M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schutzii additis commentariis. Tomus primus decimussextus Orationes tom. 5

발행: 1827년

분량: 688페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

DRATIO religiosi simis ignibus cognovi muliebri ornatu, ex incesto stupro atque ex domo pontificis maximi emissum. Tum, inquam, tum vidi, ac multo ante prospexi , quanta tempestas excitaretur, quanta impenderet procella reipublicae. Videbat illud scelus tam importunum, audaciam tam immanem adolescentis sn-rentis , nobilis, vulnerati, non posse arceri otii finibus; erupturum illud malum aliquando, si impunitum fuisset, ad perniciem civitatis. Non multum mihis sane post ad odium accessit: nihil enim contra me iacit odio mei, sed odio severitatis, odio dignitatis, odio reipublicae. Non me magis violavit, quam Senatum, quam equites romanos, quam omnes honos, quam Italiam cunctam. Non denique in me sceleratior fuit, quam in ipsos deos immortales. Etenim illos eo scelere violavit, quo nemo antea : in me fuit eodem animo, quo etiam eius familiaris Catilina, si vicisset, fuisset. Itaque eum nunquam a me eSSe accin

sandum putavi, non plus, quam stipitem illum, qui, quorum hominum esset, nesciremus, nisi se Ligurem ipse esse diceret. Quid enim hunc persequar, Pecu-

hoe verbum capias pro composito coercere f. continere , usu satis noto, durus tamen et molestus manet modus loquendi, scelus amere sinibus olia: neque modestior iunctura verborum , furentis, nobilis . Mulnerari,se. infamia iudieii, ex quo evasit,

corruptis iudicibus. WoLF. Vulneratiὶ Infamia iudieii. Nihil enim odio mei) Quidquid fecit Clodius. noli fecit odio Cicero. nis, sed odio sevexitatis et dignitate Ciceronianae. Ridete. Patres Conscripti, quidquid est vobis cachinnoruml

voLF Eodem animo - si pitasset,suisset Quasi odio non nimium dignus fuisset Clodius, quia praeter ipsum alius non minus saevus videbatur turiis. Ferremus, si scripsisset: In me fuit eodem animo, quo et alii homines improbi tu me antea sueranti Sed aliquem nominare voluit, nemoque sueeurrebat nisi Catilina, vel potius Ioevs pro Sext. I. 28: . Exanimatus evolat ex senatu, uon mi uxsaevus perturhato unimo atque vultu; - ndvocat eontionem, habet orationem talem Consul, qualem nunquam Catilina vietor habuisset. . ID.

Stipitem illum Aelium Ligurem tribunum plebis. Quid enim hunc persequar Ioteli.

362쪽

dem ac belluam pabulo inimicorum meorum et glande corruptoq8 qui si sensit, quo sese scelere devinxerit, non dubito, quin sit miserrimus: sin autem id non

videt, periculum est, ne se stuporis excusatione defendat. Accedit etiam, quod exspectatione omnium sortissimo et clarissimo viro, T. Annio, devota et con- 6stituta ista hostia esse videtur: cui me praeripere desponsam iam et destinatam laudem, quum ipse eius opera et dignitatem et salutem recuperarim, valde est iniquum.

N. Etenim, ut P. ille Scipio natus mihi videtur ad interitum exitiumque Carthaginis, qui illam a multis

imperatoribus Obsessam, oppugnatam, labefactatam, Paene captam aliquando, quasi satali eventu , solus evertit: sic T. Annius ad illam pestem comprimendam, exstinguendam, landitus delendam natus esse videtur, et quasi divino munere donatus rei publicae. Solus ille cognovit, quemadmodum armatum civem, qui la

pidibus, qui serro alios fugaret, alios domi contineret, qui urbem totam , qui curiam , qui sorum , qui

templa omnia caede incendiisque terreret, non modo vincere, verum etiam vincire Oporteret. Huic ego, et 1

tali, et ita de me ac de patria merito viro, nunquam

uoti Aelitim Ligurem sed Clodium,

ut xequeutia arguunt, ex quibus saepissurae apud malos scriptores lux intituanda est. Clodium ergo Pecudem Doeat et beluam eorrumam, ut e urio IIS. Franc. notatur e probatur

a Graevio. aque mustructio, illusitata ab Inipp. ad Liv. XXlx. xa, alibi. in primis apta h. l. esset. nisi praecedens hunc laceret, ut tu

vulgata eorru acquiesceremus.

