Georgii Hornii Dissertationes historicæ et politicæ

발행: 1655년

분량: 435페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

ternam , ubi aliquem agnoscunt superiorem, ut est in pluribus civitatibus Genia maniae, quae Imperiales appellantur, imprimis Nerimberga, ubi exactissima forma 'est Rei p. subalternae. I 3. Cum vero verissimum sit: omnia suum tempus Θ terminum habent, idcirco non solum corruptae , Verum etiam optimae Resp. suis fatis agitantur: nihil fixum , nihil permanens in hoc mortali statu. Haec vero ita sese habere experientia testatur. Ubi enim Asoriorum matutina stella: ubi magna Persarum pompa; ubi viridis Graeorum palma ; ubi Aquila ε Romanorum ' consenuerunt haec omnia& veluti annosa planta in pulverem suta sederunt. Aristocratia quoque de quibus nunc agimus, in globo fortunae positae aliquando nutant, nec non satorum motu concussae declinant saepe. Causae igitur inquirendae huius conversionis, ut nisce cognitis , quantum humana fieri poterit providentia , haec mala praecaveamus: t la enim pravisa minus nocent. Causae sunt vel respectu optἰmatum vel subditorum. 14. Respectu optimatum praecipuae

I. Languor virtutis ct contemptus: certum enim est in optimatum statu non

tam homini , quam virtuti sceptrum d beri :

282쪽

beri: omnia enim ibi secundum justitiam& aequitatem faetenda sunt: si ergo ab ea

declinent, veluti animae corpore sublata, eorum regimen cadit. I l. Discordia, quam Livius rectὸ v nenum Rerum p. vocat , fructus enim

producit tristissimris, quibus pax publiea S privata turbatur, ex qua oritur oleam chia: quae directe opponitur huic statui quando pauci ex optimatibus, Collegis emclusis, imperium invadunt Θ pro arbitrio, contemptis legibus, reliquam multiatudinem opprimunt. Sicut enim, ut antea diximus,ad constituendam Aristocratiam requiritur virtus & concordia ; ita eam destriiunt contraria. IlI. Legum optimarum abrogatio antiquatio: nam ut laxati nervi in corpore humano magnam infirmitatem , con- ei si vero tormenta doloris gignunte Ita leges optimae: quae sunt veluti nervi h

jus administrationis si negligantur, dis.

solutionem , si autem omnino antiquentur, seditionem faciunt. Hine apud Locrenses collum in funem mittere cogebatur, qui novam volebat inducere legem, ut si non acceptaretur a populo, laqueo contracto strangularetur. - IV. Assiuentia nimia divitiarum,quae etiam Osigarohia plerumque mater est. Dum

283쪽

264 GEORGII HORNIr Dum enim optimates aureos montes cogitant , raro excubias in arce civitatis agunt, excessus enim otiosos Magistratus reddit & confidentes ad omne audendum

aggrediendumque facinus : quippe hoc daemone obsessi contra leges & instituta majorum sibi lieentiam rapiunt, moliuntur nova, demoliuntur omnia. Haec causa quoque Locrorum senatui aliisque reia busp. perniciem attulit. V. Neglectus minimarum transgressionum, cujus finis vulnus & mors est civitatis : Ut enim rimula in navi neglecta demergit navem: ita minima mala in civitate non observata totam sepissimὲ remp. indiscrimen trahunt,exempli gratia: Lex erat apud Thurios, ut ultra quinquennium nemo exercitus praefecturam gereret. Juvenes hanc legem violant: sa-cium videbatur parvum, negligitur, duces perpetui fiunt, Arma civitatis in liam vertitur & mutatur. Sic quoque res parva videbatur Romanis, tribunos plebis instituere : sed haee libertas licentia facta. consulum lumen obscurasse dieitur. Hine sapienter Hippocrates : nihil contemne, nam nihil parvum: pustula saepe in peracutum morbum , res parvi ponderis in grande periculum migrant. Non est ergo in exstirpandis le-

. . viculis

284쪽

. DIssERT. HIs TOR. POLIT . viculis scelerum Occasionibus morandum: Nam mora dat vires, teneras mora pr coquit uum,

