Ioachimi Camerarii De Philippi Melanchthonis vita narratio

발행: 1777년

분량: 620페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

MELA NCHTHONIL scientes. Quod tamen haud scio an non saeiant, eum tanto percilio rationes utiles atqpe dissentaneas colligant ac concludant, Quemadmodum autem simiarum nam huius animantis similitudo istinationi inprimis conuenit conantium gestus hum nos exprimere, prauitas eminet, si una cum hominibus illae inoueantur aut saltent ita istorum futilbias fit manifestior, quando suas nugas doctrinae ainplicant, et contra ea, quae sunt ab aliis utiliter et praeclare scripta, suas ineptias proserunt. Atque

videri possit alicui non aliena etiam his Platonicari,hri alui et pusilli imago Ut hic enim pecuniam

nactus, iam lautus et ornatus filiam domini duciteoniugio abhorrente, sic ipsi temere irruentes in proin fessionem omnium praestantissimam, populari appla su quasi ditati, et praeceptoris sui rapientes erudit,onis atque doctrinae opinionem, infelice et praepostero usu veluti progignunt commenta vanitatis atque dementiae ad fallendum et turbas dandum apta atque nata, et accommodata ad accelerandam ruunam Reipublicae, quasi moereant, nimis tarde eam

concidere. Itaque omnem moram aegre ferunt.

Nihil placet exquiri aut considerari. Sed tanquam equi habenis ruptis insano cursu efferuntur, quae

ipsi arripuerunt ea retinentes, et impetum temeraruum facientes in omnes. Interea quid cui congruat atque consonet, non curant. anta scilicet aer,

monia tamque excellente vi ingenii praediti, ut, quamuis cuncta misceant, ψnfundant, inuoluant, perturbent, ipsi tamen placere sibi et caeteros praese contemnere valeant. Quodsi aduersantes sibi nullo alio argumento refellere potestas detur, tum in promtu est aut interrogatio mirabilis et infesta, nullam attentionis et diligentiae responsionem admittens , aut petulans irrisio, qua eludantur si qua contradicuntur, aut conuicium maledicum aduersarios

402쪽

v ITA PHILIPPI proterens. Postremo omnibus aliis artibus et viti-hus consumtis ad Zeli iactationem et ostentationem

Fidei deseruntur. Non cogitantes peruersum H, quem solere.et improbum Zelum expertem necessariae cognitionis, et omnem Fidei sanctae doctrinam esse consentaneam oportere, ne analogia illius conturbetur. Hane flentio praetereundam non putauimus vel malitiae improbitatem vel dementiam superbiae, vel odii etiam coecitatem. Quae unita modo non magis insidiantur neque fraudem parant nomini Philippi Melanchthonis, sed manifestam fae,unt impressionem, et quasi machinis admotis illud oppugnant. Ut Homerica scilicet de eo fama ad posteritatem relisquatur Zoylorum et Daphidarum. Qui non statuam pietate et doctrina praestantissimi viri, sed multo illustriora monumenta scriptorum ipsus flagellis nefariorum conuiciorum verberasse perhibeantur.

l. XVI.

Eorundem aperta improbitas, ipsum ueteratorem 'pellantium.

Si quid autem est profecto unquam editum,

neque argumento concinnum, neque verbis elegans,

neque aptum sententiis, neque oratione compositum , sed dissolutum, inane, vulgare, arreptum, ridicitur, e triuiis, id prorsus est, quod rabies isto, rum inutit. Tollat enim aliquis importunitatem arrogantiae, leuitatem scurrilem insectationum, petulantiae exultationem , in summa inducantur in Pta, riuola , proterua , nugatori , salsa , utilia, partium quoque iudicio indecora et mola, PerParum relinquetur atque supererit in istis infelicibus chartis, ut admostum paue aliena, et qui interdum, secun

403쪽

Purpureus late quispistideat unus et alter suitur parinus. Cur vero, pugnaces isti inquiunt, non resutantur nostra Cur nemo respondere nobis audet Quia enim sunt illa talia qualia diximus, et qui sapiunt eum insanis insanire nolunt , neque existimant ea tractanda esse, quorum qualicunque contactu, inquinari ipsos necesi esset. aluntque expectare

tempus , quo illa, quasi araneolarum telae, sua sponte evanescant, quam committere, ut sua veluth