Ceterum hic causam ast uit, s1 quam Ouiuino assert, facetissimam, cur uouaecusarit Clodium. Non accusaMit , quia bellua est. Longas tamen oratio, nes in lianc helluam componere uou

363쪽

mea voli in tale Praeripiam cum Praeserti in reum, cuius ille inimicitias non solum suscepit propter salutem Ineam, Verum etiam appetivit. Sed si etiam nunc illaqueatus iam omnium legum periculis, irretitus odio bonorum Omnium, cxspectatione supplicii iam non diuturna implicatus, seretur tamen haesitans, ct in me impetum impeditus sacere conabitur: resistam, ciniit concedente aut etiam adiuvante Milone, eius conatum resutabo; velut hesterno die. quum mihi stans tacenti minaretur, voce tantum attigi legum initium

et iudicii: consedit ille; conticuit. Diem dixisset, ut

fecerat'. secissem, ut ei statini tertius a praetore dies dicerctur. Atque hoc sic moderetur, et cogito: Si contentus sit iis sceleribus, quae commisit, iam se essu consecratum Miloni; si quod in me telum intenderit,

statim me esso arrepturum arma iudicioru in atque legum.

Sed ii num illisqueatus tanda sunt vagae potestatis vocabula. illaquealtis . irretitus , immisattis et quide in exametatione , haesitans. 'edictis. quae Oiunia nihil, quod ad rem pertineat, satis dilucide exprimunt. Sed etiam ob cnriua est. qnid mox illud sit. stanti iacens mi naretur , vel Potius, quae tu his vera ait seriptura Auctoris. WDLF. Stans taeenti in Vulgo olim stanti

taeens. Lamhin. et Manut. ex coni eiura a MS. Frane. srmata. atanu scens. Probante Garatonio et misso. Graevitis correxit alunt lacenti, quod Ernestius recepit. eui assentior.

intrum prorsus superant. Meditetur coniecit V. D. apud Lnmbinum P haute Garatovio. Erucstius iecerat, sed nou ita certa correetione . tit in textum inferri debuerit. Ciceroniannm certe non est fila siue casu et verbo positi in iaceresensu minandi etf-

ι pertivere potest ad illi ut leni pus. quo Ciceronem tu exsilium pellebat Clodius. De ipsa re aecurate monet Garatonius: Clodio. quum erat in magistratu . praetor aliquis Tullii rogatu diem dixisset; id enim maiori potestati in minorem lieebat. Tereius dies est quidem perendinus, sed non legitimae comperenditiationis, quae Primam causae artionem sequebatur, ut patet ex Vere. I, 9 ete. atque ut

ipse, qui nobis hie non satisfacit. Emestilis agnovit in Clavi et ad Bevt. p. 22. Si diem, inquit, mihi dixisset , fecissem. ipsi tihi esset ante me causa dicenti Cur propiorem diem praetor Clodio, quam aedilis Tullio, posset constituere, mihi est

364쪽

Atqui paulo ante, Patres conscripti, CODeionem a habuit, quae est ad ine tota delata: cuius concionis

Primum universum nrgumentum sententiamque au

dite. Quum riseritis impudentiam hominis, tum a me de ista concione audietis. V. De religionibus, sacris et caerimoniis est con-esonatus, Patres conscripti, Clodius: Ρ. inquam Clo- dius sacra et religiones negligi, violari, pollui que

stus est. Non mirum, si hoc vobis ridiculum videtur. Etiam sua concio risit hominem , quomodo ipse gloriari solet, ducentis confixum senatuSConsultis, quae sunt omnia contra illum pro religionibus iacta, hominemque eum, qui pulvinaribus Bonae Deae stuprum in uterit, eaque sacra, quae viri oculis, ne imprudentis quidem, adspici fas est, non solum adspectu virili, sed uagitio stuproque violarit, in concione de religionibus neglectis conqueri. Itaque nunc Pro uxima concio eius exspectatur de pudicitia. Quid enim interest, utrum ab altaribus religiosissimis fugatus,

de sacris et religionibus conqueratur, an ex SOPOI iam

cubictilo egressus, pudorem pudicitiamque defendat' Responsum haruspicum hoc recens de fremitu in con-

adhue obMitrum .dis ille, salia ingenue. Mox addidi sa ex veit. editt., quoniam h. l. vix tolerabilis orat el- Itysis pronominis. Wo .

