat, ad se vocant, impetrata prius errati venia,pers blutisq; aliquot millibus nummu auri, ad redimendam tanti erroris culpam. Ingressus urbein Blacardus, retinere milites adireptioneta opulentae urbis nequaqua potuit. Uxor vero Galeatij tantae ciuitatis calamitatem miserat Atriduo poli militibus direptionem inhibuit.At dux Ba- uariae conquelliis, se mercede a Florentinis defraudatum, ab oppugnatione Patauinae arcis in Germaniam discessit.Tum Florentini praebente aὸitu Alberto Est si, qui iam pridem ab amicitia Galeati; discellerat,Iohannem Hau cui Carrariensi socio auxilio misere: cuius fortitudine & allii arx Patauina in deditione breui recepta est.Vnde Galeatii copiae,quae eo recuperandae urbis causa venerat, in Vinc tinos secessere.Descenderat iam tum etiam comes Armeniaci e Florentinis memcede conductus,per Taurinos in Italiam cum viginti millibus equitum,Castellatiumq; in Alexandrinis vi captum diripuerat: quare Galeatio necesse fuit copias suas e Vicentinis reuocare,quas hosti opponeret. In suburbio Alexandrino consederant Mediolanenses, in quos delati Armeniaci sine ullo ordine, excidium ipsis militibus & ciuibus minabantur. Pugnatum est pro portis aliquandiu , Scab Italis tandiu protracta pugna est, nec sui quos circumacto itinere ad carpendum extremum hostium agmen miserant nil tale opinantes,aggrederentur. Dii pugnatur,superuenere illuatque ita itergo, lateribus, a fronte caesi, prius penἡ oppressi sunt ingenti caede, oppidanis etiam superuenientibus, quam discrimen, in quod delati fuerant, cognouerint. Comes ipse Armeniaci tanti exercitus dux captus,ex vulnere in praelio accepto thatim moritur. Capti &Ra inaldus Lan figliatius, &Iohannes Ricius Floretini equites, qui Armeniacum in Italiam duxerat.
Tum vero Galeatius tanta victoria fretus, partem copiarum in Hauculum mittit, qui ea mente Atesim & Mintium traiecerat, ut secum Armeniaco coniungeret. Verum Hauciatus re cognita,quanta maxime celeritate potuit, in Pataui nosm uit, non paucis sitorum in itinere amissis, ob derivatas passim a rusticis aquas, ne
redire hosti impunὸ liceret. At Florentini bello pressi a Iacobo Verme, qui eo a
Galeatio cum duodecim millibus equitum, peditum quatuor,missus fuerat, Hau-cutum reuoca quibus hostes Florentino ru, qui pat esse aperto marte non pol ra miris artibus ludificatus est.Interim vero hortante Boni facio pontifice,& Antonio Adurno Genuensu duce, pax aequis conditionibus in ter Galeatium & Fl rentinos Genuae composita est. Sed dum unum incendium extinguitur, a teruinexardescit.Nam de Franciscus cognomento Victis,urbis praesectus Viterbium potisci proditione abstulit:&Petrus Gambacurta Pisarum dominus, a Iacobo Ampiano publico scriba,& omnium consiliorum suorum participe cum sitis occiditui, pseq; Appianus dominatu potitur.Mortuo autem AlbertoEliensi,Accius& ipse Estensi familia ortus,tam pridem patria pulsus diuuantibus Cunii comitibus,redire in patria instituerat.Sed tutores Nicolai pueri Alberti filii, sumptis armis Acciii Ferraria summo uetes Luca&Cocilicae oppida Iohani Cunio promisere, si Atatum interficeret.Tum Iohannes composita fallacia virum Accio persimilem interficit,3c acceptis oppidis,uerum Accium in publicum producit. Non commisisset tantum facinus Albricus ex eadem familia ortus, cui plus Itali debet
quam omnibus ψucibus qui tum fuere: primus enim docuit Italos bella gerere.
