Georgii Hornii Dissertationes historicæ et politicæ

발행: 1655년

분량: 435페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

3ox GEORGII HOR NOnus in praelio apud Bos*orthiam caesus ab Henrico VII. dignum vitae exitum habuit. Richardus Dux Cornubiae& Rex Romanorum in obsidione castelli cujusdam occubuit. Ita Phil. Melanchthon in Chronico , confundens hune Richardum cum primo. Nam innales Anglorum dolore animi obiisse volunt. Nihil nunc di- .

eo de Pseudo-Richardo sub Henrico VII. nihil de Ducibus, Comitibust, nobilibus

aliis, quorum innumeri violenter extincti. DissERTATIO XXXI.

De Academiarum per occidentem

instauratione.

t. Dost satalem Romani Imperii Barisi barie is irruptionibus dissipationem, eum Occidentis provincias Scythae, Orientem Saraceni, velut Martia tempestas , horrendum in modum diriperent, magna ingenia cessese ae blandiente inertia, omnis literarum & eruditionis splendor penitus extinctus periit. 2. Et quanquam Carolus Magnus,per Albinum Aleuinum, praeruptae & urgenti barbariet se utcunque opponeret: ipis tamen desuncto, propter Hunnicas vastitates & Normannieas, cum decus publicum

322쪽

DIssERT. HIs TOR. POLIT. 3o3 eum paucis curae esset, adeo omnis per Europam elegantia degeneravit, ut cir ω nonum a nato servatore seculum , exo lescentibus plane veterum institutis ac se

cordi passim desuetudine ingenia oblimante , prodigiosae universium orbem Christianum tenebrae Occuparint. 3. Quae quidem divinarum pariter atque humanarum rerum ignorantia, sicut Religionem in superstitiones & inania doctrinarum corrupit et ita Remp. immanitate & incuria recti, juxta periculoso , eontaminavit, ut neque Deo qui sunt Dei, neque Caesari qua sunt Caesaris, amplius redderentur, sed homines, procul

pietate & justitia, Laestrigonum instar,

omni Ponto & tempestate seriores, velut pecora , vitam trantirent. Quae barbaries eontinuis Christianorum inter se ac contra Saraee nos bellis ita invaluit, ut Germania nihil enim de caeteris regionibus dicere constitui nil nisi magnum latrocinium esset. q. Imperatoriam tum temporis Majestatem FRIDERI cvs Enobarbus, justitia & sortitudine ante alios juxta magnus Princeps exercebat. Qui rem animo pulcherrimam agitans, Herculeo ausu, a missa Rei p. decora, vindicare aggressuS,

id sibi imprimis credidit negotium dari,

323쪽

3o Ga o Ris r I HORN i rut cum ditione nutuque , maria, terraS, pacem, bella, regeret, extinctam in societate hominum, eruditionis ac lite rarum eupidinem, resuscitaret. Ita enim secum ratiocinabatur sapientissimus Caesar:

Non opes, non exercitus aeque valida at

que eruditionem & honestissimarum artium scientiam, Imperii praesidia esse aci . munimenta. s. Quare solennibus apud Placentiam Italiae urbem, in Ronealiorum planitie Comitiis habitis, inter secretiores ac divinas pro Imperio curas, super eo imprimis in Procerum Senatu anquiri voluit: qua ratione non Religioni minus quam

Reip. imposerum saluberrimis legibus ae. institutis utiliter pressici posset. Quibus

cum adsensu auditis, omnium sententia nihil ad humanitatem ab interitu vindieandam visum fuit potius, quam si praeseroces Germanorum animi &in Mariatem ac mortem adeo proni, mitiore cultu mansuescerent. Literarum igitur se-

pulta jam aliquot seculis studia , pulsis

ignorantiae & desidiae dehonestamentis, in lucem revocare placuit ac ejusmodi excitare collegia, ubi honestis sermonibus ad omnem virtutem , & scientiam , mobi- las adolescentium animi imbuerentur. 6. Caeterum in eo imprimis totius nego

