장음표시 사용
241쪽
Vale igitur Vir CL. & me ama , teque viacissim a me amari pro certo habe.
II me & omnino de amicitia nostra iudicasti, qui ita censueris, nos, qui pri tibus literis tuis nondum responderamus, non oblivione nominis tui id praestitisse, sed casu aliquo aut literariis occupationubus districtos a scribendo cessasse. Quomodo tui nos oblivio capere posset, hominis amicissimi atque amantissimi, quem unum ex omnibus Germanis, qui quidem ad notitiam nostram pervenerunt, praeciis' pue mirati sumus , tum ob praestantiam ingeniit, tum ob eximiam doctrinam, modestiam , humanitatem. Itaque quod ille . apud Homerum de Ulysse dixit
242쪽
s 3 et Epistola quaed ineditae Valesiorum
enim homini facile obrepit alterius oblivio. Fratribus vero, qui in iisdem aedibus, eodem in cubiculo degunt, iisdemque studiis occupati sunt, non tam facile id contingit: cum si alter forte communis amici oblitus sit, alter praesto sit, qui memoriam ejus reficet Sic igitur de nobis habe , nos,
quamvis studiis literarum penitus addicti
atque immersi simus, tamen amicorum abissentium memoriam constantissime fovere ac retinere , eorum prosperis' rebus atque incrementis, eorum literis ac nuntiis delectari. Quam ob rem maximam animo capimus Voluptatem, cum ex prioribus literis Tuis cognovimus, Te V. CL. in Senatorium ordinem allectum fuisse. Quam dugnitatem , cum tu in primo aetatis flore consecutus sis, non sine causa auguramur,
gradum tibi ad majora esse futurum. Nos interea, quid agamus , quando tibi curae est, accipe et Eusebii nosti interpretatio eum notis, iam dudum absoluta est , spero me propediem actutum cum Typographo de ejus editione ; idque ex consensu Antisti tum Cleri Gallicani. Eodem tempore edetur typis, ut spero, fratris historia. Nam Cramoisius Octobri mense editionem se aggressurum esse, pr*misit. Prorsus dissicil-I. ... 3 limum
243쪽
limum apud nos est nancisci typographos, cum nugae vernaculo sermone scriptae avidius ab his appetuntur , quam Latini aut, Graeci libri. Adeo non apud vos solum, ut scribis, sed hic etiam studia frigent. Quo magis eniti omnes atque elaborare debemus , ut literas pene jam ruentes in praeceps , quantum in nobis est, sustineamus.
Vale, Vir Amplissime, & nos ama. Pridie Idus Augustas MDCLV. A. T. addictissimi fratres
Henricus & Hadrianus Valessit.
HADRIANUS VALESIUS IOH. ALBERTO PORT-
Iratus es fortasse non semel diuturnum silentium meum, Vir CLme, &promissi supremorumque verborum me parum..i Ll 3 me-
244쪽
s34 Epistola grad. inedita Valesiorum
memorem existimasti, qui te revertentem in patriam ac valedicentem ultro ad commercium literarum invitaverim. Sed miraberis magis, postquam intellexeris meum silentium non alii, quam tibimet ipsi imputari oportere. Qui tandem inquies, aut qua ratione aliena in me culpa conferri potest, cum tres ad vos scripserim & vix unam a vobis epistolam extuderim Nimirum dum unam ad me fratremque epistolam mittis & duos parietes eadem fidelia deaubas , factum est, ut altero alteri curam rescribendi delegante diu ambo cessaverimus. Accidit enim , nescio quomodo, ut qua multorum fiunt communia, a filagulis negligam tur. Hinc natum apud vos proverbium:
