Amoenitates literariae, quibus variae observationes, scripta item quaedam anecdota et rariora opuscula exhibentur

발행: 1727년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

inanire, ostendit, illo dialogo, quam n quam semper esse voluerit. Cum igitur inter caetera Collegia vestrum ordinem in primis illustrem accepissem , misi ad vos exemplum orationis meae, in qua si magnitudini nominis vestri, si expectationi, si causiae amplitudini non respondi; aequum est, mihi vos ignoscere tanto magis, qua in majore periculo tam egregium facinus ausus sum, obscurae famae homo, & imis politae eruditionis , quam si vir quispiam maximus fuissem. Valete. 8.

Natali Beda .

CI magnorum Regum majorumque nori strorum vetera sequeremur exempla , Vir doctissime, multo praeclarius ageretur nobiscum, quam nunc agitur. Caeterum posteaquam nostrae sortis immemores,

nae metu contemto, quae nulla intentatur,

foedissimum quodque audemus, ostendi. mus posteritati pravitatem nostram, cujus exemplo aliam vitae suae instituant rati nem. Sublata namque rabiosae licentiae consuetudo, qua veteris comoediae chori

232쪽

seta Setageri Epistola nonnulla

lacessebant impune, nobis indicabit, quam illiberale facinus esset, vel in flagitiosos dirigere aciem sermonis nostri. Quibus vestigiis maximus Vir bonarumque artium studiosissimus Ptolemaeus Philadelphus ingressus in Zoilum Macedonem, qui nefandi nominis gloriam ex Homeri calumnia

quaesiverat, adeo severe animadvertit, ut memoriae proditum sit, ejus jussu fame n catum esse. Quin scripserunt alii, ob eandem causam cruci amxum , alii lapidibus obrutum, Homeri manibus nocentissimo sanguine parentasse. Hujus exempla virtutis , doctissime Beda , utinam nostra tempestate in eos, qui majoribus flagitiis cooperti sunt, ederentur, multo acrius animi nostri vim intenderemus, ut praestantissimo. rum virorum similes evaderemus. Q - . Tum Virtutem , jam ad id res rediit, ut Erasmus maledictis incessendo, laudem ex eo nefario facinore apud nocentissimum se- militeratorum vulgus captaret. Qui non solum impune fuerit, religionis nostrae lumina extinguere , divina cantica supremi Spiritus numine perfusa inversis sententiis adulterare; verum etiam ejus fallaciis jam

illecti sunt nonnulli, qui, quam quod erant, aliud esse mallent. Ita praestantissima hu-

233쪽

mana natura neglecta, immanissima monstra facti sunt. Adeo in praecipiti cum

omne vitium staret, atque hoc unum, quod maximum atque foedissimum erat, deesset, multorum jam cumulatiorem fecit viti sitatem. Ο coenum, o scelelatorum latrum culorum , qui in veram religionem n stram grassati sunt, caput e Vos majorum nostrorum manes optimi, qui pro religi ne nostra pejorem vitam cum praestantiori commutastis , ecquid piget nepotum v strorum, qui mortem hanc, quam videbant, sordidiore adhuc morte coinquinarunt, quorum immanitatem ex nefando errore illo cum optumus Vir Beda retrahere tentasset,

adeo ab illo laceratus est , ut sentiret, non potuisse nostrum quidplam esse Christi hostem , quod ipsi quoque non esset, inimicum. Itaque ea tibi tela nequaquam pem timescenda sunt, quae optimi maximi Dei nostri etiamnum sanguine intepescunt;

quorum aciem tantum abest , ut metuam,

ut eo uno boni Viri nomen mihi partum putem, si semel caput hoc petat. Sentiet enim excetra illa, sentiet, quale cum Ηe cute res sibi futura sit: qui neque rerum plena cognitione , neque orationis ubertate, neque alia ulla re cedat, Praeterquam

animi

234쪽

set4 Scaligeri Disola nonnulla

animi pravitate. Sentiet, posita clava , ignem jam praesto esse , quo tot monstrosia capita sint exscindenda. Neque clam me est, quot simiorum offensam ibiturus sim, quantum in me jacturi sint calumniarum, quibus superciliis vitam meam , quo sint orationem naso siaspenseri. Quos omnestanti facto , quanti fecerunt ipsi nostram Religionem. Quam pro libidine sua depravatam in febricuIosos aliquot transtulerunt Paedagogos, qui odio literarum quas

nesciunt , jactant Evangeliorum rectam sententiam cum Stoicis argumentis nequaquam constare posse. Horum improbam atque umbratilem ignaviam nostrae tempestatis delicati amasii secuti, ubi semel ali.

quo cum Viro docto congrediuntur, adeo muti fiunt, ut, quae nolint, eadem, si posisent, velle videri cogantur. Ita putidis illis atque languidis literulis strigosi imbecit.

lium constientia virium , etiam eam eloquentiam , quae una atque adeo unica semper judicata est , quoniam Consequi non possent, aggressi sunt insectari. Quarum

ineptiarum quem putas alium habuisse ducem, quam eum , qui a verae studio religionis eosdem prius aversos habuit. Parienim insolentia atque petulantia furere o sus

235쪽

sus est adversus Ciceronem, quantam imis pietatis aciem contra Dominum Deumque nostrum distrinxerat. Itaque ego ei, cum metu caeteros cessantes, aut pudore animadvertissem pro virili respondi: eamque apologiam ad vestros ordines misi, qui de novis vestris suffragiis judicium daretis. Cum igitur aliquot Collegiis privatim, caeteris autem omnibus una epistola super ea rescripsissem, elegi te praeter multos, quos suspectos habebam , virum scientiae & vitae integritate praestantem, cujus fidei atque

probitate orationem meam commendarem. ut si sorte probiorum aequanimitas ob p blicam utilitatem, quam ex ea sperent, im primendam censeant, ne alia pro alia vox supponatur, neve quid intervertatur, neve majora amanuensis mei errata videantur,

quam ut vestris innocentissimis judiciis emendari possint. Sic tibi coelestis omnis divorum exercitus laveat, defendatque tuas spes, hoc est, alumnos tuos, ne pessimae illius labis notis eorum animi commaculenis

236쪽

326 Sealigeri Epistola nonnulla

Collegiis omnibUS.