Obrepsit Eri estio, haec verba ad vocem Min refereutit m asi gloriatus ait, oucionem in Mia semper potestate esse. Perliuent potiua ad Ioo senatus consulta, quibus frustra a seuatu petitus sit: quae ebitorie menti tua est scriptoe, etsi i,tum numerum de sex. cenus , de quovis magno, tuterprete iis. Recta enim monitum est, uou, ideli omnia in Clodium Dela

CC. ad religiones pertinuisse. icli ni hil ad eas pet iuueruut recentia duo , quorum mentio sit iusta cap. 8, et ad Q. Fr. II, 3. ID. Resmnatim - δε- Λ riuoi um in caelo seu trerra. strepitum hH-lietim imitantium. Cl. g. 2o, Ovid. Met. XV, 783r α Arnis inter nigras erepitantia nubes, tetribilesque lu-bae, auditaque coruua caeso. . Ab hoc caelesti fremitu distinguitur terrestris sive inserti via CL Oudendorp. ad Iulium obseq. c. iOS. Qui lis autem hie fremitus suisset. ι et, ut vh

surde talia loquitur volubiliter, uit

365쪽

ORATIOcione recitavit: in quo cum aliis inultis scriptum etiam

illud est id quod audistis loca sacra vi religiosa,

profana haberi. In ea causa esse dixit domum meam, a religiosissimo sacerdote, P. Clodio, Consecratam. 30 Gaudeo mihi de toto hoc ostento, quod haud scio an gravissimum multis his annis huic ordini nuntiatum sit, datam non modo iustam, sed etiam necessariam causam esse dicendi. Reperietis enim ex hoc toto prodigio atque responso, nos de istius scelere ac su-

rore, ac de impendentibus periculis maximis, prope iam voce Iovis Optimi Maximi praemoneri. Sed pri

mum expiabo religionem aedium mearum, si id sacere vere ac sine cuiusquam dubitatione potero. Sin scrupulus tenuissimus residere aliquis videbitur, non modo patienti. sed etiam Iibenti animo portentis deorum immortalium religionique parebo. VI. Sed quae tandem est in hac urbe tanta domus. ab ista religionis suspicione tam vacua atque Pura 3 Quamquam vestrae domus, Patres conscripti, cetero-xumque civium, multo maxima ex parte sunt liberae

veligione, tamen una mea domus iudiciis omnibus Iiberata, in hac urbe, Sola est. Te enim appello, Lentule, et te, Philippe. Ex hoc haruspicum responso decrevit senatus, ut de Iocis sacris religψsis ad hunc ordinem referretis. Ρotestisne referre de mea domo p

quae ut dixi sola, in hac urbe, omni religione, omnibus iudieiis, liberata est: quam primum inimi-

Boherius, ad Petronii Caranea v. 34 atre ius eum fremitti . sortasse ipse non admodum sei Wit Auctor. Dioni c. 3s est υrto γῆς. W.

De fremitti Eruestios suspicatur

excidisse terrae. Da - - iustam - necessariam

x tam optima loquutio est: sed νc. hementer dubito. au Ciceroni nostro

tam neeesse suerit verba sa re delinc ostento. Nam, si necesse fuisset. ai v. g. in hoc ipso senatu actum esset de prodigiis tuis et Haruspicum res ousis, non tam misere erravisset Drator in toto exordio, antequam ad novissimam Clodii concionein et iii ad ista responsa perνeuiret. U.

366쪽

cus ipse, in illa tempestate ac nocte reipublicae, quum cetera scelera stilo illo impuro, Sex. Clodii ore tincto. conscripsisset, ne una quidem attigit litera religionis7

Deinde eandem domum populus romanus, cuius est Summa potestas omnium rerum , comitiis centuriatis, omnium aetatum ordinumque suffragiis, eodem iure esse iussit, quo fuisset. Postea vos, Patres conscripti, ra

non quod dubia res esset, sed ut huic furiae, si diutius in hac urbe, quam delere Cuperet, maneret, VOX interdiceretur, decrevistis, ut de mearum aedium re