propagatione diutius durare possint. Maxime autem omnium demiror, quid in animo vni ex istis suerit, cum Philippum Melanchthonem vETERATOREM nominandum putauit. Si tamen quid insanis in an, morat, aut quid hi putent, aut omnino quid ab ipsis fiat, mirandii est. Hoc quidem nomine es recte sunt usi, ii gnificare voluerunt malitiosam improbitatem et fraudes calliditatis et perplexas astutias. At enim constat omnibus, neque isti, qui crimen hoc insert, ignotum Fuisse Philippum Han-chthonem alienissimum in tota vita sua ab omnibus fraudulentis onsiliis et subdolis actionibus fugientem ambigua, et perspicua sequentem, inimicum su-

eatis et tectis et confusis rationibus, et ei quam Sophistieen ille solebat vocare. Quae tamen minus iam usurpatur, cum plerique non versute remes uoluere conentur, sed aperte salsa atque ficta asserere n0 dubitent. Quemadmodum seruus Comicus se non tam furacem esse ait, quam antea suisset, quod rapiat propalam. Dat autem hanc eis licentiam eum vitae di lutio, tum migratio Psilippi

Melanchthonis. Non faciem enim, quemadmodum

de se ait apud Homerum Achilles: Cusidii ipsius contrariaque ora tuentur,

Aa 4 Neque

404쪽

376 ITA PHILIPPI

Neque est vero tanta aerimonia ingenii in isto, nipulo , neque patientia laboris in discendo. tria, Iaciae conclusionum quae sunt Sophismata eallidae

saltem et speciem aliquam habentes ab ipsis vel expectandae, vel magnopere pertimescendae esse vid antur. Cur vero hi defatigarentur cogitando, cominministendo, fingendo, quid vel sententiis implicaretur, vel exornaretur verbis, cum admittat euitas huius aetatis mendacia manifesta, et impune dicat atque fiat, quicquid audet verecundiae expers an, Inus. Sed redeo ad veteratoris crimen vanitatis locularis. Arreptum hoe est de illa quaestione Aquam commouit non Philippi profecto Melanesia vis attenta atque religiosa pietas, sed importuna quorundam vehementia, et superba confidentia, et audacia turbulenta eum pernicie publica et moestitia bonorum omnium incredibili. De qua quidem nos disputare nunc non volumus, neque hoc leus intempestiua manu tan3ere, neque adeo rixandi, quae a multis quaeritur, occasionem suppeditare.

Eorundem malisisse temeritas ab aliis edita sub ipsius uom mine Aripta probris infectamium.

Ex his autem unus quem nescio quo Mest ut supra nominaremus rei indignitas expressit, eum turpiter destiuiset a caussa essetque iam adue sarius manifestus, qui cum infausta detestandaque nuper terra exorta tanquam Gigantea, et sinctis Lmum solumque salu tare Iesi nomen infamante famialia sese coniunxerat, quamuis, ut in agris consitis sues, multos scrobes soderet, et passim huc atque illuc rueret, seque in compluribus veluti herbis Diutaris' de s coena.

405쪽

MELA, CHTHONI Iutaris et purae doctrinae uellendis defatigaret, in unam tamen maxime partem incubuit vehementia iracundiae suae , ut obtrectando Philippi Melanchra Us nomini caeterorum omnium cupiditatem atque eonatus vinceret, cum iis a quibus aliis in partibus

dissentiebat, oppugnando Philippi Melanchthonis dignitatem pietatemque et doctrinam concurrens atque eonspirans odii inuidiaeque et communium simulta tum acerbitate eos alienissimos tanquam aspides Iehinneumonesque et Crocodilos contra naturam ipsorum

conciliante ut sanctiss. manes simul insectentur, et religiosissimum sepulcrum Philippi Melanchthonis perfodiendo violare conentur. Atque isti cum inter se inimicitias aliis de rebus ingentes gerere et vehementer dissidere videantur, specie quidem disserunt, sed genere prauitatis intremae similes sunt atque germam. Utrique enim triunt, quos ipsorum de se praeeonia non minus quam aliorum delectent, vel qui

illa quoque verbose sacere consueuerint, eum ab aliis aut non omnino, aut admodum pare sant.

Uideri igitur aliquid esse apud certos homnes, ubbus sese venditant, et eminere existimatione cupiunt Verum neque res eaedem sunt, neque iidem homines utrisque contingunt. Ita iam forma tantum diuersa est, genus improbitatis unum. Et congruit nunc istud maxime, quod eandem materiam artifides isti sumserunt, de qua criminationes et probra in Philippum elanchthonem mortuum exculperent, illud inquam scriptum, cuius paulo ante sacta est mentio. Primum autem quis non videt, de tu Io litigare eum Philippo Melanchthone neque integri sensus neque sanae mentis esse, cum ille via

uus non ediderit L Tota enim res hae ad eos Diam pertinet, qui istud diuulgandum curauerunt, Ac magnis D eidelbergenses Theologos, et ipsum etiam Primcipem Electorem.

