장음표시 사용
311쪽
292 GEORGII HORNII in sola Granada moror Navarra , Neapolis ; & novus ad occidentem, pristis incognitus orbis, huic debetur. Ut mirari nemo debeat, si ipsi Magni nomen adscripserint posteri, & Hispanica Monarchia citius in omnes se extenderit partes, quam coepisse intelligeretur. . 8. Nec de artibus loquor quibus tanti mensuram nominis imple vit.Satis constat perfidum fuisse & omnia ex proprio
commodo metitum. Vide enim quam Navarram & Neapolim nullo jure invaserit. In Navarra Johannea Albretanus regnabat, Francorum Regi fidus & ad-dilius. Haec prima ejus regni labes. Ferdinandus, ut nihil ambitioni, omnia sacris& constientiae tribuere videretur ;&l
men Iulii secundi, qui Regem Franciae
cum omnibus laederatis, inter quos etiam Navarrus, excommunicarat, bello praetextum sumsit.Exercitu quasi in Mauricam expeditionem collecto, in Francos conversus, liberum per Navarram trans
itum petit, & in fidei pignus munitiora
regni loca. Haec non impetrandi se, sed materiam bello. Negatur ergo utrumque: Ferdinandus imparatum Iohannem, toto regno exuit. Acquisitum armis &per vim, iisdem contra Franeos frustra repetentes, Hispani hactenus asseruerunt. s. Lonis
312쪽
s. Longe iniquior Neapolis invasio, ubi & soederis & sanguinis jura, nullo
Dei metu, scelere & ambitione foedus ac maculosus, violavit. Cum Carolus VIII. Neapolin bello premeret, missus AragO- niis auxilio cum quibusdam copiis Ma- nus Consalvus. Prima haec perfidia, cumerdinandus recepto Perpiniano & Ruscinonensi Comitatu , nihilominus coeptam Caroli VIII. expeditionem interis turbaret & insuper in Septimaniam irrumperet. Nec consecto bello Consalvus excessit, causatus id sibi tantum ii Rege suo imperatum , ut Friderico & regni 1aluti consuleret. Mox cum Ludov. Xl I. elam novum sedus percussit de occupando regno Neapolis, ita ut Gallo Brutii& Campania, sibi Apulia & Calabria cederent. Ignarus omnium Fridericus, eum hinc apertus hostis, inde proditor Con- salvus urgeret toto regno sine mora exuitur. Concalvus Calabriam velut defensurus eam contra Gallos, invasit. Friderito , inter execrationes perfidiae, satius visum suit hosti, quam proditori, fidere:
Ludovico se suaque commisit. Hispanis grande perfidiae lucrum regnum mansit, ac tota ejectos Neapoli Gallos paulopost ultra Alpes relegarunt.
313쪽
ας 4 GEORGII HORNIrambitio & successus se continuerunt. Novum ecce orbem Hispaniae Christophorus Columbus, spretus a Genuensibus suis, a Lusitanis & Anglis irrisus, aperit. Tune Medeae vaticinio satisfactum:
Secula feris, quibus Oceanus V incula rerum laxet O ingens Pateat tellus Dphisique novos Detegat orbes, nec si terris Vltima Thule.
Tam admirabilis fortuna pares Ferdinando titulos peperit. Catholi et Regis nomen, non in fastum modo sed & Monarchiae praesagium, assumsit. Ir. Vidimus omnia Castiliae inerementa Ferdinandis deberi. Ut illud nomen merito sacrum & fatale Hispanis sit. Nec quicquam sere auspicio Ducum
selieiter gestum est , nisi quibus Ferdinando nomen fuit. Granadam , & Neapolim Ferdinandis Consalvus Cordubensis, flos ille Ducum & Magnus Imperator, subegit. Nec Mexicanum & Peruvia ianum Imperium ab aliis debellari potuit, quam fatalibus Ferdinandis Corteetio &Pizarro. Nota Ferdinandi Toletani Albae Ducis selix militia. Qui, ut ut Belgium amiserit, Lusitaniam tamen , i Aest dimidium Monarchiae Hispanicae, intra
314쪽
D IssERT. HISTOR. POLIT. 29stra dies non multos Castiliae adjecit. 2. Quemadmodum plantae ex suo solo in alias terras transatae, ingenium mutant, ita ut nonnullae venena quoque vel vitarunt vel deponant; Sic non eadem nouinum ubique ratio. Quis non miretur mirabiles Providentiae Divinae varietatesὶ Quod nomen Burgundis & Austriis prosperum est, in Hispania degenerat. Contra Hispaniae selicitatem Germa- .nia destituit. Ferdinandos & Philippos testes produco. Satis constat ita instituram nominum mutationem, ut Hispanis
Philippi, Germanis Ferdinandi cesserint. Sed mutata eum solo fortuna fuit, & nia hil in Hispania Philippis, in Germania Ferdinandis infelicius est.
- Ι3. PHILIPPVs nomen Burgundis RAustriis fortunatum. Sicut enim Philip- με Audax, a Carolo V. Franciae Rege fratre Burgundias obtinuit; ita nepos ejus Philippin Bonus amplissimum Imperium - condidit, universa propemodum Belgica in unum corpus redacta N: Burgundiis suis adjecta. Postea Philinus Pulcher Maxarmyliani I. Imp. filius Austriam nobilitatem Burgundiae , mox conjugio inhannae Ferdinandi & Isabellae filiae, Hispaniae intulit. Primus hic Austriam, Belgium & Hispaniam,connubio & sanguine
315쪽
GEORGII HORNII junxit. Sed quam in Austria & Belgio selicitatem senserat, Hispania destituit. Vix eam ingressus erat, cum post sex meases, Mut videtur, artibus Ferdinandi soceri sui, incertum veneno an alio casu, Burgis perit. Ab eo tempore Hispanica Monarchia sub Philippis paulatim corruere ζα
r . Enimvero multis absurdum videbitur Philinum II. infelicibus acce seri. Quod quidem probatu haud dissicile, si vel solam Belgii jacturam consileremus, in quo ipsa Hispanicae Momrehiae fundamenta concussa ae labefacta sunt. Et, si Lusitaniam excipias , quid Philippo huic prospere cessit 3 quid nantia seliciter ὶ Nee alio teste opus habemis. Ecce ipsum fatentem , se s 19 auri riadas inutiliter consum .se, nee ustum aliud tanta opera pretium superesse praeter Lusitania regnum, quod tam facile amitti possit quam cito concepta de Francia r gnosses evanuerit. as. Eo ingenio Philippus II. Ait, ut
non acquirendis sed perdendis regnis natus videretur. Rem per partes oJendam. Sicut Pater Carolus v. summam Monarchiae Hispanieae in Germania, Gallia Se Italia: sic Philippus in Anglia& Gallia posuit. Angliam primo nuptiis sanguina-
316쪽
lentae Mariae invasit; sed adeo in selieiter, ut ab Anglis non obsequium, sed risum & opprobria reportarit. Quippa non assuetis , nimius ille fastus & ri-
gor videbatur. Southamtoniam appulsus , quamprimum in terram exstensionem feeit, stricto serociter ense , velut novus Conquestor ex Normannia, indisulae terrorem injecit. Diceres eum possessionem, ut Hispani loquuntur, capem . Progressis nudo serro Consulem
oppidi obvium habet, elaves humiliter offerentem. Quid Philippus ξ Remoto
in laevam ense, dextra claves per silentium arripit , nullo humanitatis signo edito. Tantum rigido vultu, ne ambire videretur , processit. Quid mirum Anglos talium insolentes , etiam Regis nomine abstinuisse,cum eum Reginae maritum , non absque salso risu, appellarent λIs. Hare Hispanica gravitas Philippum in Belgio quoque exosum reddidit, quae prima alienati populi eausa fuit. Audiamus Iesiuitam Stradam: Ubi venit ab Hi pania Philippus, Hi panorum procerum corona septus , ac domi forsque --
penetrabilis , nimia eorum apud Regem
317쪽
298 GEORGII HORNI Inorum natio , transferre odia ἰ demum
ab Rege ipso , quem Patris dissimilem indignabantur , sensim abalienari. Nam Caesar aditu facilis alloquioque privatum in modum demittebat se , securus ubique Majestatis sua. Atque ut erat versatili ad
omnia pariter ingenio , mo=es exteros ita induebat, ut non minus cum Germanis Germanum ageret, Italumque cum Italis , aut eum Hissanis Atissanum , quam Belgis suisse Belgam praestaret. Philippis contra ct esse m videri omnibuι Hispanus : pares loqui, nec nisi Hismanice , publico libenter abstinere se quasi ex abdito
venerationem intendere ς de vestitu deisque catero cultu quem attulerat ab Hi nania, nihil immutare. Id vero commoris semel animis, superbia is contemtus habebatur ἰ perinde quasi ea morum di- ωὸrsitate ipsi fastidirentur. Ferebaturque admonuisse ea de re filium Caesar. Hare Jesu ita. 17. Quae satis ostendunt infelieem Philippum nesciisse artes imperandi aliis
praeterquam Hispanis suis. Unde neutiquam mirum apud Anglos S Belgas eum frustra suisse.Nam hilaris & aperta earum gentium frons, non potest illud triste,Q-perbum ac suspicax Hispaniae supercilium ferre. Et quid agas, ubi semel Princeps
318쪽
animos populi sui amisit Tunc quidem precario eum regnare & fastidiri, ac quovis etiam levi casu dejici posse, neutiquam dubium est. I 8. Non hoc ignoravit Philippu3. Ideo dissi sus voluntati Belgarum , nonnisi Tyrannide , praesidiis , vi, me tu , inquisitione, se potestatem lubricam stabilire posse credidit. Miser i Tyrannidem quidem in Belgio exercere nemo potest, nisi ex eisis Belgis. Vim si adbibeas privilegiis, bonis, vitae,& quae instar omnium est Religioni & libertati ipsorum , vim statim
opponent. Metus alio metu ibi coercetur. Tractari debent illi ad Oceanum Germani arte quadam , & omne praeterquam patrium ac suave Imperium , abominantur. Hoc si agas, tum verum est illud Caroli V. Nustos esse populos modo paterne habeantur, qui servitutis nomen magis execrantur magis patiantur quam Beti
Isto Philippus in Hispania Belgarum
Artunas &i vitam internecioni destinat& hoc plusquam serreum decretum , sanguinolenta inquisitionis machina, eXe- quitur. Quis ille miserrimorum civium clamor 3 Quid ignes comburendis hominibus sibi volunt Quid miles, propu-Rnacula, & odium publicum Granuella NI ε nus
319쪽
soo GEORGII HORNI Inus3 His veluti gradibus ex summo Priniscipatus Belgici fastigio descendit Phili pus , impellente ruentem jam & affictum ilhelmo Nasiavio, ordinibus vero Hagae imperium infelici, sed superbo, sed Tyrannico , abrogantibus. Α. cI a Io
eto. Hanc iacturam ut resarciret, ignominiam ulcisceretur , nihil non egit&molitus Philippus suit, sed eodem ubique fato usus. Tandem classibus suis maria stravit, Oceanum milite alter Xerxes implevit, Britanniam , olim littoribus nostris avulsam , denuo juncturus. Sed &hanc falso appellatam invincibilem clas
Vicit hiems , laxis laterum eo agibus
Accipiunt inimicum imbrem rimisique fatiscunt 2 r. Nihil nune de miserabili exitu quem Philippus habuit, dico, qui σκωληώςρέ factuso ter immania tormenta , monumentum Tyranni divinitus puniti , instar Herodis, exspiravit. Nec sortunatiorem terris reliquit haeredem Philippum III. filium , hic Philippum IV. sub quo Monarchia Hispanica ruit impere magno, Lusitania cum Indis avulsa, ut praeteream quae in Belgio , Italia,
320쪽
DissERT. HIs TOR. POLIT. 3 IGermania amiserit. Tument adhuc a
recenti seditione Neapolitani , Sicilia, Sardinia , framum mordent. Catalonii plusquam Saguntina constantia se& libertatem partam tuentur. Ac nisi Gallos civilis belli suror occupasset, quantum Philippo ia Belgio immineret damni , quantum in Italia Tum extinctus unicus tanti Imperii haeres, deplorata Philippi valetudo, quid portendunt aliud praeter imminentem ruinam vel gravem Hispanicae potentiae conversionem γ22. RICHARD vs nomen Anglis sa- tale. Omnes Richardi Reges, violenta morte perierunt. Richardus I. cognomento Cor leonis, Princeps nulli virtute inferior, sagitta percussus in obsidione arcis cujusdam periit. Richardus II. ab Henrico IV. Ordinum consensu regno deturbatus , miserabilem exitum habuit.
Et quanquam authores non consentiant In genere mortis, omnes tamen explodunt Hed is Boetii fabulam, qui in Scotia profugum obiisse scribit Strivelingiae. Plerique fame necatum tradunt, & addit Polydorus fabulam Tantali in hoe infelici Principe impletam. Singulis diebus fercula ipsi apposita; sed prohibitus ea suit gustare. Ricb 3MM III. immanis Tyran-