Et validas segetes, quo fuit herba fa

cit o

V I. Impar ct in aqualis mixtio, ita nempe , quoniam Aristocratia ex tribus uti dictum constat, videlicet Libertate, minute ct divitiis , quorum si non aequa observetur proportio, necesse est ut contingat seditiosa conversio: in quamcunque partem enim inclinat,in eam convertitur ; ut si in libertatem nimiam Democratia : si in opulentiam, Oluarchia δsi in excessum & excellentiam, Drannis oriatur. Sicut enim mediocritate Resp. conservatur; ita extremis omnino dissolvitur. Sola ergo aequalitas virtutis & dignitatis perpetua. Et haec Optimatum respectu. Is. Ratione subditorum metuendum est , ne velint eam mutare in Democratiam,quia indole sua ad eam propendent, putantes se, tanquam partem maximam, debere etiam maximam esse dignitate, juxta proverbium Germanicum: . Herr omnis meinet er sei herr,

iider selben sein deso mehr. Hinc facile quoque cujusvis vocibus pa-

M tiuntur

285쪽

166 GEORGII HORNII . tiuntur sese contra Optimates commoveri. Sicut plebs Romana Sicinio Duce& authore in Sacrum montem abscessit. 16. Quod ne fiat Optimates caveant ne populus nanciscatur instigatores contra statum Optimatum. Quapropter Oratores & De magogi penitus a re p. relegentur , qui seditiolis concionibus populum decipiunt, & sub aureo solio lethale

venenum fundunt. Talis Percenius apud Tacitum I. Anna lui milites, velut concionabundus interrogabat : Cur paucis Centurionibus , paucioribus tribunis , in modum servorum obedirent 'II. Haec pro nostro instituto de Ari-

socratia dixisse fatis est. Coronidis loco

primarias disserentias inter Arsocra- turm & Democratiam breviter adjiciemus, quae sunt: I. In Aristo cratia pauci; in Democratia multi imperant. II. In Democratia annui: In Aristocratia plerumque perpetui. III. In Aristocratia virtus, nobilitas divitia ς In Democratia haec non ita spectantur. D I s

286쪽

. . - - - . .

. DISSERTATIO XXIX. De EPHORIS.

r. Α Urea Diocletiani vox est: Nihilax di cilius esse, quam bene imperare. Varii enim hic casus osseruntur , varia scelerum genera , varia pericula & nego, tia. Rarissime occurrunt . in quos tantas animi dotes natura contulit, ut illorum mens ingentem regiminis molem sustineat, nullisque obnoxia erroribus in m ne, genus licentiae ac tyrannidis nunquam degeneret: nihil idcirco consutilius, quam ut universum Reipublicae cor

pus in tertas elatas distributum, in quosidam summam imperii & jura Majestatis

transserat, qui reprτsentantes universalem consociationem potestate illius utuntur , summum Magistratum intra ossieti limites continent,ope consilioque juvanti ejus iniquas actiones vel tollunt, vel antevertunt , denique provident ne quid Resp. detrimenti capiat. - 2. Tales vocantur Ephori, is ἔφορῶν, quod ad civitatis salutem habeant oculos intentos. Hi respectu ossicii aedignitatis variis ornantur titulis: δειν aliis appellantur Patritii , Seniores, Status O

regni Primores, custodes o defensores Iu-M α stitia,

287쪽

, censores inspectores summi Magistratus. Illi collective considerati eo sunt superiores; sigillatim vero, inferio

res.

3. Illud extra omnem eontroversiam

est, hos Ephoros esse pedes & sundamenta, quibus auctoritas & salus populi subnitutur. Hi sunt oculi, qui Magistratus summi actiones scrutantur, quorum acies reis

primit regiae potestatis splendorem, ne in tyrannidem esservescat. Auroa Bulla Caroli IV. Imperatoris Electores, qui sunt generales Ephori imperii Germanici,vocat columnas ct bases regni, quia sic Caesareae sublimitati assistunt, ut in partem sollicitudinis constituti, pondus ac onus regiminis portare videantur. q. Modus eligendi & eonstituendi ejusmodi Ephoros variat pro natura &consuetudine regni. Eliguntur enim vel suffragiis totius populi in certa collegia distributi, vel viritim, vel sorte. Summo autem Magistratui aut Optimatibus jugeligendi minime competit, nisi hoc ex speciali populi concessione ae beneficio

obtineant. . In electione haec ibis inter alia ae- curatς observanda occurrunt.

