Amoenitates literariae, quibus variae observationes, scripta item quaedam anecdota et rariora opuscula exhibentur

발행: 1727년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

rerum cognitionem adjunxit Z Accedit vir singularis ingenii cum judicio de ecato conjuncta & dotes omnes, quae eximium Historicum faciunt: quod vel ex solis epistolis abunde intelligitur. Elegiam nam de Gassendo nostro summa cum voluptate legi. Carmen est , ita me DEUS amet , elegans & cultum & divite sed non publica vena fluens. Miratus sum, Te, quem Poetam esse non putabam , tales & tam Ovidianos versus facere ; in quibus fratris ac mei mentionem ita facis, ut me legentem , aut potius ambos pudore suffuderis. Ago gratias bonitati tuae, quae de Amicis ita Te judicare compellit, & rogo, ut deinceps laudibus indebitis & chartae parcas, nee me , nisi forte per anticipationem, Regis Grainanis i Consiliarium s Historiographum tiberaliter vocites: Euos tuusis apud

nos impudentissimus Uindoctissimus quisque ae plane ανι orro , sed sine fructu plerunque consequitur. Vale Vir CL. & doctissime, ac

me, sicut facis, amare perge. LenZium V. C. amnem tuum salvere plurimum cu pio. Frater meus vos ambos salutat. Itea dirum vale. Data Lutetiae Parisiorum XVII

252쪽

Amplissimo amoque Viro,

HADRIANUS VALESIUS

.l Egi omissi Librum de finibus Imperii

Germanici, in quo Philippi quidem & Iohannis Valesiorum Franciae Regum aliqua: fit mentio; mei, quod tu tamen scripseras, i nulla. Cujus libri titulum jure quis adici guat. Nullum enim usquam Imperium Germanicum fuit unquam, nullum est ho- dieque: nec Imperator , etiamsi in Gerat mania sedem habet, Germanorum Imperator est, sed , ut ipse se more Majorum, appellat, Rex Germaniae & Romanorum Imperator: Si tamen Romanorum Imper e tor vocari debet, qui urbi Romae non imp rat, & ab Episcopo Ecclesiae Romanae Romae de Senatus populique Romani sententia dudum desiit consecrari. Nihilominus Con-

253쪽

ringius imperio illi suo Germanico paene . ipsum Francorum regnum sne de caeteris loquar in veluti in formulam Provinciae r dactum, aut beneficium aliquod attribuit, quod plane est caput pedibus , Dominos rebellibus famulis subjicere, cum Reges

Francorum diu Germaniam , Noricum, Pannoniam & regnum Longobardorum ac Ducatum Romanum, omnia denique, quae Imperatores vestri possident, ac triplo etiam plura tenuerint, & regnum illud Germani cum, occasione bellorum nostrorum civilium , sit translatum ad exteros , qui a Caroli M. familia desciverunt. Tanta quudem nominis Francici reverentia etiam post translationem hanc mansit in animis Germanorum ac Lothariensium , ut regnum Germaniae diu ac etiam sub Henricis regnum Francorum nimirum Orientalium

appellaretur, nec alibi, quam in Francia, vulgo nunc Franconia dicta , videlicet Mo-guntiaci aut Francosurdi reges Germaniae veluti Conringio placet) Imperatores Majestatem Francicam, cui sua omnia debent, sugillare; quandoquidem Reges nostri, qui in omnia Majorum suorum jura successe-Xunt, erepta eis regna armis repetere a Regibus Germaniae justius possunt, quam Re

254쪽

344 Epistolae quaed laeditae Valesiorum

ges Germaniae aliquid tu Franciam Domi nam quondam suam juris sibi vindicare. . Multa plane legit Conringius, sed quicquid legitur, etiam tabulas, epistolas, pactiones transcribit & congerit, magnaque de nihilo nastitur historia. Inprimis pag. G. scribit , Francos ab antiquissimis usti te temporibus florente imperio Romano tenuisse partem Germaniae, quae Francia vel Franconia hodieque dicitur , qui si opus meum legisset, didicisset, Francorum ad ostia Rheni & ad oceanum sedes tum fuis. se, Alemannorum autem ut Aurelius Victor in Caracalla docet ad Moenum in ea regione , quae postea circa Pipini & Caroli

M. aetatem incertam ob causam Francia, vel Francia Orientalis, demum Franconia dicta est. Idem p. 628. regionem Burgundiae Comitatum Carolinum apud BOdinum pro comitatu Burgundiae accipit, errore puerili: sed ab aliquo admonitus erratum istud ad calcem libri emendavit. Quod autem μιtim pro saltem tantopere affectat, fallitur. Saltim enim πη- - seu saltuatim ; sautem vero γs νουν κἀν significare vetera glos saria Latino Graeca docent. Sed de his si iis, quae ne tibi rugam trahant, metuo, ne de amico tuo tibi videar mala aut etiam malu

255쪽

maligne sentire. Libellum Munati nostri

qui tandem vires suas recepit, nondum accepi , quem una cum Terentio Guieti &MAialia opusculis exspecto, sed multo magis Annales tuos , quos brevi me visurum dicis. Tene virum alias apertum adeo lucubrationes tuas premere, ut amici tui

non primo sciant, te aliquid scripsisse, quam illud editum legant. Quod ad urbem vestram attinet in Itinerario, quod Antonini vocant, Regium mendose appellatur, pro Regnum, sic Augusti l o. R gio m. 24. Abusina 2 o. Ubi Regino tabula Theodosiana, vulgo Peutingeriana ab Editoribus dicta, habet. Inter primos histori- eorum minorum ut vitam S. Emmerant omittam) mentionem ejusdem urbis fecit Minhardus in rebus gestis Caroli M. ad annum Io I. Reginum civitatem, ait, quae nunc Reganes burg vocatur : Quem Poeta Saxo sequitur in Lib. III. de vita ejus Principis: Rex autem veniens Reginu quam Regamesburg

nunc vocitant.

