Amoenitates literariae, quibus variae observationes, scripta item quaedam anecdota et rariora opuscula exhibentur

발행: 1727년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

confectum reddidissem. Jam Parisios mittam ad Collegia , quorum modera- i . tores atque adolescentes judices constitui, quorumque stomacho edatur aut ab- oleatur. Eam ad te prius misissem , sed . scio mihi in praesentia nullum amanuensem se esse, cum tam diu ex Italia expectando frustra fuit Si eam edendam curabunt, tu quo- , que eo in negotio partem habebis: sin illis minus digna videbitur, quod tam obsturo' titulo tantum auctorem attentarit, jam tum mecum praeclare agetur, qui tantam tuam censuram subterfugerim. Libellus Epia 'grammatωn multo mihi jucundissimus fuit, eumque pro recessu hortorum, qui mihi 'υ. propter hiemem interceptus est , habui. γConjux tibi perpetuam salutem optati i '

Vale. Idib. Decemb. Anno MD XXIX.

si quid novi intellextin'

Iulius raptissime cornaturus.

222쪽

. . s

Julius Caesar Scaliger Rectori Universae Academiae

Parisiorum.

. . . CI mihi notiores essent ii, qui, novam . : provinciam ut capesserem , coegerunt, Q quam vobis sunt, Magnifice Rector, alte- 'ra jam mihi erat texenda oratio, qua alte- rius praestantiam, alterius improbitatem e . plicarem. Sed cum ita Civitas vestra alia' ' que universa Gallia multis jam annis verami eloquentiam ex Italiae incendiis una cum, caetero scientiarum orbe profugam recepe, rit, atque foverit, ut alterae Athenae me- '. rito Lutetia censeatur, quam notus vobis '' . . sit Cicero, vel assiduis lucubrationibus -- i , siris facile ostendistis : cujus elegantia atque probitas orationis adeo ab istius urbis studiosis expressa est, ut jam inveniant, qui sese imitentur. Erasmus autem Roterodais I, mus superbia atque arrogantia vestris cum virtutibus contendere cum instituisset, ma- . Ivit invidere tam honesto gentis vestrae pro l posito , quam aut superare, quod desper . . l. '' hat, aut aequare, quod insolentissimus indignum ducςbat, praesertim cum ea tela, , T. quae

223쪽

quae per alienam perfidiam in religionem furtim intorserat, vestra sortitudine & pr dentia in se palami retorta , ferre non posset. Itaque ab ea impietate detrusus, quoniam alicui Deo semper infensus esse vetilet, convertit tumultuantem adhuc rabiem in tuos milites , & nunc infandis coli quiorum argumentis lacerando, nunc epustolis incessendo, nunc ineptis titulis inserictando, totam Parisiorum Academiam v

xavit. Neque id satis habuit, sed vestrae eloquentiae, qua praestantissime jam poli tis, ' ducem illis subtrahere conatus est, ineptis cujusdam dialogi, qui mendaciis ac fictis criminibus aliis Reliqua desiderantur.

Julius Caesar Scal ex St

diolis adolescentibus Collegii Navarrensis

S. P. D.

OPerae meae a pietate & a vestrum studio M atque amore mihi impositae rationem Tom. n. Κ λ αὐ

224쪽

3I4 Daligeri Epistola nonnulla

reddidi Moderatori vestro per epistolam. Quamobrem non amplius repetam ; sed inde Vos petere poteritis. Resipondi perpetua oratione Erasmi dialogo , qui virulentiae aciem , quam in studiosos eloquentiae intentarat, vestris auspiciis hebetatam, quoniam maledicentissimum ingenium nequibat conquiescere, in eloquentiae patrem Patronumque Ciceronem vertit. Quo in Dialogo quantum finxerit fabularum, qua ta sit mentitus, qua inscitia frequenter l, psus sit, serio opinor, ostendimus, tametsi minus eleganter. Quoniam igitur venire non potui, ut coram judicio sitsterem me, misi ad vos exemplum orationis ipsius Veros atque incorruptos Iudices: qui si conatui huic meo favebitis, excitabuntur, ut

spero, caeteri studiosi ad laborandum vestri

gratia, exemplo meo, ut quoniam literae, quae interibant, vestro ductu reviviscunt,

non solum ab injuria temporum, & bellorum incendiis liberentur, sed ab invidissimo calumniatore vindicentur. TurpiuSenim est rem jam partam amittere , atque constitutam aboleri, quam desideratam ad quirere non posse. Hoc enim imbecillium virium est , illud autem etiam Viti

si atque cessantis animi. Quare VOS, quo

225쪽

rum ope atque opera omneS honae artes reis surgunt, atque robustae jam extant, nolite eas'per audaciam atque scelus invidorum interire, & qui Patres vestros virtute, duct que atque auspiciis Moderatorum vestro rum, eloquentia superastis, date operam, ne per desidiam atque metum a maledicem tissimo calumniatore intentatum, eam laudem amittatis : eamque, quam fato quodam ab Italiae calamitatibus praeripuistis, videte, ne a vobis calumnia labefactatis harbarae nationes praereptum veniant. V lete. φ

Julius Caesar Scaliger illustri

Collegio bonorum infantium

S. P. D. Iominis vestri splendor atque probitatis ι multo plus potuit, quam quantus p

dor aut virium conscientia in me esse de-

bebat. Nam cum magnae jam authoritatis Vir Erasmus adversus eloquentiae Princupem , rabiem potius quandam , quam judicium exςrcuisset: Quod ad meam utilbKk α tatem