ligione ad pontificum collegium referretur. Quae tanta religio est, qua non in nostris dubitationibus, atque in maximis superati tionibus, unius P. Servilii ac M. Luculli responso ac verbo liberemur 3 De sacris publicis , de ludis maximis, de deorum penatium Vestaeque matris caerimoniis, de illo ipso sacrificio, quod sit Pro salute populi romani, quod, post Romam conditam, huius unius casti tutoris religionum scelere violam una quidem attigit Imra religio p Vt Ciceronem tibi legere videare, illico repouas de religione. Sie ipse pro Clueui. e. 65 : ae Iu quibus tabellis defrto non mi litera nulla iuva itur. . Et mox ibidem :ἄDem. quod quaerebatur. Verbiam nullum iaci . . Coutra similiter iste Pro Domo cap. bo: in unum ostende Merbiam Oonsecratiouis , . ubi Cicero serititurus suisset de consecratione. max L. Poterat sane ita dicere : sed qui religionis damnat, is eadem ca- ut iam religionis . qua Cicero ad Lentulum I, r. utitur , et omnem illam rationem damnat, quam Graminmatici genitivum obiecta solent appellare. Quam disparia hie

misceantur, sui fi quemque grRmma- .

lima seusus docebit. Perbene dicitur lumnia religionis, quia diei potest ealumniari religionem e quid autem simile in isto est y Immo ei Eruestio

non tam iterspicitum visum esse lilitie genitivum. ostendit ei necessaria vis:

explieatio: Nihil tu lege scripsit, quod eo pertineret, ut domus religiosa, religione devineta fieret. De comitiis centuriatia mox nihil nobis involuit in hae causa; sed verba sere eadem fiunt, quae Pro Doruo S. s.

367쪽

OnΛTIO tum est, quocl tres pontifices statuissent, id semper po Pulo romano, semper senatui, semper ipsis diis immor talibus satis Sanctum, satis augustum, satis religiosum osse visum est. At Vero meam domum P. Lentulus,

consul et pontifex, P. Servilius, M. Lucullus, Q. Metellus, M' Glabrio, M. Messalla, L. Lentulus, stamen Martialis , P. Galba, Q. Metellus Scipio, C. Fannius,

M. Lepidus, L. Claudius, rex sacrorum, M. Scaurus, M. Crassus, C. Curio, Sex. Caesar, sta inen Quirinalis, Q. Cornelius, Ρ. Albinovanus, Q. Terentius, ponti sic

L. Ga rus , rex sacrorum Duae fuerunt familiae gentis Claudiae g. Clodiae. altera Pulchrorum vel Nero-vum, altera Marcellorum ; illa patricia. haec plebeia. Sed Claudii patricii iam aliquot ante aut Os, min-m uui cotis su , Praevonicn Lucii re-Piid arant, quod duo i,omines eo

probriu sileraul gentilibus sitia. te te Suetovio 'I'ib. c. Cui rei simile quiddam de praenomine Narei ingente Manliorum tradit tir ap. Liv. VI, 2o. et Cic. Philip p. I. x3. Quareti hi eumque illa aetate Lucium reperimus in Claudia gente, oportet eum ex Marcellis existimari atque plebeium; v. e. illvm L. Clodium in Epp.

etiam intelligi lieet. istum L. Clo

Ieiam, cuius meminit Or. pro Cluent. C. xέ, libertinum vel ex posteris linertini fuisse. manumissore quodam ex silebeia stirpe Clodiorum. lin m de Sex. Clodio inlotntione, qui Domit altar pro Λ. Caecina cap. 38 , etsi ipse Pioque liberi inne conditi otiis fuit, itan consitit. . atri illarum familiarum debuerit libertatem suam. Iam si haec pauca cognovisset Declamator,

nou veuditassut nobis L. Clodiuinaliquem pro Rege merorum, quod ut Cieeroni ue imputari quidem Potest, ita error Deilis erat homini sebo la-

atico, Romanarum remm non tam si arct, quam in Urbe viatum decebat. mn L. Stiliti lis scrupulus oritur ex

eo, quod in Ponti se ibus nimitur L. Claudius, quum constet. illud lirae nometa abdicatum esse a 'atricii, Claudiis, sacrisculus autem Rex non Potuerit esse nisi ex patriciis. Se iquid . si non ita saneta illa observata

lex sui ip Quid, si illa L ox C eorrn-pta est ' Similis plane haec disputatio illi est, qua de L. CIandio praetore quneritur, cui Siciliam deerelam legimus I iv. XL, at, ut. 26. GF SN. Quid denique, si liaee oratio ab homine indocto composita est y Pontifees minores in Flis tri hos atque cliam Rege saerorum et ducit,u Flamini hus numero exemptis, restaut

XIn in eo legio Pontis eum , Iliod ex sege Sulla ua ad X v ndane tum erat. Desunt igitur duo, Iul. Caesar et Pinaritis Natta pro Domo I. xi 8 quorum ille in m in Gallia bellum gerebat. hune NOrisius ad Cenotapli. Pis. I. 5.

humaue sti picatur, prae pudore nota

assuisse ad illud iudieium. Sed Fla

368쪽

DE HAR SP. RESPONS . Chi'. 7 363

minores, causa cognita, diuobus locis dicta, maxima frequentia amplissimorum ne sapientissimorum civium adstante, omni religione, una mente, omnes libera.