Unum , qui famulorum usi bus destinatus fit, pessime omnium serni confiumisse. Quare melius cautiusque faceres, si alternas nunc se tri , nunc mihi scripseris , ne quandoque iterum querare, tui nos oblitos esse. An
ego possim oblivisci Porineri mei, qui me
amat, laudat, amplectitur immerentem; cujus humanitatem, suavitatem morum ac
doctrinam novi; quem sita me DEUS adjuvet, in nonnunquam abientem desidero Unum peto a Te, ut quoties de nobis loqueris aut scribes, laudibus parcas, nec de nostris
245쪽
nostris occupatiunculis opusculisque tam sublimiter, de te vero rebusque tuis tam
demisse sentias; quod ipsum a singulari tua erge me benevolentia proficisci intelligo. Pergratum est mihi, quod diligenter de vestrorum operibus scribis, imprimis de Hemmanno Conringio , Medico & Philosopho , cujus ego dissertationes si jam tamen Lutetiam delatae sunt avide sum lecturus. praesertim ultimam de finibus Imperii Ge manici , in qua mentionem mei factam diia eis. Nam ut scis ipse , historiam emictim depereo , & notitiam antiquitatis libentius, quam elegantem puellam amplector ac deosculor. De Joh. Henr. Boeelero. quid post Scaligerum in Manilio praestiterit,& unde Historiam Germaniae suae ordiatur , non nuntias. Ut te remunerem quam simillimo munere, accipe nunc non jam Danaum insidias, sed nostrorum nugas. Gapellam Johanna illa XXV. aut XXX. an is rum, opuS, nec dum tamen.tota editur , sed dimidia ex parte , & velut umobilicotenus , credo , ne inferior casti lectoris aut pudicarum foeminarum oculos offendant. Menetius ab Italicis ad Franci-ca convertitur , iterum forsitan a Francicis
ad Italicae revolvendus & post editos suos
246쪽
in Ammam Commentarios, observationes in Maiaherbium Poetam Rhythmicum nostrum vulgare parat; alteram etiam nobis editionem minitatur carminum suorum.
Quid plura ὶ Mersus facit, nec viris modo, sed etiam principibus feminis legit, omnibus
denique artibus id agit, ut alia tamen ratione, quam Agathocles) apud utrumque sexum famosus sit. Interea frigent viri docti, frigent honae artes , Graeca ac Latina despiciuntur ι jacet historia ; non tamen animum despondeo , sed sero arbores, alteri seculo profuturas. Spero post XV.
mensium taedia anno demum novo mihi praelum Vacaturum. Sunt &, qui me ho tentur, ut Carmina mea publicem et quod forsitan sum facturus. Frater meus conis
ventum Episcoporum , qui brevi Lutetiae habendus est, exspectat. Hi statuent, a quo Eusebium edi velint, suisque sumtihus rem conficient. Launatus, quid agat scire difficile est ι nam ne tum quidem , cum aliquid edendum curat, edere vult videri. Dum haec scribebam , Gasiendus Philosephus ae Mathematicus clarus in paucis impientia ae suavitate morum nemini non amabilis animam , agebat bimesbi febre consimrM. Sed ut ad Te revertar, quid moliris e
247쪽
quid meditaris i an uxorem duxisti Z Ni hilne apud vos nihil apud finitimos novi ne litterae rerum vacuae mittantur. Canta. rellus, Faber, LaunaeuS, Menagius, frateraque meus te salutant. Patronus fisci Bigno nius aquas Burbonenses petiit, dum podagrae suae lenimentum aliquod magis quam remedium quaerit. Vale Vir CL. & me totum tuum puta. Lenais Viro CLmo, affini tuo , salutem a me plurimam dices. Iterum vale. Data Lutetiae Parisiorum XIII. Kal. Nov. Anno Iou.
Reipublicae Ratishonensis Consiliario, S P. D.