226쪽

316 Maligeri Epistola nonnullae

tatem attinebat , satius erat, non auscultare tam delirum calumniatorem extra eam tempestatem : tamen sedentem me atque

inspectantem vos nobilissimae indolis ado-lalcentes , eo naustagio periclitantes, sine jactura boni nominis quis serre potuisset Malui igitur & audacia doctos viros, quibusque id provinciae assumendum erat, Npietate erga vestra studia caeteros cessantexanteire. Qua in causa effecerimne, quod spero; vestri id erit judicii. Certe am rem meum ac potius caritatem erga vos nulla umquam delebit oblivio: quem amorem nullo pretio emptum , nullo praemio paratum, nulla spe conciliatum vos aequihonique consultores mihi persuadeo, qui periculum nominis mei cum eloquentiae vestrae discrimine commune habere minime dubitavi. Quod si non ingratos labores meos esse vobis sensero , dabo operam , ut multi libri veterum monumentorum, qui nunc mihi cuduntur, munus

extremae manus vestro nomine consequantur. Valete.

Lugduni XIV. Kal. Febr.

227쪽

Julius Caesar Scaliger Studiosis adolescentibus Collegii

montiS acuti S P. D.

CI cujuspiam studium aut diligentiam extare umquam interfuit Reipublicae literariae , qui ita se compararet, ut quam attentissimus esset ad navandam Operam eloquentiae , quae materia quasi quaedam materque omnium bonarum artium judicata

est : multo absurdissimum atque illiberalissimum facinus fecisse mihi videntur, qui eam , cum adipisci possent, neglexerunti ravius vero adhuc ab iis admissum esse in publica commoda, qui eam insolentius insectati sint. Illis enim infantia , quam secuti sunt, pro suppliciosuit: fatisque poenarum dederunt suae aut stultitiae, aut pravitatis. Atqui alios quoque ab ejus studii honestate deterrere conantur, tanto magiS detestandi sunt , quanto latius ea lues serpit. Cum igitur Erasmus vestro nomini infensus , quorum luculentissimis judiciis damnatus esset, eam eloquentiae gloriam, quam ab incendiis bellorum vindicastis , invideret , maluit ducem'vestrum M. Tullium

228쪽

318 Scalleri Epistola nonnulla

insectando, reddere gratiam, quam sanis vestrorum Moderatorum assientiri castigationibus. Ego igitur, qui omnia cogitationum mearum momenta ad publicam utilitatem semper contulissem; tametsi arduum erat, inprimis tanto calumniatori respondere: tamen tanto post tempore, tam nO- lem causiam, desidiane an expectatione proditam , incertum est , audacius suscepi fretus vestra benignitate, quorum ope nequaquam destitutus videor, pro quibus vel conatu hoc ipso tantum laborassem. Valete.

Julius Caesar Scaliger Si

diosis adolescentibus Collegii Plemaci

S. P. D. Tsi satishabere poteram, si vos inepta &prolixa nimis oratione diutius detinuissem : tamen ne quis vestrum ossicio meo pGteritus videatur, ausius sum etiam epist la testari, quod ipsa in oratione profitebar. Communem meum in vos amorem , VC-strorumque erga Rempublicam literariam magnitudinem meritorum, quibus excitatus sum ad id oneris subeundum; quod pertinere maxime arbitrabar ad communem studio-

229쪽

studiosorum omnium dignitatem. Cum enim Erasmus vestrum Moderatorum acerrimis judiciis irritatus, universo nomini Gallico infensus vehementer esset , eloquentiae . vestrae Principem M. Tullium , ne non aliqua ex parte vos laceraret, vestrisque studiis.om- Ceret, ita vexare adortus est, ut sc ipse, qualis esset; quam quis esset Cicero, apertius osten, derit. Cum enim per totam Italiam atque universam Germaniam etiam doctis persuasum esset, relictis ambitiosiae locutionis angustiis, ope vestra, Ciceronis lucem eloquentiae candori restitui, eas instituit in illum praestantissimum virtutis virum iacere contumelias , quae ad maximam spectatissimamque Omnium ordinum vestrum partem convenirent. Quamobrem ego , qui ab incu- nabulis istas Parisiorum illustres atque admirabiles Academias semper parentum loco habui ; non potui diutius me continere, quin pro virili eam injuriam , quae nobis per illius invidentissimi hominis petulantiam factum itur , quam acerrime propulsarem. Id quod an persecerim, non est in animo ad vos perscribere , quos Iudices mihi constitui, quorum centurae tantum acquiescendum mihi esse censui, quanta animi propensione laboravi, ut vestris commodis maxime studerem Valete.

230쪽

Julius Caesar Scaliger studiosissimis adolescentibus Collegii Divae Barbarae

S. P. D. inae aliquot aliis collegiis scripsi super

. Oratione , qua Erasimo respondi pro Cicerone , ea non est in animo vobis loquacius repetere , ne florentissimis studiis vestris obstrepam. Sed unum id tantum vos scire velim, quidquid umquam otii aut commodi in me fuerit, id omne ad communem semper usum comparasse. . Quamobrem cum diuturnae operae meae in literis aliquot, non indoctos homines minus poeniteret, quam causam alii aut destituissent, aut desperassent, tuendam suscepi. Non enim uni Ciceroni maledicit Erasmus , sed vos quoque, quos scimus omnium bonarum artium is

tores, insectatur, insensus toti nomini Gaulico : sive quod id Germanis peculiare misi sive quod eam gloriam praereptam sibi aegrotulit, sive quod religionem nostram lacerando, meritus est, quem Moderatores vestri publice damnarent. A quo impetu cum retardatus esset, neque tamen nollet

SEARCH

MENU NAVIGATION