Verunt.

VII. Nego unquam post sacra constituta, quorum ι aeadem est antiquitas, quae ipsius urbis, ulla de re; ne de capite quidem virginum Vestalium, tam spequens collegium iudicasse; quamquam ad lacinoris disquisitionem inierest ad se quam plurimos. Ita est enim interpretatio illa pontificum, ut iidem potestatem habeant iudicum. Religionis explanatio vel ab uno Ponti sice perito recto fieri potest: quod idem in iudicio capitis dui una atque iniquum est. Tamen sie reperietis, Dequentiores ivintifices de mea domo, quam unquam de caerimoniis virginum iudicasse. Postero

collegio loeum et serendae suntmtiae ius habuisse. Vtium mireris . cur ii non iunetiin posui sitit, si modo apii lialem Scriptorem Ouitiinci de ordine nomitiism quaeri posset. Sine causa ergo mirabatur Mauutius, quod N , elliis non statim cuin Lentulo nomiis ualus, uou consul or Pellatus esset et quamquam alii propter eain ipsam rem alium Metellum intelligi malebant. Quod autem praetermissus est Flamen Dialis, perquam inemorabile

est, eum locum tum vaeasse, auctore

Taeito Annal. III. 58. Id sui ne nudoctrinae si totis adscribam, deusoliquis scierit; oh Gesuerus si adul-

madvertisset, Iiin ne prohat,ile se glimentum suae causae ducere P

statu, absente Cicerone, qut m de re. Qitii eius ageretur: deinde in foro ap. Politisces. ipso eausam suam agct te. Ma a Ita eu etiam intermetatio) Minime Cicerouianum est hoc ita, eo modo positum , ut pro Domo i. Deinde exPlanatio . Iuod plures MM. ha berit, Etiam xex Oxotiv. . tiihil aliud est quam modo erut inteιν mulis, su-Pra 'eερ sum , ex quo Inasthac sebat ex ratio. Quod 'ostremum vocabulum a Lambitio et aliis vulgatum erat, invitis ima sentetilia, ut recte doeuerunt Ernestius et Garalonius. Iam vide, quum parum h. l. sibi constet Declamator, in rebus noti minus lit deus quam in vertiis. Aut ea tolleu dae ret Isioni ditoriim Pouti si etiare 1POnsiim ac verbum susticiebat; deiis tribus erat opus; iam vel per uuiant , scilicet peritum. ros seri Potest. Cf. ad Or. pro Domo S. teto. W. Explanatis Graev. e eod. Frat C. edidit ex latio. Idem iam lia. Stiir mitis et Cur. Sigrauius probaverunt, et receperat Lamhiiiiis.

Poster o die Similem diligentiisti admirati sumus od Or. iu Sen. 26.

369쪽

DRATIO illo Dcq irentissimus senatus . te consule designato, Lentiale, sententiae principe, P. Lentulo et Q. Metello consulibus reserentibus , statuit, quum omnes pontifices, qui erant huius ordinis, adeSSent, quum

luc alii, qui honoribus populi romani antecedebant, multa de collegii iudicio verba fecissent, omnesque ii deni scribendo adessent: domum meam, iudicio lion- tisicum, religione liberatam videri. De hoc igitur loco potissimum videntur haruspices dicere, qui locus solus ex privatis locis omnibus hoc praecipue iuris habet,

ut ab ipsis. qui sacris praesunt, sacer non esse iudicatus sit 8 Verum referte: quod ex senatusconsulto

sucere debetis. Aut vobis cognitio dabitur, qui primi

do hac domo sententiam dixistis, et eam religione omni liberastis; aut senatus ipse iudicabit, qui, uno illo solo antistite sacrorum dissentiente, frequentissimus antea iudicavit; aut, id quod certe siet, adi, ontifices reiicietur, quorum auctoritati, si dei, Prudentiae maiores nostri sacra religionesque, et Privatas ct publicas, commendarunt. Quid ergo hi possunt aliud iudicare ac iudicaucrunt 3 Multae sunt domus in hac urbe, Patres conscripti, atque . haud scio, an Pacne cunctae iure optimo; sed tamen iuro privato, iure hereditario, iure auctoritatis, iure mancipi, iuveti cxi. Nego esse ullam domum aliam, neque Privato iure, atque optima lege, publico vero omni praecipuo,