324쪽

gotii difficultas versabatur, quibus delinimentis exulceratae juvenum mentes ad sanitatem revocari possent, ut relicto otio labores, ablegatis voluptatibus virtutem, spreta ferocia mansuetudinem , exuto squallore elegantiam antehaberent. Ita

enim sere in rebus mortalium fieri soler, ut non nisi praemiis S gloriae cupidine ad praeclara & aerumnosa plerique commoveantur. Et quanquam in arduo spes esset , propter asperrima temporum &longam truculentiae assuetudinem : Imperator tamen ne publicis ulla re commodis deesset, novam iniit & hactenus inusitatam excitandi studia rationem. 7. Immunitates ejusmodi indulsit, quibus quaesitiores tum quidem expetere aut desiderare nemo posset, gnarus crescentibus studiorum pretiis, etiam ipsa propediem reditura .Dignum namqueCae sar existimabat, ut eum omnes bonafacientes Imperatoriam laudem prote--ctionem omnimodo mereantur: quorum

scientia totus illuminatur mundus is ad . obediendum Deo ae ejin ministris vita subjectorum informatur, quadam θeriali dilectione ab omni injuria defendi. g. In quem finem ne divinos unquam eonatus oblivio & neglectus destrueret,

ac ut in postfuturos quoque beneficium

325쪽

3os GEORGII H. ORNIT componeret sua Majestate dignum, δε- mosam illam publicavit . Authenticam , quae Codici Justinianeo inserta, hodieque omnium Academicarum Universitatum decus & praesidium est, qua non honores modo eruditorum & dignitates,

sed libertas, sed salus, sed securitas sundatur. Quod enim Spartanis suerunt instituta Lycurgi, Atheniensibus praecepta Solonis,& in Romana Re p. duodecim tabulae: hoc jure merito in hanc usque diem Aeadem iis, Friderici authentica est fons& origo omnium, quae postea ordini nostroi Regibus, Principibus, Rebuspublicis, indulta sunt privilegiorum.. 9. Complectitur autem duo summa. Academicae libertatis capita , secur itatem& optionem sori. Illa studiosorum innocentiam ab omnibus quae vel personae ipsorum vel bonis inferri quocunque o tentu terra marique possimi, io juriis ac

detrimentis, defendit. Haec, etiam cri minum reis ac nocentibus, judicis qualem causae suae convenientissimum arbitrarentur , eligendi potestatem clementer indulgebat. Ut quae studiorum cursum vehementer tum impediebant sangula , quod omnes viae, flumina. regiones, innumeris vectigalibus, tributis, oneri.

bus, obsessae , ac ipsi peregrinantes variis

326쪽

DIssERT. HIs TOR. POLIT. 3 Imaleferiatorum injuriis ac periculi; subjecti essent, ea gratiose his indulgentiis tollerentur universa. IO. Et cum propter paucitatem , quae illo seculo erant, Universitatum , longinquae studiosis in Galliam, Italiam. Britanniam , disjunctissimas terras, suscipiendae essent peregrinationes, eorum dc heuritati prospicere voluit Piissimus Imrat. & immunitatibus consulere et ne quisquam vel periculi metu abstertitus animi& ingenii cultum negligeret, vel sum- tuum mole ac expensarum gravatus, praeclarissimum in eoeptum desereret: vel iniurias ac aniquitate inter peregrinos Oppressus, domi ignavus delitescere quam in exteris oris & hoc litterario quali exi-l io scientiae thesauros acquirere ac vel train latitiaMusas peregrinatione dignari mallet. Duis enim eorum, inquit Caesar, non misereatur , qui amore scient exules,

facti de diυitibus pauperes . semet ipsos exinaniunt, vitam suam multis periculis exponunt, ct a vilis issepe hominibus quod graviter ferendum ess) corporales injurias sine causa perferunt. s. Quae cum ita sint quis dubitet Imp. Fridericum primam struxisse ad Academicas libertates, viam & gradum. Hic nimirum fuit Iason ille qui aureum scien

327쪽

3o8 GEORGII HORNII tiarum vellus, draeonibus & ignivbmie tauris eripuit. Hic Hercules & Theseus,

qui obsessis undique a latronibus & iniquissimo hominum genere , litteratis ad Parnassiim & Heliconem, apergit aditus. Hic pius AEneas qui harpyarum infamem facessere jussit ingluviem , quae omnia diripiunt unguibus suis & immundo contactu nefarie kedant. Quod in hanc usque diem bonis nostris, velut salutarem tesseram inscribimus BONA

gonis conspectum illi excussores diffugiunt , uni ac primo Friderico debemus

beneficium,eujus etiam ob id manet mansurumque est Imperii deeus in animis hominum , aeternitate temporum , fama