IL Ereor, ne diuturnum silentium meum in malam partem acceperis, & quod
248쪽
Dimia quaed laeditae Valesiorem
jam semel tibi accidisse scribis ) omnino
litteras meas desperaveris. Equidem magis amicorum meorum bonitati soleo com fidere, &in eis excusandis ingeniosius sum, etiam si quam culpam negligentiae desidimque commiserint. Quod idem invicem lacere eos convenit, nec unquam de momale opinari, aut si peccaverim poenite tiae mutationisque spem abjicere. Tu igitur, Vir optime, persuasissimum habe, ut tibi serius rescribam , aut ut muter , Obliviscarque tui, nulla ratione posse contingere. Stupes forsitan, dum haec Iegis, di me, qui veniam petere debeam , subirasci tibi putas. Ego vero nemini irasti consuevi, nedum amico , nedum inter amicos tibi, quem & plurimi facio , & omnibus exteris amicis ac familiaribus meis unum facile antepono. Quod autem in tuis & ad st trem, &ad me epistolis jocans scribis, te in mittendis ad nos litteris praescriptum meum seeuturum , plane consitum meum non fuit, tibi tanto & tam consummatae prudentiae Viro, quicquam praescribere, aut quod de sue dicitur Minervam docere; sed eam excogitavi rationem, quam tu si probares, sequi postes. Nam inter duos fratres in eadem. habitantes domo , eisdem i dedi-
249쪽
deditos etiam studiis , si non lites , saltim frigustula ac silentia aliquando oriuntur, &eorum, quae utrumque scire oporteat, notitiam alteri eripiunt, interdum & ambo-hus. Praeterea , si unus duorum nomine scribat, communia α ad ambos pertinentia scribere cogitur: ad propria, peculiaria ac veluti sua descendere , nisi turbato rerum ordine, vix potest. Quanquam ea vi parum profectum forte dices, & ne sic quiadem crebriores te a me literas accepisse. Qua de re queri, ut spero, desines, cum intellexeris, me uno tempore duobus praelis uris geri ac premi. Hi ria enim Dorica tamdem aliquando editur. Carmina novi emendanda, recognoscenda, ac typis pra paranda fuere , quae brevi, ni fallor, edemtur. Nec interea lectitare opera nostrorum
recentia supersedeo, inprimis Capellani Vir. ginem Aurelianensem , & quae in eo casemine reprehensa pauca & levia e plurimis atque gravissimis. Michaelis Marsis, Abis batis Villaresensis , de visa flua Commemtarios haud injucundos ; Francisti Hedelini ι Abbatis Albiniacensis , pro Heautontimorumeno in AEgidium Menagium dissertationes duas ; in ejusdem Menagii Eclogam Advincati cujusdam Adolescentis observatione 3
250쪽
sm Epistolae quaeae laeditae Vulsorum
praete ea Caroli Ogerit iter Danicum, Surencum' Poronicum. Vides ergo ne de domesticis rebus loquar) quam non otiosus, vel potius quam occupatus sim , & quam
facile a te absolvi ac veniam impetrare de-heam. Gratissimum est, quod de Con-ringio deque Boeclero nuncias. Sed cata Iogus eorum, quae anno superiore in Geramania sunt edita , quem literis tuis inci seras, in manus meas non venit. Tua quippe epistola , post tres aut quatuor hebdomadas, quam Lutetiam venerat, aperta
mihi est reddita , apparet resignatam fuisse ab aliquo, qui catalogum istum ibi coni,neri acceperat, eumque legere, aut potius subducere volebat, quem honestius a me impetrare potuisset. Terentium Guieti, M . nonem Laurai nostri fac sciam , quaeso , an
Brevi vulgatos opera tua sudioque visiuri Fmus. Utinam per negotia atque occupationes tuas Tibi liceret Annales Ratisiamnensis, vel potius Radasponensis conscribere. Alius certe tota in Germania reperiri non potest, cui ea cura melius & convenientius, , quam tibi delegetur. Quis enim tersius, quis facilius te alter scribit Quis ad maximam linguae latinae notitiam majorem Germanicarum ac praesertim domesticarum