Ille autem designamius erat dies, a quo ille resterus numeraretiir. Post Paulo et elegantem peripi rasiti magi-- atratuum puta, qui honoribus t ortili Rom. ant cedebant: sed verbum lue Dium. v.

Seribendo adessent Quum S. C.

selint iis gratiam alterii A. illitis otiines amici soli lia,ut adesse, dilui scribere. triret qui volniuisb. iiiir ni tostus in eculeni di creto. FEBR.

Ac Uitur loco vulgo addebatur sacro, quod abest eod. Ei s. idque iu-hente etiam Garatonio recte Bechitis delevit. - Sententia haec est: Non putandi sunt Haruspices loqui de do

mo me a i. e. de loco. quem Vertim nouesset inlicaverunt Politisices. Mox.

quom dieit Refferte, Cn. Lentulum et lVilli pum consili. ullo ut vide tui ob l Mati in c. t, init v. Atqtie emtima lege i . Manlia emen. d.ihui: qiιο quae Di tima lege; iis lite Gracvius probavit. Eruestius verba

370쪽

et humano, et divino iure munitam. Quae primum aedificatur ex auctoritato senatus, pecunia publica ;deinde contra vim nefariam huius gladiatoris, tot senatusconsultis munita atque septa est.

VIII. Primum negotium iisdem magistratibus est

datum anno Superiore, ut curarent, iit sine vi mihi

aediscare liceret, quibus in maximis periculis universa respublica commendari solet; deinde, quum ille saxis et ignibus et serro vastitatem meis sedibus

intulisset, decrevi natus, eos, qui id fecissent, lege de vi, quac est i os, qui universam rempublicam

oppugnaSsent, teneri. Vobis vero reserentibus, o Post hominum memoriam sortissimi atque optimi consules, decrevit idem senatus sirequeritissimus, qui meam

atque optima line glossatori tribue. Inti Garatonius ex vestigiis variarum

esse ullam clomum aliam mimio e

ciem quo quae πιι ma lege. - Vulgatam scripturam de udere lieehitiae interpretando : Quum omnes privatorum domus sint iure optimo, verum tamen privato; nulla omninodoinus aeque sae mea simul privato et publico iure munita est. At quidquid praeferes. variae . quae deinceps memorantur. species iuris privati nobis partim obseurae sunt, partim declamatoriae futilitatis videntur, ad quas illustrandas, pervelim videre. quid eruditi Iureeonstilli post Budaeum et Sigonium ex lautibus suae doctrinae asserte possint. Nos enim, quum domos η'timo iure easdem Putemus, quae vocantur alias praemiis

tiriana optimo iure, de quibus lib. VIII. Digestorum agitur, si modo hoc

ius ad semitiales pertinet, primum nullo pacto videmus, quomodo G-cise seu paene cunetae domus in

Urbe esse potuerint iura omιmo, i. e. tales, quae nullam servitutem patiantiar, delude inulto minus. quid h. l. sihi velint iura quatuor, hereditarium, mictoritatis, mancipi, nexi. li. e. . ut Ferratius interpretatur , hereditatis. usucapionis, venditionis. oppignerationis. WDLF. Iisdem magistralitias - quibus solet Peripitrii sin constitiιm esse videmu , respeetu notissimi S. C. Videant, ne quid res tibi. Retrimenti ea -μM. Sed duri Mimam constructi rem faciunt haee verba, quibus - solet, tanto intervallo disiuncta a nomine suo. Praeterea tu toto loco finguntur tria decreta miniam - det e- -- bis Mero - , 'raeter morem et historiae sdem, nimirum ut appareat, C reol seriai sconsutiis munitam domum

dixerit. ID. Meia sedibus γ Aedibus e eod. Ox. assertur. Idum est iu edd. nonnullis aute Geuterum, revocatum a WOlsio. Quae est in eos Mnestius reposuit

esset.

SEARCH

MENU NAVIGATION