ix. Sed non satis erat expurgasse viam, qua ad litteras & humanitatem iretur, nisi etiam ipsa eruὁitionis & sapientiae templa, sanctam & inviolabilem obtinerent

authoritatem. Atque hoc alterum authenticae caput, neque aliud amplius aut dinfusius Imperatoris nostri erga studia meis ritum est. Nam non modo securitatem ab omni . quamdiu in itinere essent, injuria , verum multo magis, postquam ad ipsa loca doctrinae consecrata venissent,

praestari illis voluit clementissimus Ca sar,

328쪽

DIssERT. HIs TOR. POLIT. 3ossar, libertatem. Procul a Leonis X. perfidia, qui Legato veniendi . non vero manendi vel abeundi saeuitatem se dedisse,

cavillabatur. Ergo optionem insuper sori studiosis indullit, ut in crimine aliquo deprehensis & propter litem conventis, vel Magistrum ac Prosessorem , vel Episcopum civitatis, cauta suae judicem deligere, indiscretum esset. Ita ut non tenerentur immoto & fixo tribunali sese ae innocentiam suam subjicere, verum libertas ipsis. qualem potissimum vellent, eligendi relinqueretur. 13. Cujus quidem instituti duplicem Caesar habuit rationem, cur id non ad dignitatem modo litterarum, verum etiam

necessitatem spectare existimaverit. Una quidem ex illorum temporum infelicitate prosecta; quod cum penitus extincta jacerent studia, paucissimi etiam in prim riis urbibus, in oppidis ac agro pene nulli reperihntur, qui ulla humanitatis cognitione , non dico imbuti, sed vel leviter tincti essent; plerique ultra Virgili nos upiliones & bubsequas rusticani λ Aequod vulgo dici solet, ars non habet Uorem nisi ignorantem , idem tum quoque accidit. Praetores illi & judices, indocti homines, litteratis plerumque minus se exhibebant aequos. Noluit ergo Caesar illorum

329쪽

3ro GEORGII HORNIIIorum lubidini Academicorum innoeenistiam exponere ac contumeliis. Sed accedebat alia etiam causa , quod cum infinita juris municipalis sit, varietas, peregrini facile circumveniri, sive legum sive linguae, ut alienarum, inscitia, poterant.

Cui malo provide per illam sori optionem litterarum Sectatores eximeban

tur.

I . Ita eum clausos hactenus scientiae eampos aperuisset Fridericus, amissae eruditionis reciperator , succesibrum suorum curas & alacritatem aὰ studia porro promovenda , impensius inflammavit. Coeperat ille intermortuas pene Musas resuscitare, reliqui languentes severunt.

Primum ipse lapidem posuit, reliqui e lumnas & peristylia & Numidicas erustas

addidere, donec in hunc, quem videmus hodie, splendorem , artium.&scienti Tum templa exurgerent, neque ullum magno Principe& immortalitatem me rituro impendii genus dignius existimabant, quam quod erogaretur in litteras. Imprimis Fridericus II. hanc avi sui magnificentiam , regia clementia imitatuS, Neapolitanae Αeademiae, praerer alia quae apud Petrum de vineis prolixe commemorantur. ingens hoe largitus est privilegium: Quod omnes scholares in civilia

330쪽

bin , sub iisdem Doctoribus is Magistris

conveniri debeano.

Is . Nimirum illa a primo Friderico instituta sori optio , postquam propter

juventutis, ut videtur, lasciviam, in abia usum vertisset, flexa ad praesentem necess tatem authentica, totam Jurisdictionem Doctoribus & Magistris concedere ac adiaductius regimen instituere,convenientius visum. Unde circa exactum a Christo nato duodecimum seculum , gliscentibus jam ingeniis,passim per universam Europam illa Aeademiarum exemtio coepit, ita ut imposterum non licuerit studentibus aliud sortiri sorum quam Academi cum , nisi excidere suo jure ac Imperatorum privilegiis mallent. I 6. Incredibile dictu quanta ab eo tempore aemulatio Principum atque Regum, quo omnes ignaviae & secordiae eximerent obtentus, in privilegiis eruditorum ampliandis fuerit: quam liberaliter Magistratus de jure suo remiserint multum,

ut castissimo Musarum tonsortio civitates ipsorum fruerentur. Ac quemadmodum non facile expleveris agrorum sitim debilibus rivis: ita rerum arbitri, velut certamine instituto, universa beneficentiae suae flumina in litterarum cultores eialandebant.

SEARCH

MENU NAVIGATION