406쪽

vIT PHILIPPI

magnis et grauibus de caussis, consilioque prudente,

et ratione, quemadmodum nos credere par est vera D. Hi igitur accusantur cum aliis quibusdam hoc in negotio sociis, inque hos iste improuidus impetus sese inserti Sed quid est tandem, in quo seriptum illud tam male de istis miriseis hominibus meritum videri possit Nisi quod cupidissi me rrepta occasio est, non tam insectandi Philippum Melanchthonem, quam praestigiis quibusdam illudendum

legentibus , et ad caecandas imperitorum mentes istisque offundendam caliginem. Quaesita est inuidia Philippo Melanchthoni non ab eorum, quae scripsit, vitio , verum ab alienae calumniae interpretatione, vel verius, dicam, cauilligione. Etiam de

aliis viri illius monumentis idem heri comperitur. Et cernimus paene indies aliquid tanquam personae nouae in scena prodire huius non librorum modo, sed S. R. sit tinghause in Besra enisur falH-

schen Geschichte ol. I. p. 3 ex Actis Acad. Heidelb sequentia diuulgationem huius consilii attinentia habet D a 3. Sept. ς6o Lud Lucius Aead typographus offert Rectori iudicium D. h. Μel de controu coenae dom ad Ill. Princi ae D. D. rider scriptum, atque sibi Principis nomine mandatil fatetur, ut intra biduum proximum typis excudatur id ipsum, omniaque exemplaria

eius celsitudini tradat. Rector Senatu per iuramentum conuocato negotium hoc discutiendum proposuit, atque ut iuxta deliberationem Senatus,

quae hoc anno de typographo et bibliopolis aliis

quoties habita est, censores constituerentur iussit. Deinde recitato-- una cum litteris Mel. ad Prine,pem iudicio de coena multisque hinc inde causis et rationibus non imprudenter in medium adductis conclu*m est scriptum istud, ut o tempore imprimat typograp ius, non esse permit

tendum.

407쪽

impune omnia et audacter, sublato eo, cuius granissimis verbis et verorum scriptorum autoritate facile resutarentur, quae eum laederent uniuersa. Non

quod ipse pro se aduersus aliquos dicturus scripturum fuerit quicquam, qui nunquam suae famae aut dignitatis tam studiosus fuit, ut se defendendo et a se impetum atque vim aliorum propulsando , vehementer aut turbulente diceret aliquid aut scriberet, quemadmodum in contentionibus fieri solere stimus: Sed rem euoluendo et edisserendo, ambigua remouendi, propria atque certa stabiliendo, salsa confutando, vera afferendo, utilia ac nugatoria reiiciendo, id perficeret profecto, ut stolidae aut perue si leuitatis et impudentiae furiosa temeritas concideret atque reprimeretur , una Philippi Melanchthonis plana et simplice vel explicatione vel affertione. Est autem in his attendentibus inprimis molestum

atque odiosum, quod mentio fit earum rerum, quase pantes vel iis non interfuerunt, vel non curarunt admodum cognoscere , vel demonstratas malitiose inuoluendo obscurant. Inculcantur odiose nomina

quaedam n et dogmata exponuntur verbis illa quidem asperius et sententiis iniquius, et his aduersitus Philippus Melanchthon aliquando fuisse et restitisse sortiter, et caussam postea prodidisse insimul, tur. Sic autem ista agitur Tragoedia, ut quaelibet dissensiones statim mirifieo quodam zelo capitales fi .ant, quique aliquibus non applaudunt, ii statim hostes abriplis iudicantur. Non libenter verba his de rebus lacio, non quod ullorum criminati0nes pertimescam, qui omnes paulo moderatiores , et non si

mili

Manlii et similium nugatorum audaci et impu

denti temeritate.

'D Zwinglii Oecolampadii, caluini.

408쪽

VITA PHILIPPI militer petulantes atque ipsi sunt, per contumeliam neutrales aut transfugas etiam appellant , sed ad alia respiciens, quae nune referri necesse non est, tim, diu ista attingo Cum autem insultantes mortuo Philippo elanchthoni eum aliis colligendis declamatores, ut sibi videntur, sint acres et vehementes, tum in scripti istius , euius mentio supra facta est, crimine equitant serociter, omnibus contumeliis ap- Petentes famam et nomen optimi et sanctissimi visi Improbasse aiunt aliquando eum quaedam. Ille vero semper improbauit neque necessarias et mirificas quaestiones, et multo maxime disceptationes Perniciosas, et rixarum caussas. Cum autem cernereta quibus, quae res, quam alieno tempore prosedirentur, neque ita, quemadmodum oporteret, eas tractari existimaret, nunquam dissimulauit sibi inexplica. tam nouitatem magnopere displicere. Itaque aliquorum promulgatores et disseminatores, quae vel de industria elate vel ingeniorum asperitate dici horride videbantur, nequaquam collaudauit opposuitque adeo suas etiam tum admonitiones quorundam procliuit, ii ad inaudita atque noua, ut inconsiderata leuitas coherceretur, quod omnia ubique periculis cerneret esse plenissima. Haec circumspectio et sollicitudines istae non modo hae in parte sed multis aliis notatae et reprehensa suerunt. Aliis timorem, aliis prudentiae humanae rationes criminantibus, non etiam nullis Philosophiae eruditionem hae oecasione exprωbrantibus. me quo plura dici nihil attinet, eum praesertim antea quoque nonnihil sit commemo