In annalibus Fuldensibus a. 889. Rex Arisnolphus in urbe Regino natalem Domini celebravisse & anno gut . urbs Episcopum Tom. G. Mm suum

256쪽

346 Epistola quaeae inessitae Valesiorum

suum morbo amisisse ac incensa esse dicitur : quam nunc Reganesburg , nunc Ragenesburg aut Raganisburg modo Ragenesburgum, Ragenisburg , Regenesburg& Reginisburg, modo Ragnisburg , Rai-nesburg civitatem B oariae, Ragansburg quoque, Regnesburg& Renesburgin V

teribus nostris annalibus appellatam esse reperio a flumine, ut ajunt, urbem allue te. At Monachus Fuldensis auctor Annalium a Pithoeo & Frehero publicatorum,

quos Futienses vocant, primus Reginum nuneupat , nunc Ratisbonam atque etiam Ra

tispanam ; quae Ratishona vel Ratispana postea dici coepta. Certe Regino, suppar auctor Annalium Fuldensium ad An. 79 I.& s3. ac alias passim Ratis nam appellat. Ex quo intelligitur, falso, ne dicam ridicule, a Gunthero Ratis nam , quasi bonam Ratibus vel Ratisponam , quod ibi

rates ponerentur, dictam existimari. Quis enim Iinguae latinae gnarus unquam eo sensu dixit rates ponere ξ aut quod unquam a ponendo nomen formatum est , quod inpona desineret Et Ratisbona , non Rati pona, appellata esset, si, qui ita vocarunt, ratibus bonam vel commodam & opportunam designare voluissent. Reginum ergo

257쪽

go, ut videtur, postea Reganesburgus a te annos 8 so. deinde Rataspona vel Rade pona, postremo corrupto nomine Ratisb na dicta est ; & veterum authorum magis, quam Guntheri ratio haberi debet. Sed , quid ego Te doceo, Sus Minervam , quem non dubito omnes Annales veteres, omnia Chronica, vitas etiam Sanctorum, script res rerum Francicarum a Chescio editos, praesertim Tom. II. & III. scriptoresque re rum Germanicarum antiquos ab Urstisio,

Pistorio aliisque publicatos diligenter evolvisse & urbis Regini Antiquitates a prima origine repetiisse ac scripsisse. Habeo imter amicos monem Hermialium public rum rationum auditorem , virum historiae

studiosissimum & demerendis hominibus doctis genitum , qui si quid tibi profuturum habeat, ultro & sponte largietur. Hoc, si tamen vis ipse, ex eo quaeram & tibi mandabo. Dominus de Salgo in Amplictima curia Parisina Senator, amicus meus, scire cupit, qui sint apud vos libri lingua germanica elegantissime scripti atque compossiti: quos legere vult, ut linguam vestram ac omnes ejus veneres discat. Id quaeso fac sciam . virum nobilem & doctum mecum obligabis. Paulum taris

258쪽

348 Epimis quaedam ineditae m.

phorum For erum commendatione tua dignum esse , non ex literis modo tuis, sed etiam ex vultu ipso ac sermone facile in tellexi. Hic semel nos invisit, quem p sea diu multumque quaesitum invenire non potui, cui meo& fratris nomine omnia tua causia polliceor. Vale Vir CLme , cum ne Tuo V. CL. Lenetio. Ambos frater. meus salvare jubet. Data Lutetiae Parti istorum Kalendis Iulii. Anno DOm. MDCLVI.

259쪽

EPISTOLAE 'Quaedam ineditae Theologi de

Christi Ecclesia meritissimi

dam Argentoratensem celebe rimum cc.

P. S.

Vir Mobilissime, Excedenti si

me, Domine in DO MINO

aestimatisme.

PRorsus opportuno tempore Tuae mihi ante aliquot horas oblatae sunt, cum jam istas heri scripsissem , eo consilio, ut Mm 3 Cras

' ca) Has meeum debes humanitas Viri Consultissimi atque Eruditissimi D. Jo. Christiani Simonis, Icti

260쪽

cras epistolae ad Illustrem Sechendorium istas & Fritschianas includerem. Porro imium me rubore perfuderant ex tarditatis meae conscientia, cum praeterea ex illis ad

discerem, quod aliquo responsi desiderium Te tenuerit. Inprimis vero , quod te fatis Τuis narrasti, plurimum me affixit, eo magis quod tale quid non expectarem. Sed meum quoque dolorem hoc mitigat, quod

in animi Tui constantia divinae virtutis op rationem agnosco, quando omnia in divinam voluntatem refers, & hanc gratiosam, etiam ubi improbis in nos aliqua permittit, praedicas. - Ita omnino est, Amice in paucis dilecte, sunt viae DOMINI mirabiles, primoque ingressia tenebris involutae & salebrosae, sed earum exitus luce pura fulget.& Syndiei Campidonensis longe meritissimi, Bibliotheeae Schilterianae Possessoris dignissimi, cujus o Musto in lueem nuper prodire eoepit Thesauriis Antiquitatum Teutoniearum Schilterianus , opus desideratissimum & praestantissimum. Non autem repe riuntur hae epistolae, pietatem, prudentiam & eminditionem edecumatam spirantes in consiliis , Iudiciis theologicis B. Speneri Latinis, Francos. A. I7o9. iu elleusis, ni fortassis in inquirendo mei me fefellerint oculi. Plures ad B. Sehilterum a BaluZio, Ma-hillonio, Conringio, Carpzovio aliisque datas epistolas meeum benevole se communicaturum promisit Dominus Possestat mihi faventissimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION