장음표시 사용
301쪽
282 GEORGII HORNI 1 ηte magica Ludovicum fascinaverit. Buc-hingliam ius arte saltatoria, & .voluptatum magisterio, Jacobum sibi obnoxium reddidit. Sed audiamus prudenti stimum scriptorem de Seiano: non tam solertia
quippe iisdem artibus victus quam
DEvM IRA in rem Romanam. Sunt qui tales Seianos non nisi abstrusa & miraculosa prudentia devincire sibi Principes suos eosque animo ad Rempublicam gerendam capaci instructos, ab illis in laborum societatem, boni publici studio, ausumi existimant. Quorum simplicitatem paucis consulat Tacitus, dum inquiti. Non tam solertia. Quae ergo fuit cauia D EvM RA in rem Romanam. Non minus piὶ quam accurate summam primamque Seianismi causam eruit. Nihil occurrebat in rebus humanis, quo sibi adeo devincire Tiberium Seianus potuisset. Ergo convertit oculos ad summum illud numen, quod cum omnia, tum Principes imprimis, & Respubl. gubernat; & ejus iram
in Romanos, causam Ianto malo praebuisse refert. 6. Et ita omnino res habet. Quotiescunque Deus graviter irascitur Principi, vel Reipublicae, tum justo suo judicio laxat fraena sceleratis hominibus , qui sibi Principem occulto quasi fastino ita devinciunt,
302쪽
DIssERT. HISTOR. POLIT. 283eiunt, ut sciens , volens, videns, Patiens, ad exitium & suum, & Reipublicae, grassetur. Miraculum sane ingens , & cujus non magis, quam cur magnes serrum trahat , reddi ratio potest . illos qui ante fusiceptum Principatum summa ambitione imperandi flagrabant, mox pudenda metamorphosi, omnem potentiam in homines nauci pestesque publicas transferre. 7. Caeterum tales Seianos divinae irae ac erga rex humanas indignationis instrumenta esse, multis rationibus ostendi potest, quarum aliae Principes, aliae Rempublicam, aliae ipsos Seianos respiciunt. - 8. R1sPECTU PRINCIPvM. I. Quia eos non aliter ac mancipia tractant, ludibrio habent, circumveniunt. Princeps ab
Flectitur, ut nervis alienis mobile lia
Numquamne vidistis circumforaneos, qui ligneis homunculis artem scenicam exercent Tales post si parium latentest praestigiatores sunt Principum Seiani: ipse autem Princeps lignea illa machina , quae risum spectantibus movet vel indignatio
I I. Quia fideles ministros sensim Principi suspectos reddunt, variis artibus oppri.
303쪽
28 Ggo RGII HORNIIQpprintlant vel seponunt, suisque clientibus regiam implent. De Seiano noster:
Accendebat hac onerabatque Seianus.
III. Quia ipsum Principem ab intima publicarum rerum cognitione quam maxime excludunt. Nam tune flagitia sua tutb exercent, cum Princeps omnium rerum ignorantia & credulitate in ipsos laborat. Hoc quatuor potissimum modis assequuntur. I. Summa ope adnituntur, ne quis
Principem propius adire vel admonere possit. Hinc obsident fores omnes & aditus molossis suis, ac quos sibi infensos norunt , procul arcent.
1. Principem studio sesitudinis, quietis & voluptatum implent, ac ad venati nis intemperiem impellunt; 3. Literas intercipiunt, Legatos &Cratores primo audiunt & nihil nisi quod placet, ad Principem deserunt. 4. Adulatores conducunt, qui Principem , felicem Reip. statum ipsosque certatim immodicis laudibus extolIant. I V. Quia Principem perpetua infamia ad omnem posteritatem conspurcant. Flagitia enim sua & scelera cum Principe communicant, ac quod ipsi nefarie & in se liciter perpetrant, id a populo Principi imputatur ob duplicem rationem. i. Quia
304쪽
r. Quia intima Principis familiariatate utuntur. Quemadmodum Gobrias . ita adhaesit mutuo amplexu Mago ut inclamaret , trajici vel per meum latus: Sic illi Seiani unum velut cum Principe corpus constituunt, ac si sacra licet conferre
profanis , Eliam imitantur, qui suscitaturus mortuum puerum imposuit os suum ori ejus , oculos suos oculis ejus, volas suae volis ejus. Princeps igitur eorum clypeus est, peti non possunt nisi per illius latus. a. Quia cum penes Principem sit sumisma Rei p. potestas, populus inde concludit, eo ipso , quod Princeps non puniat tales Seianos, sed defendat, non circumscribat, sed indies majorem potestatem iis largiatur, non a se arceat, sed secum in consilio, secum in cubiculo, noctu, ininterdiu , habeat , eum omnino ipsorum enormia scelera approbare participemque esse.
U. Quia Principem in summum &vitae & regni discrimen adducunt. Hic jam plurima proserri possent exempla, sed sufficiat unum Eduardi II. Reg. Angliae. quem Petrus Gaveston & duo Spenseri in
extremas miserias & lugubrem vitae exitum coniecerunt.
VI. Quia Principem ad infamen paupertatem deducunt, idque divinae irae a
305쪽
286 GEORGII HOR Nisgumentum evidens est, multa possidere& semper tamen egere. Vere igitur talis Princeps Tantalus est, qui videt opes suas, sed non tangit, adeoque mediis in undis siti torquetur. Ita maximos videmus Reges & Principes tot provinciarum & di tionum opibus vix aulam suam posse sustentare. Instar Erisichthonis laborant inopia : cum Seiani nostri interea opes vel accumulant avare , vel per luxuriam prodigant. τ' VII. Quoniam tales Seiani Prinei-pem spoliant amore & affectu erga suos subditos. I m possibile est ut Princeps Seianisatus possit amare subditos suos, multominus ab illis amari. Quo vinculo mutui affectus & amoris semel distatuto, diei non potest, nec satis deplorari, quam tristes consequanture fictus ac miserabiles casus. Princeps destitutus affectu subditorum , velut moles sine nervis jacet. Quid enim agat sine illis Eorum opibus est dives, eorum multitudine sortis ac tutus : Sine illis & pauper & eontemtibilis, di maximo periculo expositus. Subditi destituti assectu & amore Principis sui,velut herbae ac arbores, recedente Sole languent , & expositi sunt injuriis scelerat aeum hominum, vicinorum insultationi, hostium praedae. Sunt oves sine pastore,
306쪽
DissERT. HIs To R. POLIT. 28 exercitus sine duce , navis sine rectore. corpus sine anima. Ita artibus Seiani simicorpus se paratur ab anima, exercitust duce, oves a pastore , navis a rectore, &consequitur totalisque interitus Reipublieae vel miseranda conversio. VIII. Quoniam tales Seiani indi-eium sunt ac argumentum Principes illos traditos a Deo in reprobum sensum, eo
de & affectibus induratos, immobiles &sine sensu communi, sine judicio, quos
neque ratio amplius flectere potest, neque preces & obsecrationes Subditorum emollire. Redduntur instar statuae uxoris Lot, aures habent & non audiunt, oeuIos& non vident, linguam & non loquuntur, manus & non tangunt, pedes & non ambulant. Sunt instar leprosorum , non sentiunt amplius, ne puncti quidem. De his verum est , quod Lycurgus in oratione
contra Leocratem pronunciavit:. Iraim ad poenam Deus si quos trahit, Auferre mentem talibus primum solet, Caliginemque tundit, ut ruant sum Furenter in clades Hi qum noxiis . Aecer erunt ultro consiliis malis.
307쪽
De Nominibus, Terminis, Temporibus, Imperiorum fatalibus.
.ESsE nomina, tempora, loca, Impe-ctiis decretoria & fatalia, si non evidentibus argumentis, at certa & frequenti historiarum omnis aevi Iuce demonstrari potest. Quoties idem, quod auspicium potentiae primum nomen fuit,postea ruinis & eversione regnorum illustratur Quoties flumen,mare, mons, Ostendunt, neminem impune Providentiam divinam , utcunque magno exereitu, lacessis- se Quoties statis diebus, mensibus &annis, circumacta Imperiorum fata sunt Ac duo postrema eertum in divino consilio & destinatione sundamentum habent. Nam & Deum certos hominibus habitationis terminos eonstituisse , &unicuique regno suum diem ultimum esse , dubitari non potest. Magis mirum, qui nomina quoque concordent, ut Constantinos in Thracia, Philippos in Macedonia, Henricos in Portugallia,ccepisse dc de si i sie videamus. Exemtia sunt innumera , quorum aliquot tantum proferemus. Pausaniae in Atticis maxime mirandum videtur, omnes ex AEacidarum genis O
308쪽
Momine , divinitus oblata nece occubuisse. Idem de Caesarum familia observant au-tiqui. Datius Hystaspis regni Persici instaurator, quod Darius Codomannus finivit.Sub Constantino Magno Imperium Byzantinum coepit, sub Palaeologo desiit. Sic Balduinus Latinorum in ea urbe primus pariter ac ultimus Caesar. De Augusto&Augustulo res nota.Similia sunt quae de
Rogeriis & Ferdinandis in Sicilia, Franei scis ex SAretiarum familia, Chilperieis
inter Merovingos & apud PeruanosManconibus Ineis traduntur, ut alia brevitatis studio, multa &insignia, omittam. 2. Dum nomina Imperiis fatalia dico , non de illis tantum cum quibus potentia coepit & desiit, sed&quae praecaeteris auspicata vel inauspicata suerunt,in tolligendum est. Sane plerasque apud Hispanos mutationes sub Ferdinandis accidisse videmus. Saracenicam potentiam Muhammedi exercuerunt. Richardos in
Anglia eruentus exitus omnes excepit.
Quis Henricorum nomen in Gallia su-nestum, quis Scotorum Iacobos ignorat Nobis impraesentiarum constitutum est de Ferdinandorum & Philipporum apud Hispanos , Richardorum apud Anglos, Prosperis vel adversis agere. 3. FERDINANova nomen Hispanis N sem-
309쪽
semper auspicatissimum fuit. Cum illo regna coeperunt , & in immensum aucta sunt. Castiliam constat sub regno Legionis usque ad Sanctium primum delituisse, cujus nomine praefecturam Fendiiandus Consalvus gessit. Huic debita Castisae magnitudo volentibus fatis destinata fuit,& prima fundamenta , non alio munere quam Equo& accipitre jecit. Equum &aeeipitrem praestanti ingenio habuit. Cum Legionem venisset, placuit Sanctio Equus, placuit & aecipiter. Nec mora, mer. catur utrumque ea conditione , ut ad certum tempus non solutum pretium indies duplicaretur. Sive tanta fuerit aerarii inopia, sive penes regios ministros culpa non exhibitae summae haeserit, satis constat eo usque auctam summam , ut pro redimendo nomine , Sanctius Castellam titulo Comitatus Ferditiando & ejus posteris concederet, quod iactum A. C. Iac Coc
. Sie Castella sub Ferdinando eoepit aliquid esse . & paulo post in regni speciem excrevit sub alio Ferdinando. Nam cum mascula Comitum stirps desecisset, Sanctius Navarrae Rex, ducta Nugna Comitatus haerede unica, eam A. C. CIDv II. Pyrenaeo sceptro adjunxit, & postea
regni titulo Castellam Ferdinandus filius ejus
310쪽
s. Jam primum Castellae Comitem
Ferdinandum , &eiusdem nominis primum Regem habemus. Mare eadem flumina recipit quae fundit. Non poterat Castilia de meminisse Originis suae & an liqui Domini. Redit igitur ad Legionem, sed per fatalem Ferdinandum. Is tum, tertius hujus nominis, apud Astures regnabat , & virtute sua, matris prudentia, Castiliam perpetuo vinculoLegioni comjunxit. Nulla aetas imposterum capita hujus Gordii nodi dissolvit. Mansit unita Legioni Castilia, & quasi jam praeluderet
Majestati suae, primum locum inter Omnia H ispaniae regna sibi vendieavit. 6. Parum sibi Ferdinandis egisse videbatur, Castilia Legioni conjuntlia. Adhuc Mauri Cordubam insidebant, & se
tilissimos Andaluetiar campos Saracenicus vomer premebat. Eo igitur impetum vertit , & quae nullis hactenus viribus concesserat, eaput gentis Cordubam A. C. CII CC xxxv I. expugnat, reliquiis Maurorum in Boeticam fugatis, ubi novum Granadae regnum excitant, donec & eos ibi fatalis Ferdinandin inveniat. . Is Aragonia stirpe ortus, Hispaniam eo potentiae provexit, quanta hodieque universum Orbem implet. Quia N a. iu