ratum.

Iudicii Heidelbergam missi.

409쪽

I mndem inepta et praua reprehensio, si quae emendauis, eurrexit aut explicauit in seriptis suis Melanebilis,

Vt autem sortitudo et robur animi et siduis ei virium, et promta libertas orationis , suam Iamdem habet sc quemadmodum pinor, non est vituperanda in magnis grauibusque rebus attentio et cura et prudentia. Quodsi nam humanum est e rare dictum vel minus cogitanter, vel nimis vehementer, corrigendum putasset Philippus elanehthon, ideone tam atrociter fuit ille insectandus o misseam conditionem omnium qui scribendo operam quacunque in doctrina nauant i si sunt errata statim scelera existimanda, et mutatio sententiae habenda

perfidia , ubi igitur hoc Discipulus est prioris p ssertoe dies t . Quam multa saepe nuntianturis gligenter, male falso Quoties sibi persuadet altiquis id, in quo decipitur Quantum etiam momenti in temporibus est situm Quibus qui mouetur, is statim sapientibus istis leuis est atque inconstans, vel

etiam veterator et versutus. Immo cothurnus est,

quicquid ad psorum pedis distortissimum prauim

t Eadem quoque calvino ob saepius mutatas et auetas editiones Institutionis religionis christianae obiecta fuisse , non ignotum est. Inde Daniel Gerdesus Tomo II. Scrinii antiquarii p. 4 9 sic

eum defendere conatur: Quanquam Bolsecus has Io platationes sub variationum nomine denigrare sudeat, atque varia propter eas in Theod. Beram, Caluini asseclam et laudatorem, stominata proiicere ' vereatur, ante ea res, quod laudari magis quam exagitari debeat, qui iustum doctrinae veritatis pretium ponere didicerunt, atque quantum intersit inter cumulatam sue perfunctoriam et ordinatam probeque limatam rerum pertractationem, non ignorant, norunt.

410쪽

VIT A PHILIPPI mumque exemplum non quadrat, secundum quod ea calceamenta suta videmus, in quibus iamdudum turpissime, qui illa induerunt, gradientes claud cant, aut certe misere et deformiter oberrrant Iam

sublato studio enarrandi aliquid planius, disertius, rectius, illustrius, non parum fructus decesserit de doctrinae tractatione uniuersa. Horum istud genus nihil inielligit neque considerat. Quod acceptum est, id seu claudus pilam, quomodo aiunt, retin re, et in sententia perseuerare, neque si quid in ea absurdi reperiatur putare corrigendum, neque enutendum, ut commodius aliquid dicatur Quasi hoe sit discedere a veritate et prodere caussam. Cum quibus de his ne disputandum quidem est ab omnis human3tatis sensu nedum prudentiae consideratione alienis. Est autem illis ad huiusmodi omnia ad iidi peritam multitudinem perquam plausibile in promta hoc Rationis ista esse commenta et argumenta sapientiae humanae. Cum ipsi quidem de praeeipuis

et maximis rebus argumentari et ratiocinari inprimrs conentur. Minime illi quidem ratione et via atque ordine, ad explicandum tamen id quod volunt et suas maxime cogitationes quaeque comminisci et extruere et conglutinare non dubitantes, modo diu, dentes dissipando, modo definiendo magis ambiguum reddentes id de quo agitur, modo complecte do distrahentes et soluentes. Neque enim distinguere hos dissimilia, neque diuersa separare, neque notiones rerum certa descriptione demonstrare videas, et sumere vel salsa, vel dubia atque dissentanea, et inferre inducereque abhorrentia, ut solum hoc eos moliri putes: Disturbare bene collocata, et firma conuellere, et ordinata confundere, denique cum ratione quadam insanire. Hoc vero vitans atque cauent, ne in ipsorum seriptis notari reprehendique

fere quicquam possit, quod nullus in his tanquam

SEARCH

MENU NAVIGATION