I. Ne haec suprema Reip. dignitas, indigenis praerepta, in exteros conseratur,

288쪽

eum id non exiguis periculis involutum sit: Admitte enim ad te alienigenam, subvertet te in turbine ct alienabit te nruis propriis. Ecclesiast. ii. Et licet illis committantur militiae & leviora quaevis

munera, haud aeque tuto , summa rerum administratio concreditur. Satis inter alia exempla commonefacit ingemiscentis ac senestissimae Galliae facies: Notissimum quantis tumultibus illam recens exposuerit Mararinus Cardinalis Italud, quem Galli ad tantam potestatis gloriam emergere passi sunt, Majorum periculis minime edocti. 1. Ut dignitas in potentia ac opibus consideretur : Potentia. quia haec est da recta & regia ad solidam autoritatem via ; Sciendum praeterea parum tutam Majestatem sine viribus esse, Liv. l. 2. C. s s. opibus, quia sunt nervus imperii, quo omnia expugnari possimi: hae pagnoris loco sunt apud Rem p. & amoris in Patriam; Ae qui rebus suis bene consulunt, etiam publicis prospecturos verisimile est. Hi ne optimo judicii sale Titus Flamininus Theslatorum civitatibus loticupletissimos quosque imperare voluit. s. Electi Ephori jurant, se ex fide paristes ossicii exequuturos, ac actiones summi Migistratus directuros in salutem to-

289쪽

x o GEORGII HOR Niritus Rei p. Sic consuetudo apud Lacedaemonios mutuum juramentum Regibus& Ephoris singulis menfibus extorquebat: Reges pro se ipsis, Ephori pro civiatate jurabant; Illi, se juxta praescriptarum

legum normam Rei p. navem moderaturos : Hi, se firmum ac stabile Regi regnum tradituros, si juramenti fines non transiliret. 7. In hoc collegio Ephororum suffragia non tam ponderantur, quam quidem numerantur & per majorem eorum pariem concluditur, & hoc modo collegium illud, non singuli de collegio, repraesentat universum Reip. corpus, ac majest tem non superiorem cognoscentem. Ha ctenus de constitutione,ordinis ratio exi git, ut, addita primδ principali eorum distributione, officium Ephororum perscrutemur, quod quinque potissimum capitibus continetur. 8. Evitatis multorum distributionibus omnes Ephoros in duas species distribuimus: Sunt enim vel generales, vel speciales, i iuue vel perpetui, vel temporales.. 2. Generales Ephori summam totius regni & omnium ejus provinciarum tutelam & curam exercent. Ejusmodi in Politia Israeliti est suerunt 'O. Seniores.

In Democratia Romana primo Tribuni Plebis,

290쪽

Plebis, deinde in Monarchia Senatores: Hi Consulum , illi Regum insolentiam tanquam fraena inhibebant. Sic hodie in ImperioGermaniae generales Ephori sunt Electores, denique omnia sere Europae regna ejusmodi habent Ephoros. Io. Speciales sunt, quibus provinciali regionis, vel certae regni partis tutela &cura delata est. Hi in territorio & fini-bas suae fidei commissis tantam potestatem& iurisdictionem habent, quantam summus Magistratus in toto Regno, pau- eis exceptis. Tales apud Jud eos erant tribuum singularum Duces & Principes, itemque Iudices ae urbium Praefecti. In Politia Romana Praesides provinciarum, jure belli aut alio modo imperio ad jectarem, quorum potestas tandem sub ultimis Imperatoribus adeo labefactari caepit, ut umbram tantum & insignia prioris potestatis retinerent. Hodie ejusmodi Ephororum ratio obtinet apud Helvetios &in Hol indiae civitatibus , in quibus de

Vrae chanen unirer sum civium corpus repraesentant, sicut in Transi salania de Ghemeens mannen, ut & in aliis Europae Imperiis. Nunc de ossiciis Ephororum. I i. l. Ossicium est,ut constituant summum Magistratem: Esset enim dissicultatibus quam plo imis & tumultibus obis et M noxium,

SEARCH

MENU NAVIGATION