250쪽
riam pridem arma serre desuetos, quibus se deinceps ab intestino externoq; hoste tutati sunt.Prius enim si quid gerere itali vel inter se, vel in Barbaros voluissent, accire externum militem opus erat. Sed tanta militum copia hoc duce breui sub orta est, sub vexillo sancti Georgis, ut Britones , qui prouinciam nostram &Ecclesiae castella euerterant, Theutonicos, A nglicos, postremo om nia vastantes Italia expulerit. Hinc Brachiani&Ssortiani militςs originem habuere, quorum
armis Italia apud exteros tantum nominis consecuta et , Ut aut exteri timore pς ni.
culsi,quieuerint:aut aditum ad nos tentantes, magnis cladibus superati sint. Interea vero mortuo Clemente septimo adulterino pontisce, in eius locum a camdinalibus tali schismatis autoribus,Petrus inna Benedictus decimustertius appellatus, Auenione sufficitur. Successit tum etiam Carolo imperatori Romano Ven Clemens cessa iis filius, a quo Iollan nes Galeatius vicecomes Mediolanensis, ducatus titu--4Wi
tum accepit, misso oratore Petro Philargi Mediolanensi archiepiscopo: qui ρο 'r'''
stea Romanum pontificatum adeptus, quintus Alexander appellatus eis. Galeatius autem mortuo Iohanne Haucut Florentiae sepulto, quo uno duce in rebus bellicis tum maxime Florentini utebantur, mittere Albricum cum suis copijs in Hetruriam conitituit,qui Florentinos Appianu Pisanorum tyrannum bello laces lentes, in ossicio contineret. Erant in eo exercitu Paulus Vrsiniis, Ceculuς,
Brolia Brandulinus, Paulus Sabellus, Lucas Canalis, cohortium praefecti insignes: qui simul coniunctis copiis animisque oppugnare Florentiam adorti, admon alterium Carthusiense castra posuerant, unae crebris incursionibus tum agros, tum ciuitatein Florentiam continuo vexabant, caedibus,rapinis incendiisque omnia complentes, anno Domini millesino trecentesimo nonagesimoseptimo. Quo quidem tempore & Bonifacius Perusium se contuli nobilitatem plebei j si aspantibus conciliaturus. Sed plebs praesente pontifice praeter datam fidem arma capiens, intersectis ad octoginta ex optimatibus, Biordum&Michi lotum plebeiarum partium principes in urbem intromissos, dominos constituunt. Indignatus autem ob eam rem pontifex, Assiium petens, inde ad ducem Galeatium oratores misit, qui eum adhortarentur, ut oppugnare Mantuam desineret, quam tum aqua & terra obsidione premebat, accito in Cisalpinam Galliam ad id bellum Albrico Barbiano . Hanc antem ob rem ex tadere Florentinis licuit,& Venetis belli socijs Mantuano auxilium mittere, Carolo Mala testa Mantuani sororio tantarum copiarum duce, qui ingenti clade Galeatij exercitum apud Gouernotum profligauit.Erat tum quoq; in animo Florentinis Pisanos bello persequi , sed eos a tantare auertebant Pupii Balneique comites, Sc Vbertini rebelles, qui Florentinae ciuitati exitium minabantur, si in Pisanos mouerent. Verum mortuo non ita multo post Iacobo Appiano, filius Gerardus patri succo dens, cum retinere Picas in potestate sua non posset,ob seditiones a Florentinis excitatas,urbem ipsam Galeatio vicecomiti vendidit, Plumbino oppido tantummodo sibi ac sitis retento, in illesimo trecentesimo nonagesimo nono. Interfecto autem Biordo Lantedesti insidijs, Perusini vindicare se in libertate conati sunt. V rum cum Ugolinus Trinci cus Fulginas potificis vicarius,eius nomine Perusium in ditionem Ecclesie trahere conaretur,indis nati ciues,Galeatio sese dedunt: qui post menses duos Bononia quoque & Luca falso potitur. Hinc maior timor Floarentinos incessit,passim de se ac libertate sua actum dicentes, nisi Galeatius moria te e medio auferretur. Appropinqua te vero Iubilei anno, legati Romanorum pontificem adeunt,rogantes,ut Assisio Romam proficisceretur, qui etsi id magnopere cuperet,ia me dissimulato desiderio, facturum sie quod petebant, negauit,quia
diceret eos voluisse recipere senatores ex nobilitate externa secundu consuetudinem & instituta pontificum,quodque camers conseruatores suopte ingenio es nissent, homines quidem parum idoneos, & quorum licentia Banderelijs omnia licet ent.Tum vero Romani,vi rem gratam pontifici facerent,& Banderesios tol- X lunt,