I Eploramne causam vestram, optima aru que nobilissima Collegia adolescentum , quorum in gratiam atque usum deis sensus a me Cicero , quem eloquentiae vestrae ducem habetis, intercepta oratione mea rursus silentio damnatur Z an meas conis querar vices, qui, cum apud vos Patronus essem a vobis vereor , ne reus factu im.

Id quod cum acerbissimum sit, multo magis acerbum illud est , quod neque, cujus vestrum implorem praesidium, scio, neque, si sciam , decet me supplicem pro vobis apud vos esse. Neque pro explorato est mihi, quem insimulem , aut quo pacto

quispiam sit reus peragendus. Cum enim aliquot abhinc mensibus, omnibus vobis communem misissem Orationem, qua Eraumiana calumnia procul a Cicerone propulsatur , privatimque ad Navarrense Collegium literas atque exemplum dedissem, rumsusque nuncium meum , responsa ut acciperet, isthuc destinassem, neque concilium indictum comperit, quod, Cum priuS rece deret, polliciti fuerant, neque qui responsum darent, invenit, neque cum exemplar

237쪽

repeteret saltem, redditum est. Uno ut expediam verbo, nihil hominis, nihil sani. Et ego speraram pro humanitate vestra, ataque erga studiosos omnes benevolentia

summa, apud vos aut veterum merita auctorum , inter quos Cicero obtinet principatum , non obsolescere, aut recentiorum labores non negligi: praesertim eorum, qui cum antiquorum memoria , commuis nem causam haberent. Itaque & Cicer nis nomen apud vos gratum fore , arbitratus sum , cujus excellentem eloquenta amuniversa jam Gallia receptam a sese, atque gratissimis praessidiis munitam exprimitis; &meum non invisum , qui illius fortunam invidentis hominis Erasmi superbia male

habitam cum mea conjunxeram ad omnium vestrum usum atque utilitatem. Nam

quod ad me attinet, satis habebam ridens hominem nebulonem , qui jam erroribus suis minor erat, agebaturque illis magis, quam agebat. Sed quod eos edere aggressus sum, quis mihi vitio vertet ; si illi licet maledicere, quare non erit integrum mihi maledicta benedicendo refellere ρ Si meum

nomen vestri nominis Ope tutius arbitratus sum, quomodo minus decet, me damnare,

quam vos ipsos Z Aut si jam id licet, si de-

238쪽

328 Scaligeri Epistola nonnustae

cet, age vero, etiam ita necesse sit, ut, me indemnato , Resp. literaria consistere non possit: quare non me condemnastis 3 quam ob causam non prudentior vestris j dieiis factus sum , quos doctiores meis Iu cubrationibus effectos volebam Scilicet Ephesium incendi templum. Propterea silentio vestro meum nomen oblivioni da hitur. Intercepto uno exemplari, tot me sum tota monumentorum memoria mei periit: Legetur adhuc, legetur, & si tota Lutetia exulabit, media . in Germania, contra quam loquitur , persectam dabo. Unius tantum rei gratia haec ad vos scribo. Velim enim, certiorem me faciatis, velii tisne Vestro nomine , quos judices mihi constitueram , eam orationem circumis ferri, an alio quopiam , quod jam mihi. esse praesto sentio : alioqui novo exemplo jam edendam curassem.

239쪽

VIII.

EPISTOLAE

QUAEDAM INEDITAE ca

II Eddidit mihi literas tuas Iacobus Putea. nus noster ; quae quidem duplici nomine mihi gratissimae extiterunt, tum quod Tom.' Ll ex

a Has humanitati Summe Reverendi atque celeberrimi D. Gust..Georg. Zelineri, Praeceptoris mei optimi, debeo. bJ De Porinero vide Celeb. Struvium in Praefat. seeundi fasciculi Actor. Litter.

240쪽

33o Epistola quaeae inedita Valesiorum

ex iis cognovi salvum te & incolumem ex longinqua peregrinatione domum rediisse ;tum quod memoriam nostri tu animo tuo penitus defixam haerere intellexi. Mem rem te profecto & grati animi virum esse, ex eo apparet, quod leve admodum ossicium , quod tibi ac sodali tuo, dum in hac urbe essetis, praestiti, tam religiose in arcano pectoris tui conditum teneas. Dignus certe es, in quem summa beneficia ab

omnibus conferantur , cum in habenda Rreserenda gratia tantam adhibeas diligentiam. oratiomem meam de laudibus Petavis ad te mitto , quae, ut credo, magis argumento ipso, quam scriptoris merito , tibi placitura est. Si quid apud vos novi cuditur in re literaria, rogo, ut me vicissim certiorem facias: simulque tibi persuadeas, nihil esse, quod non ego tua causia libentissime sim facturus. Magni enim facio singularem virtutem Tuam atque doctrinam, &cum hujusmodi viris amicitiae foedus ium' gere maximum lucrum puto. Itaque conditionem , quam mihi contulisti, non amplector modo, verum etiam ultro ambio, sic tamen , ut omnia inter nos sint paria. Est enim ejusmodi lex amicitia, quemadmodum nosti, ut pares aut accipiat, aut faciat. ζ Vale

SEARCH

MENU NAVIGATION